Francisci Vicomercati ... In eam partem duodecimi libri metaphys. Aristotelis, in qua de Deo & caeteris mentibus diuinis disseritur, commentarii, vnà cum eiusdem partis è Graeco in Latinum conuersione. ..

발행: 1551년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

, FRANC. VICO M. COMMENT.

thoclo,atque ordine ab aliquo pertractatum videatur Ciani enim quinque summa sint capita, quibus tota de natura

deorum seu mentium diuinarum disputatio continetur, intne mentes diuinae, necne,quae, squales sint, quot sint, quid agant, de an mundum administret,omnia haec eo plane, quo nunc commemorata sunt ordine, hoc in libro explicantur, demonstrationibus, hoc est, necessariis rationibus, non popularibus, aut quae ex hominum duntaxat opinione ducantur, adhibitis. Nec vel solam mentium diuinarum tractationem liber hic complectitur,sed etiam substantiae,quae oriri de interire apta est, principia dc causas in superioribus libris fusius explicatas in priore sui parte breuiter repetit. Quamobrem longe utilis liber eiusmodi esse censendus est, cum ob eam, quae nunc dicta est, repetitionem 'uippe cum

de ad tractationis totius intelligentia, Sc ad memoriae conseruationem, in disputationibus praesertim difficilibus, lateque patentibus qualis est illa de rerum principiis plurimum prodesse repetitiones soleant, ut etiam si eadem decies

repetantur, non inutiliter ea repeti experiamur tum vero

maxime ob quaestionis de natura Dei explicationem,q ia de ad agnitionem animi pulcherrima est,ac ad moderandam religionem necessaria. Quid enim pulchrius, praeclariusque esse potest, quam Dei cognitione animu nostrum ornatum esses ex qua etia, cum diuinii sit quiddam, de veluti Dei particula, ad sui ipsius cognitionem perducitur. Religio autem vel omnino contempta iaceret, vel in superstitionem euaderet, nisi Deum esse, quaeue eius sit natura, quidque agat, cognitum,perspectumque haberemus. Hanc itaque Dei, mentiumque omnium dininarum cognitione liber hic exhibet, non quidem omnem eam, quam fide nos credimus, sed quae naturae lumine a philosopho excellentissimo tradi potuiti Nonnulla quidem de Deo in octauo auscultationis natura .lis sunt tradata, sed ea solum ratione qua huius uniuersi mouens primus est: quae omnia hoc in libro breuibus repetuntur. Multa alia de eodem desilla quide pulcherrima, ct cum

pietate consentientia, in libello de Mundo ad Alexandrum

12쪽

IN XII METAPH. LIBRUM 3

Iegiintvrsed eius generis,quae historicum potius,& simplicem narratore, quam diligetem natura Sc diuinorum interpretem reserant, quando solum recensentur, nullis autem probationibus, quod philosophum decet, monstrantur: cuiusmodi etia casu tar, quae a Platone de Deo, diuinisque me tibus prodita legimus Liber praeterea ille Aristotelis non es.se a multis existimatur, tum Ob eam, quam nunc retulimus, causam: tiim ver,in primis, qud dri quaedam in se contineat

ab illius placitis dissidentia, α stylo plano atque fuso costriptus sit, ut alium potius quem uis, quam Aristotelem qui concisa breuitate perpetuo Vsus est, authorem indicet. De

hoc duodecimo nihil tale dici potest, quod strictim de breuiter, atque ideo perobscure, quod Aristotelis librorum proprium est, in eo omnia tradantur, eademque firmissimis rationibus confirmentur nihil praeterea, quod cum Aristotelis pugnet doctrina, in eodem habeatur . Sed dubitatio ex stit, cur quaestionem de Deo, aliisque diuinis mentibus in operis Metaphysici fine ille tractauerit, vixque minimam illius operis partem in eiusmodi tractatione cosumpserit, cum tamen id opus, scientia diuina seu theologia nuncupari soli- tulit, in qua nihil praeterres diuinas pertractari debuisse videatur. Quaestio haec scitu digna est, dc ad vindicadum Ar stotelem a nonnulloria calumniis summe necessaria. Ea v rb facile dissoluetur, si Metaphysicae stientiae scopum omnem de mentibus diuinis haudquaquam esse intelligamus: vertam de rerum omnium principiis S causis, deque rebus ipsis omnibus,quatenus sunt, non qua ex parte hac aut illam proprietatem habent: ita in libris prioribus Aristoteles docet quae sane rerum,causarumque consideratio similis ei est, qua rerum omnium quinque illa communissima elementa, essentiam, idelitatem ita liceat diam ex interpretari diue

statem, statumi motu in Timaeoi phista, atque etiam alibi Plato contemplatur quippe quae rerum quatenus sunt, elementa duntaxat sint, nec qua ex parte hac aut illa praedita natura. Clim vero hic sit Metaphysici operis scopus, mentes diuinat in eo veluti pars exigua comprehenduntur. Sed

13쪽

FRANC VICO M. COMMENT

illa quidem praestantissima atque praecipua partim, quod in substantia, quam haec scientia maxime contemplatur, primum locum habeant partim qub reliquarum substantiarum principia sint, causae. Qito etiam lit,ut illas non solum quatenus sunt, quemadmodum reliqua Metaphysica

contempletur,sed omnem earum naturam dc proprietatem pertractet quam tractatione clam nuc tantum explanare instituerimus, reliquam libri partem una cum superioribus libris,si vixerimus,alias explanabimus . Magnam enim,eandemque varia dc multiplicem rerum cognitionem continent, quae M ipsa per se cognitu praeclara est,in ad omnem Philollaphiae reliquae partem, aliasque scientias maximum usum habet,ut is apprime sciantur maximo bono mentem priuari, nec minori eam affici incommodo necesse sit.qui etsi ab interpretibus multis,Alexadro, Auerroy, Thoma, Maliis expositi fuerunt, plurima tamen in eorum commentariis desiderantur,quae aut ego tradam aperiamque, aut saltem alios doctiores ad ea tradenda dc aperienda excitabo quod sane in huius partis interpretatione praestare enixus sum. Sed libros primit de rebus naturae ab Aristotele conscriptos interpre . rari institui, quod iam facere incoepi, commentariis in eos, qui de Naturali auscultatione inscripti sunt, exaratis ediatis, nonnullis aliis exaratis quidem, sed tamen non editis. Cum autem haec praefationis loco satis dicta sint, ad verbo. Mam interpretationem aggrediamur.

14쪽

IN XII METAPH. LIBRUM. 1

Uoniam autem tres sunt substantiae, duae quidem naturales,una vero im-

mobilis, deliac dicendum est , necesDifarium esse, sempiternam aliquam

substantiam immobilem existere.

De Deo ac reliquis mentibus diuinis ad disserendu aggr dies Aristoteles, illud in primis docedu esse,ac demonstra duiudicauit,in reru uniuersitate necessario eas existere est enim hoc primit,quod in quacunque disputatione ,seu pertractatio' ne explicari solet, sitne res ea, quae ad disputandum, seu pertractandu proponitur. nisi nanque eam essecostet,frustra deinde quid de qualis sit, inuestititur quod si nonnulla inueniantur, quae existere, oculis, aliisque sensibus deprehendamus,nulla ad ea statuenda demostratio afferri selita est, quippe quae omnis superuacanea videretur. Ita Aristoteles in naturali auscultatione, de motu cum disserit,quid sit, primum inquirit,quaestione,utrum sit, necne, praeterita Nec secus in libris de anima ad inuestigandum quid illa st,priore loco se conseri, ut quam esse, quemadmoduri motum,omnes perspectum haberent hunc quidem sensu, illam ex motura cognitione. At quae sensium plane effugiunt, quod sint,an non sint, reuocari in dubium soleant, aliis esse , aliis non esse illa dicentibus demonstrationem, qua esse statuantur, requiruti quo in genere mentes sunt diurnae, seu substantia immobilis, quam existere non ita,ut mobilem omnibus compertum est. quod quidem in causa fuit, ut substantiae hoc genus nonnulli ignorauerint, ut veteres naturae scrutatores, substantiam

duntaxat corpoream esse rati ath negarint, ij, quos Plato in Theaeteto πιχυας appellat, eos inquiens nihil esse existimare, nisii quod manibus possunt apprehendere. Alij si non negarunt,at certe dubitasse se scriptis suis testati sunt veluti Protagoras Abderites, qui de diis disseres, haec verba initio protulit, Dediis quidem statuere nequeo, neque an sint, neque an non sint Plurima enim sunt,quae id stir prohibent, a iij.

15쪽

FRA C. VICO M. COMMENT

quippeis summa rei incertitudo,& breuis hominis vita. Obouam de diis sententiam puli is ab Atheniensibus est, Λrbe atque agro priuatus,libris illius in foro crematis qui sub

praeconis voce assim gulis,qui illos habebant, fuerunt in uestigati. Ob hanc itaque deorum, quos substantiae aeternae, immobilis genere contineri arbitratus est, occultationem , V riamque sententiam existere illam Aristoteles primum demonstrat, necessanu esse, inquiens, perpetuam aliquam immobilemque substantiam este Prius autem hanc disputati nem cum superioribus connectens, substantiam uniuersam in tria genera partitur,in eam,quae Oritur interit, qualis tota ea est, quae ambitu lunae continetur in caeli stem quae ab ortu interiti, aliaq; omni pei niciosa mutatione liberata, sola cietur couersione:& in eam quae omni prorsus mutatione vacat quales sunt caelestium orbium antinae ac mentes: de quo substantiae genere nunc disserere instituit, cum de duobus aliis in naturali philosephia,atque in priori huius libri

parte, insuperioribus etiam huius latentiae libris disseruerit. Climque tertium genus immobile appellet, relidua duo nominat naturalia, quod motionibus variis cieantur quaru principium ac causa natura et L ut in ecundo de naturali auscultatione est traditum immobile aute genus, naturale dici non potest, utpote ab omni mutatione vacuum, lutum ac liberum,quemadmodum in progressu notum fiet.

Nam substantia: entium sunt primς, omnes interiressi possint, omnia poterut at fieri non po

test, ut motus aut oriatur, aut intereat semper

enim fuit Nec item tempus. quandoquidem nisi si tempus, nec prius ullum, nec posterius esse pos

sit. Motus itaque ita cotinens est quemadmodum tempus. aut cnim idem est,quod motus,aut eius quaedam affectio. Nullus item motus continuatus.

est, nisi is qui in loco fit, di huius,conuersio.

16쪽

Sempiternam aliquam audi immobilem substantiam existere, quemadmodum proposuit, demonstrare aggreditur. Aciliam quidem pulcherrima methodo quippe qui

aliquam perpetuam ess e primum doceat, tum ea inuenta,

aliis quibusdam de ipsa demonstratis,ad eiusdem immobilitatem sensim nos ducat. Rationem autem ad substantiam sempiternam constituendam partim ex substantiae natura, partim ex motus ac temporis perpetuitate ductam breuiter

A concise affert, quae aliquantulum dilatata, hunc in modum concluditur: Si nulla substantia est,quae semper sit,quaeque Mnullum ortu habeat,& nunqua extinguatur,uniuersa profecto, quae sunt, caduca esse, labefactari fateamur necesse est: quan ioquide, substatiar omniui rerum sent primae, ita ut illis

omnibus sublatis,caetera,quae consequuntur,m illis haerent, ac per se constare nequeunt,pariter concidant oporteat verum uniuersa haudquaqua interire, tempus d motus plane indicant: quae duo nec orta sunt aliquando, nec caduca seu mortali natura, quae interdum esse desinat,praedita sunt.Semper item fuit tempus,absque ullo omnino aut principio, aut extremo. Nam si id aut ortum sit,aut intereat aliquado, cum

nullius rei generatio aut interitus sine prioris desposterioris, ouae sunt temporis disserentiar, notionibus coprehendi pose sit,fuisse tempus antequa gigneretur, vel cum interierit,superesse adhuc necesse est. Antea enim si ortum est,non fuit, postque extitit idem si occidat post non erit,cum prius extitisset. Cum igitur ante sui ipsius ortum tempus fuisse,aut post eiusdem interitum,adhuc esse, ne cogitatione quidem apprehendi queat,sempiternum illud, mon mortale esse dicendum est.qua sempiternitate cum tempus donatum sit,motus quoque, cuius proprietas quaedam Sc affectio tempus est, nisi

ide sit ac motus,ea ipsa praeditus sit oportet. Motus Vero non omnis,sed is,qui ad locum pertinet, nec quiuis ex eo genere, sed is,qui c6uersito dicitur, quo caelestes orbes in omni sempiternitate versantur. Itaque si motusi tempus neque orta

sint neque interire Queant, siubstatiam quoque aliquam, quae nunquam cocidat, sed vigeat perpetuo, esse necesse est. Haec

17쪽

s FRANC. VICO M. COMMENT.

Aristotelis ratio est, tribus enuntiatis, quae ab eo alibi fueriit exposita, innixa. Vnum es substantiam reliqua rerum genera antecedere: quod, in septimo libro huius scientiae monstratum est, cum tempore naturavi ratione, reliquis omniabus rebus substantiam anteire docuit, cin huius duodeciami exordio cum eam ipsam substantiam omnium entium primam esse, quouis modo illa animo conciperentur, pr nuntiauit. Alterum enuntiatum est,sublatis substantiis reliqua omnia tolli,& nihil manere quod & in categoriis in septimo huius operis positum esti explicatum,pendetque a primo siquide eo,quod prius est, sublato,caetera quoque auferantur necesse est,cum praesertim posteriora ita priori ha reant,ut nullo modo constate per se queant, cuiusmodi omnia sunt rerum praeter substantiam genera. Tertium enuntiatum,est, motu mi tempus nec orta esse nec interitura quod

in octauo auscultationis naturalis disputatum fuit,ri rationibus compluribus demonstratum: tum iis,quas hic breuiter attulit,tum aliis,quas, ne longius,quam par esset, ab instituto digrederetur,& ut in prouerbio uicitur τα - γα πλciωῶε τωνεργο p,quod ipse cauedum in primo Ethicorum in net, hoc in loco praeteriit. De motu duas hoc in loco rationes

affert, quod semper fuerit,& quod tempus, quod idem est', quod ipse motus, aut quaedam eius affectio, sempiternitate

donatum sit.Motum autem semper fuisse non docet sed iii octauo naturalis auscultationis hunc in modum monstrauit

bimotus non semper suit, sed aliquando genitus est, praeces sisse res aliquas, quae illo possent cieti, necesse est. Est eniti,

motus, rei mobilis, quatenus mobilis est, inchoata quae dant persectio: ut in tertio eiusdem operis monstrauerat. Id verbetiam costat, si omnis motionis species ac genera percurrantur. Alteratio si futura sit,id,quod alteratione illa cieri possit, antegrediatur oportet bimiliter si delati, id enim praece dat necesse est 'ubd illa agitetur. Praeter haec vero desilla,

quae motu cierent, eumque ipsum, clim antea non esset, ii et aret,antegress afuisse oportuit. Quaeritur itaque an motum tempore infinito res illae araecesserint, sempiternaeque

18쪽

IN XII. METAPH. LIBRUM I

suerint, an ip qtioque aliqirando fuerint procreatae. Hoc

enim posterius si detur,cuta antequam gignerentur, non esissent, aliquis motus necessario praelit,cuius opera prodirent, atque in lucem promerentur. ita sit, ut cum motum, qui primum ortus bstituebatur,alius quidam prior praecesserit,il- eque primus non sit. De quo motu priore eadem redit quaestio, ita ut ante omnem motu sit motus, nec ullus sit primus,

qui aliquando ortus queat monstrari semper igitur fuit motus .Quod si astera disiucti pars afferatur, naturasque illasse amouentes seu motas non progenitas aeternum praecessisse, motu interdum genito dicatur, sciscitanda continuo muta

tionis causa necesse est enim aliquam fuisse occurrit,propter quam motores illi mouere,mobilia moueri incoeperint, cum ante neque haec mouerentur, neque illi motionem ullam efficerent. Causa vero nulla alia excogitari potest, quam quod vel longius inter se distabant, quam ut vis mouens agere in res tam longinquas posset, tuc autem, clam mouere incoepit, i propinquiora facta sunt, aut intermedium aliquod ab aeternitate obstabat,quo postea sublato coepit motus esci Horum utrumuis statuatur motum alium inuehere necesse est, qui primo illo,quem genitu ponimus,sit prior. De quo cum eadem,qua prius,redeat quaestio,vel innnitos motus, nil ante alterum esse oportebit,vel aliquem cocedere, qui nunquam ortus tempore sempiterno prς cesserit. Hac Aristoteles rati ne ad motus sempiternitatem statuendam in octauo Physicorum est usus. quo in loco S aliam adiecit e temporis dactam natura, quam hic, sed magis concisse, attulit Temporis vero sempiternitatem quem ad n Nidum monstrauerit expositum est. quod vero in eiusmodi demonstratione assumpsit, tempus idem esse, quod motum aut eius quandam affectionem, in quarto naturalis auscultationis accurate admodum, docte explicauit. Principio enim lepus non esse motum,ut quidam opinati fuerant, monstrauit tum qub motum id tantum in se accipiat, quod illo cietur, tempus vero ubique sit,& aeque apud omnia. tum qubd omnis motus Veialox sit aut tardus quod tempori non conuenit si quidem tem

19쪽

ib FRANC VICO M. COMMENT.

pus nec velox nec taplum dicitur,quin potia tempore velocitas omnisi tarditas definitur. Cum vero tempus motus non sit, adiecit, sine motu esse non posse. Nam cuti ipsi inquit nihil mente mutamur aut nos esse mutatos non animaduertimus,tempus praeteriisse nobis non videtur, quemadmoda nec hisce, quos ferunt in Sardo apud heroas dormire,cum fuerint experrecti Cum igitur lepus nec motus sit, nec sine motu fit, ut ipsius aliquid sit. Eius vero numerisecundu priusi posterius eo in loco esse docet: siquide tempus fuisse tum dicimus, clim prius in Itu posteriusve hoc est aliquam eius priorem partem, aliquam posteriorem senserimus Hoc clim ita se habeat, efficitur,ut, si tempus aeternum sit, motus quoque perpetuitatem acceperit motus autem inquit non omnis, sed is,qui fit in loco, dc huius ipsius, conuersio. De qua quidem re quam hic solum attingit, in octauo naturalis auscultationis longa oratione disseruit. Iam ut paucis perstringam, blam conuersionem sempiternam es Ieposse hunc in modum demonstrauit. Motus omnes dempta conuersione terminis quibusdam clauduntur, idemque ab opposito in oppositum se conserunt generatio enim ex non ente ad ens, interitus ex eo,quod est, ad id quod non est,

progreditur accretioi imminutio ex certa finitique magnitudine, paruitate in certam finitiamque desinunt alteratio a contraria qualitate in contrariam est latio recta te minos habet locum superum S inserum, quae non sunt infinita . Nullus igitur horum motuum contines S perennis esse potest nisi ex multis contrariis motibus,Vt ex ortu cinteritu ex accretione, imminutione unus quidam perpetuus ac perennis coalescat, quod fieri nullo modo potest: siquidem inter contrarios motus quies intercipiatur, ne cense est. Sola conuersia contrarietatis omnis expers est, nullis. que terminis clauditur , ut quae ex eodem ad idem fiat, sem

perque in principio, medio de fine exiliat quamobrem sola perennis sempiternaque esse potest. Atque hunc in modum tria illa explanata sunt enuntiata, quibus Aristotelis rationem inniti diximus. Sed illud praetereundum non est, non

20쪽

eiusdem scientiet alit facultatis eiusmodi enuntiata esse, quin potius naturalis philosi phiae postremum , priora autem duo

primae dc diuinae. quod Averroys animaduertes dixit, substantiam aeternam immobilem existere, utriusque scientiae propositionibus Aristotelem demonstrare incoepisse , per utramque scientiam, naturalem diuinam intelligens phialosophiam. Quanuis ultima particula primi de naturali auscultatione genus ierit a materia abiunctarii existere in naturali tantu scientia explicari prodiderit quae loca inter se non pugnant,qtiadoquide m primo illo nihil aliud ut mihi quidem videtur voluit di cere, quam aetates illas a materia abiunctas, in nulla scientia absque naturalis philosophi ir positionibus seu prim pii, moniliari in Avicennam enim ita uehebatur, qui absque naturalibus propositionibus demonstrationem eiusmodi fieri posse tradiderat. Nec negauit Averroys aliqua ex prima philosophia in ea re demonsti anda accipi posse quod quulem si negasset tum ab Aristotelis

dCctrina, tum vero etiam a seipso distensisset. Sed illud est animaduertendum, substantiam tantum aliquam, qua perpetua sit, hac demonstratione demonstrari non item subdantias immobiles, Qquae a materia abiunctae sint esse. Ideo Auerroys propositionibus utriusque scientiae, substantiam immobilem esse demonstrari, absolute non dixit, sed demonstrari incoepisse. Nam quae attinent ad eius immobilitatem, de a materia separationem in progressu ostedentur.

Hanc ob causam non eadem est hic atque illa octaui Physicorum demonstratio,qua,aliquem mouentem primum fempiternum esse, ex motus aeternitate ostenditur. quod quidem in progressu quoque huius libri demonstrabitur.quidemonstratio omni ex parte est naturalis, & supra caelum nos totilit,cum hςc de qua nuc agitur,methaphysica partim sit, partim naturalis, utpote ex accidentis, substantiar, quae Methaphysicae sunt contemptat nis, natura, motusque perpetuitate ducta, nec ultra caelum nos efferat, quod ipsum quoque caelum substantia sit sempiterna, eiusque sempiternitas ea motu sempiterno ostendatur. Ac illud quidem tendum

SEARCH

MENU NAVIGATION