Francisci Vicomercati ... In eam partem duodecimi libri metaphys. Aristotelis, in qua de Deo & caeteris mentibus diuinis disseritur, commentarii, vnà cum eiusdem partis è Graeco in Latinum conuersione. ..

발행: 1551년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ri FRANC VICO M. COMMENT.

est nisi demonstrationi huic alia adiicerentur, eam ad id

monstrandum, substantias a materia abiunctas existere, exiguum momentum habituram. Sed id quod monstratum est, substantiam aliquam perpetuam existere, una cum his, quae mox ostendentur, substantiam immobilem a materia abiunctam in rerum uniuersitate esse efficaciter docebit. Porro in ea, quae nunc allata est, demonstratione non magnam efficacitatem ea, qua de temporis sempiternitate con lusa sunt, Philopono dc Thomae videntur habere, imbiero probabilia tantum esse, 6 quae non multa difficultate diluantur.

Neque enim quod prius aut posterius dicitur, tempus perpetuo id indicare, temporisque notionem coniunctam habere:

siquidem mens prius unum apprehendit, posterius aliud: primus item mouens, qui primum globum motu ciet, priuste globum suum, quam alios mouentes, eos, qui sequuntur, mouisse intellisit, qui tamen mouens primus mensque a tempore abiuncta sunt, coniunctumque illud non habet. Itaque cum dicitur, tempus non fuisse priusquam gigneretur, aut non fore, postquam interierit, cum priori si posterioris vocabulis tempus una intelligi, necessario no esse, sed illud soluindicari,tepus non semper fuisse aut fore,nec natura prioris& posterioris reipsa introduci, sed cogitatione tantum apprehendi, quemadmodum qui extra caelum nihil esse aiunt, illa particula, extra, locum aliquem verum minime intelligere, quippe cum nullus sit talis, sed animo tantum Sc intelligentia concipere. Hoc enim modo extra caelum neque locum , neque inane, neque corpus ullum esse, Aristotelem pronuntiasse. Alioqui, cum locum extra caelum esse negaret, tum maxime eum statuisset. Ita Aristotelis de temporis sempiternitate demonstrationem, qua motus sempiternitas colligitur, infirmam este desimbecillam hi, quos nominauimus, viri demonstrare enixi sunt Cum autem calia, qui-biis in motu perpetuo statuedo tum hic, tum in octauo Physicorum Aristoteles usus est, leuia esse, nec efficacitatem habere existimarint, eaque diluere conati sint, ne motus ipsus sublata aeternitate ad primi mouetis sempiter' itatem osten-

22쪽

dendam deesse ratio vidcrctur,hac demonstratione demonstrari posse Thomas putauit. Si inquit mundus genitus est, aliqua certe natura an cecessit, qua illa gigneret Moliretur. quaesii ipsa aliquo sit ortu generata, efficientem causam, a qua genita sit, habeat necesse est. Itaque aut causarum gignentium series erit infinita, aut ad aliquam venietur, quae prima, Waeterna,& simplex, inanis potentiae expers a nullo omnino fuerit ellecta. sed quiuis facile concedet, nullam ad substantiam separatam, Deumque es , demonstrandum difficultatem eum sentire, qui mundum γnitum statuat ab aliqua enim causa, nec temere sevi Democritus, Leucippus, apicurus putarunta gigni ut in Ti-mgo praeclare docet Plato inportuit, quando pulcherrimus uniuersi ordo,atque constansi continuata rerum omnium

vicissitudo, si uniuersum ipsum effectum est,i genuum, casui temere ipsum non costitissse satis superque dicant. In eo vero est difficultas,ut mundi posita sempiternitate deum aliquem supremu existere rationibus monstretur, quod Aristotelem fecisse ostensum est . quae autem contra Aristotelis ipsius de temporis aeternitate demonstrationem a Philopono Thoma afferuntur, diluere ex parte tam facile est, quam quod maxime quid enim, si priori si posterioris vo .cabulis nec situs nec ordo naturae aut persectionis significetur, significari aliud praeter tempus possit, non video quandoquidem tot τι πῆsHρουέ, υςεροι significationes in categoriis, Aristoteles prodidit QS9d si mens aliquid prius imtelligit, aliud posterius, tempus medium intercesserit, neces.se est,quod etiam tempus ipsa intelliget,si hoc ut prius, illud

ut posterius agnoscat. Nec ita a tempore abiuncta mens est, ut si ex una notione ad aliam transeat, ei dicatur coniuncta. Primus autem mouens, mensque omnIum suprema omnia is mul intelligit, suique orbisi alioru varium ad eunde locureditu simul apprehendit,praeteritaque iraesentiai futura simul contemplatur Quanquam hanc singularum rerum cognitionem menti supremae quemadmodum in progres.su videbimus aristoteses negat. Id vero, quod dicebatur,.

23쪽

i FRANC VICO M. COMMENT.

prioris posterioris vocabulis non magis tempus verum, quam particula extra locum verum sigirificare momentum quidem,ut mihi videtur,aliquod habet, nec factica quoqua dilui poterit, ut hanc unam ob causam, neque tempori S neque motus sempiternitatem fateri Aristotelis ratione cogamur, sed liberum nobis sit,utriusque ortum,quod religio docet, sentire. Fortasse tamen hunc in modum diluerit aliquis,

omnino simile non esse: siiquidem magnitudinem mundi finitam esse nulla extra eum loci disterentia posita intelligere possumus, idemque valet hoc, quod dicitur, extra mundum nihil esse, atque illud, in mundo omnia contineri, particulaque,extra, locum cogitatione sola concipimus tempus autem genitum, cum ante non esset, sine tempore, in quo non

erat, particulaque, ante,significatur, neminem posse apprehendere . Ac de his quidem, quantum ad praesens attinet, satis nam longiori magis exquisita de re hac disiputatio ad librum octauum de naturali auscultatione spectat.

At vero si id est, quod mouendi quidem aut ep

siciendi facultate praeditum sit, agat tamen nihil, motus non est.Non agere cnim id potest, quod facultatem habet.Nihil igitur conducet, si perpetuas aliquas substantias inducamus, queadmodum ij,

qui Ideas, nisi principium aliquod insit, quod im

mutare valeat. Neqi hoc ite satis est, nec alia praeter Ideas substantia. nisi enim agat, motus non erit.

Substantiam aliquam, quae siempiterna sit, Sc nullo ortu generata existere demonstratum est nunc eadem via,nempe ex motus aeternitate illud demonstratur, hanc ipsam si ib- stantiam seu omnino substantiam aliquam esse,quae mouendi ac efficiendi vires dc facultatem habeat, actiaque moueat, atque aliquid agat dc moliatur. Nisi enim eius generis sub stantia existat, motum, qui sempiternus esse monstratus est,

24쪽

esse non posse quippe qui ab aliquo, quod mouendi facultate sit praeditum, cuique in opere versetur, proficiscatur ne cesse est itaque ad motum sempiternum statu cdunai conseruandum , nihil nohis conducere eius generis stubstin-tias perpetuas inducamus, quales sunt Idcia ut aliae, etiamu dam a nonnullis inue et , in quibus nultu movendi ac eLciendi principium continetur videtur autem Aristoteles non mouendi solum facultate substantia sempiternam praeditani esse, sed actu eam mouere, Sc in opere versari, atque

hoc quidem maxime probare voluissh, quod visa facultas ab opere seiungi queat, multaque inueniantur, in quibus vis agendi aliquid inest, qua non utentia otiose degunt. Neque

enim Megaricorum sententia est vera, qui tum btum rem posse agere dc mouere, clam agerct moueret, non posse autem, nec agendi aut mouendi vim habere, cum ab aftione vacaret, censebat, quorum stulta mi vanam opinioncm

in nono libro huius scientiae Aristoteles reprobauit quod si nullam eiusmodi virtutem , quae ad actionem non prodeat, inueniri posse aliquis obiiciat, eo argumento ductus,'ubdvis illa superuacanea esset, illamque natura mistra effecisset,

quae tamen natura superuacaneum nihil solet facere, huic

responde dum sane existimo natura quidem sua vim quamlibet ad agendum aptam esse, in actionemque nisi impediretur proditura, sed ab actiones fenumero vel impediri, que- admodum in eo, qui vinculis detinetur, motrix facultas, Mindormiente sensuum vires, vel si non impediatur, cessare tamen quod ita melius existimet quo quidem modo vis,

quae animal mouet, non semper mouet neque enim animali ipsi, ut semper moueatur, expedit, quippe quodi quietes pe indigeat.Cum igituri ad aliis impediri, sponte cessare virtus ab actione possit, ad motus naturam sempiter nam conseruandam non id solum Aristoteli docendum fuit, mouendi vim S facultatem in substantia aeterna inesse, sed vim quoque eam otiosam non esse , atque actioni incumbere. Quam ob causam subiicit, nec ideas nec alias quasdam

substantias a nonnullis aliis positas, motui faciendo nihil.

25쪽

FRANC VICO M. COMMENT.

conducere, quandoquidem nec agut, nec agendi ullum in se continent principium aut facultatem quae verba cotra Platonem & Pythagoricos dicuntur . Plato enim ut Aristoteles in primo huius operis scribi typt ter substantias, quae sensu apprehendi possunt, duo earum genera esse censuit, quae

cogitatione tantum Sc intellectu percipiuntur: unum quidem earum quas ideas nominauit alterum formarum mathematicarum, quas intercideas substantias sensiles medias posuit. quod partim cum troque extremo conuenirent, partim ab iisdem differrent. Ideas voluit esse species quasdam sempiternas a materia abiunctas, quae Sc mundi nutus, qui sub aspectum cadit,ac omnium,qupeo continentur, oriunturqueac intereunt, essent exemplaria: solaque intelligentia, nullo sensu aut etiam opinione apprehederentur, quarum nulla esset in rebus procreandis aut mouendis scientia exemplarisque duntaxat munere fungerentur,ctimque essent sempiternae,sela possent definirii sciti, earumque beneficio de rebus scientia haberetur. De quibus

Ideis in Parmenide disseruit, Timaeo, hisque compluribus

in locis. Formas autem mathematicas medias, ut dixi, inter Ideas, res sensiles collocauit. Immobiles enimi a materia reipsa, non sola cogitatione, ut Peripatetici statuunt, separatas, quemadmodum, Idea esse voluit, diuiduas vero de multas in eadem specie quemadmodum sensiles. Pythagorici autem substantias primas numeros esse arbitrati sunt,

itaque ex illis, ut ex primis initiis, omnia, quae fiunt, progigni. Hoc igitur substantiae genus Pythagoricis inuectum, α illas quoque, quas Plato induxit, ideas, ri sempiternitate sint praeditae,in rerum uniuersitate non uiscere Aristo teles docet neque enim ad motum faciendum, atque perpetuitate donandum, ullo modo conducere . quippe quae

nullam mouendi facultatem obtinere si a tuantur, atque, et obtinere cocederentur, tamen non moueant, nihilque agat, sed exemplaris duntaxat otiosi munere fungantur. Nec vero

ulla ab eis actio prodire potest, qu5 Idear, formae quaedana sunt communes, singularumque rerum actio sit propria, ut

26쪽

IN XII METAPH. LIBRUM. ir

is primo huius operis est traditum numeri autem dc mathematicae omnes formae actionis prorsus sunt expertes, S omnino motus. Cum vero ita res habeat nemo propterea ex his Aristotelis dictis in eam suspicionem adducatur,ut putet, ideas ad motum faciendum a luatone positas fuisse Eam enim functionem' deis Plato non dedit,sed exemplaris tantum, quemadmodum docuimus. Atque ea quidem nece sarias esse putauit, quod pulcherrimam hanc mundi molem,& omnia, quae eo sunt concluta, genita esse,in illa quidem non casu aut fortuito , sed voluntate ac mente, eaque Optima,quae absque exemplari nihil agit existimauit. Mundi autem motum eis non tribuit, sed animae ac menti, quae, cum intelligendo quadam veluti conuersione in se moueatur, non dissimili motione uniuersum ciet. In eas vero cum aliis in locis 5 in primo huius operis praesertim, tum hoc in loco, tanquam aut superuacaneas,aut minus susscientes Aristoteles inuehitur: acquid alibi contra eas dixerit, recteque, an secus, nunc dispiciendum non est. nunc vero damnasse eas

videtur,qubd nullas alias substantias a materia abiunctas, de quae sola intelligentia apprehendantur, nisi has obtrudere perpetuo videatur nullum autem de mentibus diuinis, quibus caelestes sphaerς agitantur, tanquam de substantiis supremis facere sermonem.

Praeterea nec si agat quidem, eius autem ensentia, potentia sit sempiternus enim motus non

erit quadoquidem quod potestate est, potest non esse tale igitur esse principiu, cuius essentia, actus

sit, necesse est.

Admirandum est, quantum usum ad demonstrandum primam substantiam, primumque omnium rerum principium Sc esse, de quid sit, aut quae eius sit natura dc essentia, motus sempiternitas habeat. Hactenus enim substantiam aliquam aeternam existeres, eamque mouendi, efficiendi facultate praeditam esse, actuque mouere,vi agere ex ea do

27쪽

i FRANC VICO M. COMMENT.

monstratum est, nunc essentiam huius ipsilis substantiae omnis potentia expertem actumque purum S simplicem esse vi eiusdem sempiternitatis demonstratur. Hac enim sempiternitatem non futuram esse, si potentiae particeps mouens

haec substantia ponatur tradit, quod quicquid potestate sit,

eam naturam habeat,ut idem possit non esse . Est autem de potentia patiendi, non agendi, haec Aristotelis conclusio intelligenda. Nam quae agendi vis est, potentia in superiori conclusione ,huic stubstantiae tributa est, alia quidem eius

generis, quae in actione perpetuo versetur, actionemque ipsam non antecedat. Qua ' enim actionem potentia antecedit, atque ab ea separatur, non magis quam ex qua patiendi est, substantiae huic potest conu .iire. De quibus duobus p tentiae generibus,agendi videlicet, patiendi in nono libro huius operis copiose fuit disputatu, atque inter caetera id traditum, patiendi potetiam eam esse, qua quae participant, es se ac non esse possunt, atque ita ad extremti occidere quamobrem, cum nulla sit potentia, quae, si nihil superuacaneum in natura it Aristoteles docet reperiatur,non aliquando in actum erumpat, non solum motus,si potentiam hanc patiemili admistam substantia haec, de qua disseritur, habeat, sempiternus non erit,sed ne ipsa quidem substantia perpetuo poterit durare, quippe quae vi eius potentiae ad occasum ducetur. Cum igitur eam sempiternam esse fuerit monstratum,ut potentia participet,fieri non potest. Posset verbi hac ratione persuaderi,substantiam aliquam esse oportere omni potentia destitutam, quia dius simplex sit de purus. Clim enim potentia pura in rerum uniuersitate inueniatur nempe materia prima,quae tametsi aliquem actum sibi hqrentem semper ha-Det, omnis tamen actus suapte natura est expers,quippe quae ex se informis est,i sola illarum sedes, concretum praeterea

ex potentia dc actu esse, liquido constet, reliquum profecto

.eXtremum aut debet, aut potest a nullo satiar mentis homine negari id est,actus, purus, ab omni potentia liberatus. qtio ea quae occidunt, esseque desinunt aliquando, cum non

Mefiniantur,quippe quae potentiet,quam obcinent merito in

28쪽

J XII. METAPH. LIBRUM.

cidant, reliquum est, ut substantiae alicui aeternae conueniata illi quidem non omni, sed ei quae ii mouendi essiciendique praedita est,& in actione semper versatur. Eiusmodi ea est, de qua disseritur, quae est omnium rerum primum principium. Ex quo sit,ut substantia eiusmodi ab omni imperfectione vacet, nec rerum omnium persectissima tantum sit,

sed ips amet perfectio, nempe a potentia liberata,quae sui natura imperfecta est. Sic metis humaniperfectione atque excelletia explicare Aristoteles in tertio libro de nida cum

vellet, actum esse illius essentiam tradidit, quippe quae perpetuo in intellectione versaretur, nec aliquando quidem in- te ageret, aliquando non intelligeret De hominis enim intellectu ut simpliciter in omnibus inest hominibus, loquebatur. Nec mirum quidem, si intellectui humano simpliciter sumpto id tribuebar, quod huic substantiae, de qua nunc disseritur quam diuinam mentem esse demonstrabit, tribuit. Ei enim M ipse diuinum quiddam, d corpore natura abiunctum, quanuis hoc ab hac substantia vincatur, quod haeca corpore nullo modo,Vt docebitur,pendet, nec eo in sua intellectione utitur. quod humanus intellectus non facit, qui absque corporis ministerio intelligere non potest . Ex quo id efficitur, ut ipsum dosiubstantiam de qua est sermo,essentiam habere, quae actus sit, non eodem prorsius modo Aristo- reles tradiderit. Sed de his alias Illud vero prctereundu non

eli, ad hoc, quod de potentiae vacuitate, actuque puro dc simplici, qui substantia aeternae essentia sit, demostratum est eam ipsam immobilem ess consequi. Etenim si motus et quae potentia mobilis est, quatenus mobilis actus est ut in tertio naturalis auscultationis est proditum, nihil profecto quod potentiae expers sit,poterit moueri sed huius substan tiae immobilitatem in his,quae sequentur, aperte Aristoteles demonstrabit. Nunc ver aliud subiicit, equo eam actum esse potentiae expertem colligit.

Iam vero materiae quoque expertes esse hasce substantias oportet, quandoquidemi sempiter

29쪽

FRANC. VICO M. COMMENT nas, si aliud quidpiam, quamobrem lactu.

Omnia numero unius hactenus demonstrauit, nunc multitudinis numero loquitur, Vt indicet,Vnu quide substanti genus esse ab aliis diuersum, sed tamen multas numero substatias eo genere contineri, quarum multitudinem infra inus stigabit Alexandri autem expositio probanda non est, qui cum superiora de primo movete monstrata esse censeat, hoc de aliorum orbium videlicet Saturno, love, dc aliis dici arbitratur. Sed non animaduertit, mouentem primum ab aliis diuisium fuisse, nec singulis sphaeris singulos mouentes adhuc assignatos. Clim vero ratione una substantiam illam aeternam actum simplicem esse omnis potentiae expertem Aristotcles probasset, aliam in his verbis adiicit, simulque monstrat, hanc ipsam substantiam materia vacare quod ad priorem conclusionem demonstrandam assumitur ac illud quidem recte. Nihil enim materia particeps est, quod idem potentiam admixtam non habeat, cum materia id esse ab Aristotele definiatur,per quod esse de non esse res potest. Ac

quemadmodum formae essentia, actus est, ita materiς,potentia, neque aliunde, quam materia prodire potest potentia, ut nec actum arealia vlla,quam a potentia, res vlla accipere ina ergo materia vacant, ea ab omni potentia liberata esse necesse est. Porrd materia expertes hasce, de quibus disputatio instituta est, substatias ex earum sempiternitate docet, quae ratio ex ea, quae allata est, materiae definitione vim

habet, quiquidem definitio in octauo huius operis traditur.

Neque enim sempiternae essent, si e materia costarent quandoquidem materia rebus affert interitum, c&,ut interdum esse desinant, efficit. Qu9d si quis caelestia corpora obiiciat,quς materia costare,tum in priori huius libri parte, tum in octauo huius operis Aristoteles admittit, eademque tamen sempiterna esse in libris de cςlo demonstrat sici at,alterum materia genus ab ea, de qua nunc agitur, diuersum diuinis illis corporibus ab Aristotele tribui. Est aute materia illa,nec Gnerationi,nec interitui, nec ulli alij, quam et,quae in loco nu

30쪽

IN XII METAPH. IBRUM.

mutationi obnoxia. Ita enim in hoc duodecimo scriptu est, Omnia quae mutationem patiuntur, materiam habent sempiterna quoque ea, quae generationem non habent, motuque eo, qui ad locum pertinet, solum mouentur, eadem constant: non tamen ea,quae gigni possit,sed quae delationi tantum subiiciatur. hqc ibi. Ex quibus plane intelligitur duo materiae esse genera quorum unum caelestibus corporibus tribuatur. Cum vero in caelo materia insit, ne illa quide quan-

qua diuersi sit generis,M motui soleam in loco subiiciatur in substatiis de quibus disseritur, inest, sed hoc in his verbis non

monstratur in progressu autem monstrabitur ratione, quae ad omne materiae genus accommodatur. Quod autem ait, hasce substantias sempiternas esse, si aliquid quidpiam sempiternu sit, indicat, maxime omnium,quae sempiternae sunt, sempiternas esse quippe quae causae mouentes efficientes sunt, a quibus aliorum sempiternitas pendet Alexander vero bifariam huc locum exposuit, neutro modo recte. Primum illud, si aliud sempiternum est, admotorem inerran , tis sphaerae retulit,ut sensus sit, alios motores de iis enim, ut ante docui, interpretatur sempiternos esse, siquidem, primus motor est sempiternus, altera expositione ad unitatem septem sphaerarum accommodauit, ut dictum sit, quoniam sphaerarum unitas sempiterna est, motores quoque ipsorum sempiternos esse oportere . Sed palam est de substantiis omnibus illis diuinis agi, nilis laue adhuc separatim de prima ex aliis traditum fuisse. Eo itaque modo, quo simpliciter inte pretati sumus, locus hic debet exponi.

Sed diibitatio existit. Nam quicquid agit,posse,

non quicquid potest, agere videtur ita ut potentia sit prior At si res ita habet, eorum quae sunt, nihil erit esse enim posse, necdum tamen existere

contingit. Id quod demonstratum est substantiam aliquam sempi b. iij.

SEARCH

MENU NAVIGATION