Francisci Vicomercati ... In eam partem duodecimi libri metaphys. Aristotelis, in qua de Deo & caeteris mentibus diuinis disseritur, commentarii, vnà cum eiusdem partis è Graeco in Latinum conuersione. ..

발행: 1551년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

IN XII. METAPH. LIBRUM. 13

bro Aristoteles resutauit, dc rationibus multis a vero aberrare eam ostendit hoc vero Aristoteli firmum est, inconcussam, posse rem agere, quae tamen non agat, quemadmodum antea traditu est, cum substantiam sempiternam quam esse monstrauerat, non vim selum potentiam agendi in se habere, sed actu quoque agere, M in opere versari docuit: quod monstrare superuacaneum fuisset, si quicquid potest agere, illud idem necessario ageret. Illud tamen Aristotelis eli placitum, in rebus aeternis potentiam actui non praeire, possequevi esse in illis minime differre In rebus autem, quae oriuntur S occidunt, res ita non habet, sed potentia actu prior sit, necesse est.

Porro si ita sit, ut theologi inquiunt, qui ex nocte generant, aut ut physici aiunt, uniuersa simul suisse, idem impossibile consequitur. Quo enim illa modo, si nulla actu aderit causa, movebunturὶ Nam neq; materia ipsa seipsa, sed ars fabrilis profecto mouebit, neque item menstrua aut terra, sed semina S genitura.

Incommodum illud,quod consequi, si potentia actum antecedat, dicebaturi nempe eorum,quae sunt, nihil futuru suis se, tradit consequi, stures ita habeat, quemadmodum theologi aiunt, qui ex nocte, hoc est, ex simplici puraque priuatione vel materia omnino informi, rudi, quae rerum omnium generationi infinita saecula praei uerit, omnia generat, hoc est, genita esse affirmant, seu principio non priuatio quidem pura materia prorsus insormis, sed confusio quaedam perturbatioque rerum,generationem earum,distinctionemque antecesserit,quemadmodum physici nonnulli opinantur. Horum enim opinionum tranque,cum actum vel priuatione illa, aut materia omnino informi, vel rerum confusione antiquiorem non ponant, necessari consequi, ut nihil eorum, quae sunt in uniuerso quaeque formis cernimus b. ii id.

32쪽

, FRANC VICO M. COMMENT.

distincta, existere potuerit: siquidem potentia absque actu

moliente in actum erumpere non potest. Neque enim priuationem illam aut materiam insormem, seu etiam confusionem seipsam ad res efficiendas mouere potuisse,quemadmodum neque caementa, neque ligna nullo adhibito fabro aut architecto domum aliquam posse extruere, neque mestruum foeminae sanguinem absque maris semine foetum aliquem procreare, aut terram solam absque solisa aliaru agentium caussarum virtute parturire, arboresque ac stirpes progignere Simplicem igitura puram illam priuatione, seu nudam&informem materiam, aut rerum confusionem perpetubmanere oportuisse, nec aliquid unquam ex ea procreari potuisse. Itaque nihil eorum,quae sunt,futura fuiste. Per theol gos autem veterrimos illos poetas, Orpheumi Hesiodum

intelligit, qui carmine, ut videre licet, theologiam suam c scripserud.hi Mercuri Termaximi antiquissimi apud AEgyptios theologi doctrinam imitati, rerum omnium priuationem puram hoc est, materiam prorsus informem ab omni aeternitate mundi ortum antecessisse tradiderunt, eamque noctis atque chaos vocabulo adumbrarunt, utpote in morem noctis obscuram, nullisque formis distinctam, ornatam, veluti chaos quoddam origo omnium rerum informis: equa deinceps diuisio formarumque omni u dis inctio profecta sit. Ita enim in Argonautica cecinit Orpheus:

Hesiodus autem ex Orphei sontibus hauriens in The gonia ita prodidit:

33쪽

ζM GHIερνο - Ex his theologorum hortim carminibus satis costare potest, quid de cha a nocte, quorum Aristoteles meminit, censuerint Physicorum autem vocabulo Anaxagoram,ac qui eius placita secuti sunt, indicat siquidem illud p μοι - πυ- μό-τα, quod hic recitatur, Anaxagora ipsius est, ut in primo huius operis licet videre hos igitur physicos nominat, quod mundi ortum etsi tradiderunt, intra tamen natura limites se continuerint quippe qui non ex nihilo seu priuatione, sed ex mixtione, in qua res omnes, tametsi perturbatae,& nulla ratione inter se diuincta inessent, mundum ortum

tradiderunt. Vndei secretione tantum quadam, non ero

ortu res esse genitas Anaxagora putasse multis in locis apud Aristotelem legitur,edque etiam nomine reprehenditur il lud verbis trabitur aliquis, quemadmodum vere dici possit, hosce physicos, dc eos qui memorati sunt, theologos, omnia tu potentiam priorem statuisse, ob eamque causam illud, quod dictum est incommodum nihil eorum, quaesunt, futurum fuisse, eorum consequi sententiam. Nam quan uis res, quae genitae sunt, in lucem editae, priusquam pignerentur, seu in nocte seu in chao,aut mistione potentia fuisse, de Orpheus, Hesiodusque, Anaxagoras senserint, actum tamen seu mouetem causam, quae potentia illa posterior non esset,

ante rerum ortum statuerunt, eiusque munus esse id voluerunt, ut ex illa potentia in actum res educerct, chaosque illud, mistionem distingueret. Ac Orpheus quidem in priami ante mundum conditum Iouem fuisse testatur, in cuius pectore diuino atque palatio vera mundi origo latitaret, ita enim canit: λιθεριο θυρεο ς κ β ρυρ, ἄλλαρμφ-ιος, in caetera quae sequutur. Qu)bus in verbis omnia commemoras, quae sunt in niuerso, quaeque oculis spectantur, caeli videlicet praeclaram sublimitatem aetheris vastitatem, immensi maris tellurisque latitudinem Oceani magnitudinem, terrae depressa tarta

34쪽

Σ FRANC VICO M. COMMENT.

ra,fluminaquei immortales omnes beatos deos deasque, M omnium quae orta iunt, quae orientur in Ventre lotiis, antea habitasse praeclare admodum tradit. Itaque constat diuinitate vetustissimo nomine Iouem appellatam, Orphei sententia mundi ortum antecessisse quae omnia e mundo illo formarum rationumque locupletissimo,quem in se habebat, deprompserit. In carminibus etiam paulo ante ex Argonautica commemoratis, Amorem creatorem Orpheus latuiti Cuius doctrinam Hesiodus imitatus,tria facit mundi ortus principia, chaos, terramet amorem litincque creatorem es.se asserit, qui non cum rebus sit ortus, sed terrae .chao incubans,omnia ex illis eduxerit Anaxagoras autem mentem

statuit quae illam rerum mistionem, in qua inesse arbitrabatur, secerneret, taque omnes in lucem proferret Qupcirca in primo huius operis inter philosephos, qui causam rerum agentem mouentemque tradidissent, numerantur, Si ,qubd, eiusmodi causam posuissent, commendantur ita vero legitur inaidam ergo mentem cum mundi, ac uniuersi ordinis causam esse, perindeque naturae ac animalibus inesse dixerit, inter priores illos vana dicetes quasi sobrius habitus est, atque Anaxagoram quidem manifesto hos sermones attigis, se nouimus. Hermotimum autem Claaemenium hoc prius dixisse ferunt hi igitur sic existimantes causam bene habendi simul principium esse rerum destalem causam posuere,vnde principium motus exoritur. Primit m autem Hesiodum

idipsit in quaesisse qui sipiam suspicabitur, etsi quis alius amorem aut cupiditatem in hisce,quisunt uti principium, posuit,

quemadmodum est Parmenides hic enim generatione tr dens uniuersi, ait: Et Hesiodus: Γαν πνAπρα ι γαγγένεῖ, c. quae antea commemorauimus haec igitur si ipso etiam Aristotele fatente ita habeant, mouentemque causam c Hesiodus, Anaxagoras ante mundi ortum posuerint, absurdum alicui videri posset id, quod nunc traditur, illud incommodum, quod ante col-

35쪽

IN XII. METAPH. LIBRUM. r

lectu inest, horum viroriim sententiam sequi si quidem falsum est, nullam sore causam, quae mouere chaos illud, dc priuatione res gignere valeat praesertim cum Aristoteles ad docendum potellat omni actum aliquem priore esse, Anaxagorae, qui mentem posuit, pauid post, testimonio latur: nisi dicamus ad id Aristotelem respexisse,qubd nulla earum,

quae ab illis ut causae mouentes ponebantur, seu amor siet seu mens, seu diuinitas vere actus aut moues causa dici posset. Nam quae illius actus esset natura , qui infinitis aetatibus otio veluti marcescens nihil egisset Actus enim natura sua

dicitur illud, quod perpetuo in actione versatur. ab ea neminimum quidem temporis desistit. A quiete praeterea ad

nouam molitionem mutari has causas oportebat quare non simpliciter actus esse poterant, quippe quae potestate ante- fuissent,i ab alia causa immutatae. Nullam igitur hac ortasse de causa earum , quae ab Hesiodo innaxagora causiarum positisunt,rationem Aristoteles habuit.Anaxagori autem testimonio in progressu utitur quod etsi ipsi Anaxagora simpliciter actus mens esse non posset, quippe quam OtiOsami a motione vacantem tot Rculoruritates posuisset,re ipsa tamen vere natura sua est actus, quae ab actione minime desistit, Madmodu infra docebitur Alexander Aphrodiseus non Anaxagora hoc in loco repreliedi,sed alios quos dam physicos arbitratur, his argumentis, quae attuli addi ctus quod nullo modo potest concedi, siquidem ipsius Anaxagorae verba Aristoteles comemorat. Ac de his satis ae

augem de materia hic traduntur, eius naturam pulchre declarant,quae sola est potentia, nullamque vim in se habet et ficientem,cum non secus eius sit pati, atque formae agere.

Hanc ob causam actum sempiternum quidam

faciunt ut Leucippus&Plato: motum enim sem

per esse inquiunt, etsi nec quamobrem, aut qui

nam, nec modum,nec causam tradunt: motu nan

que nihil temere cietur, sed aliquid semper adsiit,

36쪽

18 FRANC VICO M. COMMENT. necesse est, quem ad inodu nunc natura quid hoc

modo, vi autena aut a mete, seu ab alio, alio modo. Praeterea cuiusmodi sit primus magnopere enim

id refert. At neque Plato dicere id potest , quod interdum censet principium esse, id videlicet quod se mouet. Posterius enim est, animaque ut ait

una cum caelo. Vt incommodum illud quod veterum theologorum, qui ex nocte, hoc est, pura priuatione, dc physicorum, qui ex mistione mundi ortum tradiderunt, sententiam consequi expostum est, Leucippus mPlato deuitaret, actum sempiternum

inquit Aristoteles induxerunt, quippe qui motu, qui actus

est, semper esse voluerunt: quanquam quis esset motus ille, in orbem ne an rectus, quamobrem fieret, eiusne causa aliqua esset, an temerarius fortuitus, etsi causam haberet, natura aut vi quadam efficeretur, an consilio potius Sc deliberationei alia eiusmodi omnia,quq necessario eis erant explananda, reticuerunt. Nniam autem Plato motus causam videtur reddidisse, nempe animam mundi, quam se mouere, ob eamque causam motus sontem ac principium esse existimauit, ne hoc quidem Platone tueri posse Aristoteles su iicit, quandoquidem mundi animam cum caelo nata in Plato ponit Ita ut motus sempiterni principium esse non pos-st haec de Platone Sc Leucippo breuiter dicuntur Exquibus qua ratione ac modo motum semper esse censuerint, quemadmodum ea, quae commemorantur praetermiserint, haudquaquam intelliguntur. quapropter nonnulla sunt adfer da,per qtiae horum virorum de motus aeternitate opinio innotescat. Principio,qubd ad Platone attinet, motum eum Aristoteles respexit quo materiam antequam mundus gigneretur, fluctuantem se agitasse,atque inordinate iactasi se in Tymaeo est traditum, ita enim eo in loco legitur. Cum vellet Deus omnia bona fore, nihil vero, quoad posset, malum quicquid erat, quod oculorum aspectu pateret, assu-

37쪽

IN XII. , METAPH. LIBRUM.

mens non tranquillum aut quietum, sed fluitans ac temere agitatum,ex inordinata iactatione inordinem redegit. hoc enim praestantius esse indicabat.haec ibi. aa: cum Aristoteles nudet simpliciter intelligeret, exponeretque, mundum in tempore ortum esse, materiamque infinitis antea temporibus temerario iactatam motu ad ipsum mundum fabricandum ab opifice assumptam, Platonem tradidisse existimauit. De quo quidem materiae motu cum nihil Plato tradidisset, quod eius explicaret naturam, eum arguendi occasionem Aristoteles arripuit liaque ait, nec quis esset ille motus eum tradidisse, hoc est, rectusne,an in orbem,an potius ex utroque mistus tot enim sunt motus genera) nec quamobrem fieret, hoc est, quis eius esset finis,cum nihil temere motu cieri, nullus rei aut finis gratia credatur, non item causam efficientem modum, hoc est, naturane an vi, an consilio Mentes siquidem tot modis, totidemque causis motus fit,efficeretur. Quae tamen omnia ab eo, qui de motu disserebat, eumque sempiternum statuebat,explicari erat necesse Nullam etiam ait primi motus mentionem eum fecisse, hoc est, an motus ille materiae inordinatus, primus esset, necne, quod tamen cognoscere plurimum refert. Atque id quidem nos eo discimus,quod octauus Physicorum tam prolixam de eo disputationem continet Magni etiam videtur interesse rectane, an in orbem motus ille efficiatur, cum illorum alter continens perennis esse possit, alter minime. Illud quoque magnum momentum in se habet, causam efficientem dc modum, quo

agit,cognouisse. Alio enim modo natura res mouentur, aliovi alio mente4 consilio, neque eodem omnia Lapis nanque in inserum locu natura fertur, externa vi mpulsu in superum ignis contra ad terram vi trahitur, natura in sublime euectus. Ea etiam quae mente,ut homines, vel phantasia, ut bruta, mouetur, non eande cum aliis, aut etiam inter se motionis habent rationem: neque enim homines isterae animantes uni cuipia motus generi, ut res caeterae addictae sunt,ciam modo sursum, mod deorsum,modb ante versus, modo retro, nunc ad dextra, nunc ad laevam, prou mens vel phan-

38쪽

3 FRANC VICO M. COMMENT.

tasia ea modernii rac regit, moueantur. Addit vero Aristoteles, non posse Platonem motus sempiterni principium Mcausam animam mundi ponere, propterea quod eam motu illo posteriorem,&ina cum caelo ortam constituat, ut nullo modo is motus,qui mundi ortum saecula innumera antecesserit, principio, quod cum mundo ortu est,possit oriri. Nec vero aliquem turbet,qubd animam non cum mundo ortam, sed ipso antiquiorem tum ortu,tum virtute in Tym o Plato inquiat .squidem fieri potest,ut una cum mundo sit orta, eademque tam ortu antiquior ponatur, quatenus ab ea mundi ortus inchoauit. Q madmodum funda metum una cum tecto fieri, si nullum sit inter utriusque fabricationem inte

uallum, licitur,quod tamen tecto antiquius esse, pritisque iactum nemo non nouit Q laute dicitur animam scipiam mouere, Platonis est vulgatum placitum, quod dialogorum suorum multis in locis legitur,atque ab Aristotele in primo de Anima tanquam falsum refellitur. Atque ii clatis de Platonis reprehensione, aqua si vindicare eum aliquis vesit, ad id confugiat necesse est, quod Iamblicus, Porphyrius, Plotianus, Proclus, S alij docti Platonici, de mundi ortu sempiterno ex Platonis sententia senserunt. Hi omnes mundum non in aliquo temporis principio ortum esse, queadmodum Pl tarchus,Atticus,& ex Platonicis aliiquidam, praeterea Aristoteles Timaei verba simpliciter intelligentes existimariit, sed sempiternum, genitum tamen, S ab opifice fabricatum, velivi verius dicamus gignia fabricari,non in aliqua temporis parte,sed in omni sempiternitate ab illo prodeutem manante non secus atque a sole splendor eius perpetuo prodiitac prodibit. Id si ita habet, materia temerario in ordinatoque motu iactata infinitis temporibus mundi ortum antecedere non potuit, quemadmodum Aristoteles,& post eum Atticus,in quem Proesus inuehitur, putarunt. Qu9d autem, quasi antecesserit, a Platone describitur, propterea factum esse existimant nonnulli, ut illius natura absque ornatu omnidc distinctione perspecta, quid ab opifice atque anima accepisset,cognosceretur alij,ut generationis mundi perpetuae,

39쪽

atque continentis ordo fieret manifestus, quando non perturbate, neque eodemodo, sed ordine quodam singulis naturis accommodat, quan uis simul ab opifice omnia prodeant. Valeriam enim ita aciniuersum ipsum genitum esse Platonem velle cum id omne genitum ponat, quod sub oculorum aspectum cadit,qualem etiam esse materiam voluit, ut T mari, quisuperius allata sunt,uerba indicant. Itaque nullum motum sempiternu esse dixerit aliquis, cuius Plato nec speciem seu formam, nec finem, nec efficientem causam tradiderit. Motus enim sempiterni,quo uniuersum cietur,&species,& finis,& efficiens causa in Timaeo traduntur Species quidem conuersio,vtpote menti, qua proficisci statuitur,accommodata atque simillima finis, diurna bonitas efficiens autem, mouensque causa, mens atque anima eius quippe vi& efficientia caelestes orbes,& illi quidem diuersis motibus in orbem perpetuo serutur. Qu9d Platonem explicasse, lunt, clam in ortu animae tradidit opificem lineam assumpsic se, illamque duas in partes fidisse quas cum in quosdam to

sisset orbes, alterum exteriorem, alterum interiorem fecisse; exteriorem, quem ad dextrum ferri voluit, eiusdemque naturae appellans interiorem vero, quem ad laevam, alterius. hanc igitur animae constitutionem,uim illius efficietem,qua

duplici motu ad dextram, ad laevam, hoc est,adortui occasum, caelestes orbes perpetubciet, indicare. Est enim priami extimique orbis motus in dextram eiusdem naturae, hoc est, aequabilis,sibique semper similis planetarum autem, qui est interior,naturae alterius ac diuerse, hoc est, sibi dissimilis in laeuam. Ita cum sempiternum uniuers motum Plato statuerit, simul scientem eius causam, speciemi fine tradidisse hoc autem motu uniuersi alium nullii tempore prio rem posuisse. Quare necessarium non esse,ut eius principium α causa anima ponatur. Animam porro ipsam una cum caelo ortam, aut ortu virtute antiquiorem dici, non qublita quodam temporis initio una cum celo orta sit,aut quod certo aliquo temporis interuallo qtiemadmodum Atticus censet mundani caelestisque corporis ortum illa antecesserit,sed

40쪽

quoniam Manintia mudo in omni senapiternitate ab opince ordine quodam prodeuntibus, anima praestantior gignitur hunc in modum aliquis Platonem fortassis tuebitur, huius rerum uniuersitatis sempiternitate constituta . Sed haec Aristoteles non acciperet, qui Platonis verba nude, simpliciter, atque, ut significare apta sunt, intelligit. Ea vero mundum aliquando ortum δε illum quidem ex materia fluitate dc motu temerario iactata dc una cum mundo animam, etsi ab ea ortus initium sumptum sit, declarant. Qu id aute Plato ortu illo nigmatice significauit, Aristoteles non multum curauit,quippe qui censeret de rebus naturae aperte propriis que vocabulis non aenigmaticei fabulos philosopho esse

Gisserendum. Qua eadem via ingreditur,cum eius alia placueta, ut de ortu elementorum ex planis, de animae constitutione ex numeris, reprehendit nec secus cum Parmenidis Melissi de uno ente immobili sententiam cum item Empedoclis concordiam atque discordiam me qua re in Comentariis de Naturali auscultatione copiosius disserui. Nisi foratasse dixerit aliquis, si mundum ortum materiamque saecula innumera agitatum,illi subiectam fuisse ex Platonis sententia, ut eius dicant verba, censeamus, modum etiam aliquem relinqui quo ab Aristotelis reprehensione defendatur. Nam Motus speciem Platonem explicasse, 6 causam efficientem seu modum speciem quidem cum materiam tem re agitatam ac fluitantem, ex inordinata iactatione in ordinem redacta docuit his enim verbis doceri non reditam es.se, nec in orbem, sed permistiam perturbatumque: iisdem verbis non violentum, nec a mente prodeunte tradidisse, quod 5 nihil adhuc esset,quod vim afferret, Sc mentem seu animam summus ille parens nondum genuisset illi potius materiae, seu rudia indigestae moti cognatu ac naturalem suis.

se: rei nanque inordinata motum inordinatu natura conuenire: at vero finem eius nullum fuisse, cum temere materia agitaretur. haec igitur fortasse pro Platone aliquis attulerit quae,ut verum fateamur, nec magnum in se habent,

metrium, nec satis eum a reprehensione vindicant. Neque

SEARCH

MENU NAVIGATION