Francisci Vicomercati ... In eam partem duodecimi libri metaphys. Aristotelis, in qua de Deo & caeteris mentibus diuinis disseritur, commentarii, vnà cum eiusdem partis è Graeco in Latinum conuersione. ..

발행: 1551년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

IN XII METAPH. LIBRVM. 33

enim permistiis ullus motus esse potest, nisi smplices fuerint, e quorum admistione oriatur, ut in rebus, quae ex elementis admistae sunt, cernimus. Simplices ergo motus, cum nondum essent, utpote elementisi caelo,quorum sunt propri), non existentibus, sed materia selum informi, admistus nullus esse poterat sed nec informis materia motu cieri apta est, cum actu sit oporteat id quod mouetur . Vt aut moueri posse c6cederetur, causa mouens assignada erat: quandoquidem materia se non mouet, ut exemplis tum in natura, tum in arte antea ostesum est. Atquia temere seu fortuito agitatam,si naturaliter mouebatur,materiam fuisse valde ab rduest, qu5d temerariu fortuitumque nihil natura moliatur. Sed de Platones tis. Iam ad Leucippum venio, qui sempiternuatomorum motum posuit, quarum numerum vimque infinitam in hac longitudinum, altitudinum, latitudinum immensitate perpetuo volitare, atque interiecto inani inter se coli rescentes, has rerum, quas videmus, formas, figuras efficere existimauit. De qua Leucippi opinione multa licet videre cum apud Aristotele sparsim, tum vero optime apud Lucretiu, qui Epicuri phylosophiam magna ex parte a Democritoin Leucippo acceptam carminibus pulchre deca tauit Aristoteles inter caetera loca in tertio de Caelo, hanc illorum sententiam commemorat, A eiusdem, cuius hic, rei eos coarguit Qu9circa,inquit Democrito, Leucippo, qui prima corpora tempore infinito semper moueri a tui, dicendum erat, quo motu, dc quis corporum illorum esset motus naturalis Lucretius autem in primo sui poematis ita canit: Sed quoniam docui solidissima materiai Corpora perpetud volitare inuicta per aeuum, Nunc age summa audi, quae nam sit finis eorum. Rursus in secundo: Quapropter quo nunc in motu principiorum Corpora sunt, in eodem anteacta aetate fuere, Et posthac semper simili ratione ferentur. Haec Lucretius sed illud est animaduertendum quanquam Leucippus speciem motus atomorum cauiamque effi-

42쪽

3 FRANC VICO M. COMMENT.

cientem praetermiserit, Epicurum tamen non praetermisi cscinatura enim propriis momentis atomos Morium feci 1,atque aliquo modo de linantes continenter permane agitari, hunc in modum cecinit Lucretius:

Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus, Corpora clim deorsum rectum per inane feruntur Ponderibus propriis incerto tempore sermE, I ncertisque locis spatio decedere paulum Tantum, quod minimum mutatum dicere possis. Causam etiam reddit, cur vario dc assiduo motu corpora illa agitentur, cum motione illa res Omne progigni atque resolui hic tradit:

Nunc age quo motu genitalia materiai Corpora res varias gignant, genitasque resoluant, Et qua vi facere id cogantur, quaeue sit ollis Reddita mobilitas magnum per inane meandi, Expediam.

Putare igitur, actui potentiam anteire partim quidem recte habet,partim non reine. Quo autem modo dictum est. Actum vero potentia priorem esse Anaxagoras testatur Mes enim est actus Em pedocles item amicitiamin litem, ij denique omnes, qui motum sempiternum esse aiunt.

Qiapniam potentiam actu priorem esse ratione na amrea monstratum est, tum ostensium incommodum, quod ex eiusmodi conclusione sequebatur, nempe eorum, quae sunt,

nihil suturum fuisse, & illo quidem incommodo affectos et se, tum theologos,tum physicos quosdam, Leucippum vero

M Platonem eius vitandi gratia, actum sempiternum statuisse, viro modo res se habeat, potentiamne actus niec

dat, an potentia actum his verbis exponit, ut id quod tradebatur, substatias a materia separatas, actus quosdam esses inutiae plane expertes, veram esse tandem pateat. Est autem

43쪽

haec de actus potentiae antecessione in nono huius scientiae libro quaestio pertractata, ouo in loco ea totius disputationis fuit conchisio, in rebus ungulis, quae oriuntur 3c occidunt, tempore potentiam anteire, actum subsequi Simplicia ter autem potentia omni actu aliquem priorem esse, qui potentiam iliam ad actum ducat quippe cum ad actum, ex potentia adduci, nisi per alium actu, nihil potest. Qu*d exemplo ita illustratur Oocratis forma, potentia prius fuit, quam actu, alium tamen actum praecessisse oportuit, videlicet Sophroniscum,qui forma illam Socratis epotetia in actu educeret,alioquin Socrates potentia semper fuisset,& nunquam actu hac vero potentiae de actus distinctione, cum aliis in locis tum maxime in tertio de Anima Aristoteles usus est, cum mentem, quae potentia est, eam, quae actu est, in hominibus singulis antecedere, simpliciter autem posteriorem esse docuit. Quod ita habet siquidem discipuli mentem potentia prius intelligentem esse, quam actu necessse est, quartamen ad actum, ut actu intelligeret, non duceretur, Misi alia quaepiam mens, Ut praeceptoris, anteiret hoc igitur est,quod Aristoteles monet, potentiam actui praeire, partim quidem recte se habere, partim non recte. Recte enim in singulis rebus, quae oriuntur Sc occidunt simpliciter non recte, quandoquidem actus aliquis antecedat necesse est, qui potentiam omnem ad assiim deducat. Ac eousque quide anteeat oportet, quo ad actus eius attingatur, quod semper primum mouet, quod sempiternum cum sit, actu semperes , potentiaque vacat ita ut in eo necessarium non sit,potentiam actui ante ire, queadmodum in eis,quae,cum oriri desinterire apta sint eius efficientia, clim sunt potestate, in actum ducuntur. Ita de sibstantia sempiterna ,de qua dilutatio instituta est,quaestio tollitur. Neque enim necesse est, imbi ero fieri non potest, ut illa potentia, seu patiendi, seu agendi actum eius vllo modo antecedat quandoquidem id solis,quae oriuntur Scoccidunt, conuenit, quae potentia prius esse dc agere, quam astu sint,aut agant necesse est. Porro sempiternorum Scimpliciter immortalium nihil simpliciter potetia esse in nono,

44쪽

FRANC. VICO M. COMMENT.

quem commemorauimus,docet, ita, ut nec motus, qui sempiterno tempore efficitur, potentia esse possit, non item siquid perpetuo mouetur, niὐ ea ratione, qua ex hoc in hunc terminum mouetur, eamque ob causam solem S astra , to tumque caelum perpetu operarim moueri, nec pertimescendum esse, ne tande stent mouerique desinant,quod physici quidam pertimuerunt ita igitur perspicuum est actui tentia simpliciter anteire, nec illud sequi incomodum,quod antea colligebatur hoc vero multorum testimoni, qui eius post demonstrationes allatas mos est cofirmat. Ac primum quidem Anaxagorae, tum Empedoclis, deinde eorum, qui

sempiternum motum statuerunt quemadmodum Leucippus Anaxagoras enim,cum illam rerum omnium confusionem a principio fuisse censuisset, mentem antiquissimam adhibuit illius permixtionis prorsus expertem, quae rebus omnibus interae discretis, hanc, quam videmus, mundi pulcherrimam faciem exornauit. Sed illud dubium adfert, quod Anaxagoram incommodum illud consequi antea tradiderit quoniam omnia simul fuisse initio posuisset, actu nullo constituto, qui ex illa admistione res segregaret Nisi dicamus, quemadmodum tunc diximus, mentem ab Anaxagora positam quidem fuisse, sed otiosam, nihilque infinito tempore agetem, itaque actum,quatenus otio indulgebat re vera non fuisse hunc vero actum dici,qubdie vera sit actus, in actione perpetuo versetur, quanquam Anaxagoras otio lam eam posuisset. Ita Anaxagorae testimonio ad id solum utetur, ut doceat actum potentia priore ab eo positum fuisse, quatenus mentem, quae natura sua actus est,posuit Empedoclis testimoniu magis accomodatum videtur, quippe quia tu induxit,in actione semper versante,&omni potetia priore. Eum cocordiaei discordiar nominibus ob effectuti differetia appellauit. Nam vicissitudine perpetua fieri ab eo interimsq; mudu credidit ac quatenus quide eum ad inudu fabricandii adhibebat discordiς nomine vocavit, quippe quae elementa in unu confusa inter se distingueret, ac veluti odiu intcrea disseminaret. Quatenus verbinteritus mussi causa erat

45쪽

IN XII. METAPH. LIBRUM. 37

eocordia nominauit, elemetis mutuo amore inter se coeutiabus. Nihil ver,aliud est illud unu ,o in Cosmopoeia tam pulchre carminibus ceciniti cuius Aristoteles in tertio libro huius operis mentionem faciens, amicitiam esse dixit, ut quae omnibus,quare unu fiant, sit causa. In libello etiam de mundo ipsius Empedoctis carmina retulit, quibus ab illo uno effecta esse canit: Non semel autem, ut Anaxagoras, mundum ortum ponit, sed infinite, certo quodam tempore elemetis inter se dis. tinctis,&hunc ornatum rebus omnibus habentibus, ali6que certo temporis interuallo iisdem in unum coeuntibus,mita vicissim perpetuo, ut actus ille ab actione nunquam cessaret inrod idem Leucippo euenit,aliisque omnibus, qui aeternum motum constituunt quandoquidem motus actus est quidam, qui a motore actu proficiscitur.

Tempore itaque infinito, neque chaos, neque nox suit verum eadem semper, aut circuitu, aut alio modo, siquidem actus potentia est prior.

Ex actus sempiternitate, quam constituit, atque etiam ex eo quod tradidit, actum potentia priorem esse, colligit, nec chaos, hoc est, admistionem illam confusionemque reruab Anaxagora excogitatam, nec noctem , hoc est, puram , rerum priuationem, materiamque prorsus informem, quam etiam chaos veteres theologi nominarunt tempore infinito antea tofuisse ac id quidem recte. Quo modo enim, si actus potentia est prior, isque sempiternus,illa rerum omnium, seu in chao seu in nocte potentia infinito tempore esse ponitur eo certe': iod semper fuit, nihil prius esse potest inamobrem,si nox aut chaos sempiterno tuerunt tempore, neutro illorum priorem actum ponere possumus. Quare si prior sit, utrunque illoru tollatur necesse est Nec vero chaos aut nox una cum actu aeternitate praedita esse poterant , in enim ut antea tradidimus illius actus fuisset natura, qui infinito tempore ab actione omni vacasset illud nanque natura sua actum esse dicimus,q iod agit perpetuo, neque otio mar-

46쪽

38 FRANC VICO M. COMMENT.

celcens ab actione unquam desistit. Cum ergo nec chaos, nec rerum priuatio tempore aeterno fuerit, sed potetiam omnem

actus aliquis antecesserit, omnia, quae sunt, semper fuisse Aristoteles subiicit. Quod quidem necessario consequitur. nisi enim ea,quae sunt, semper fuerint, otia esse aliquando oportebit Ita aut nox,aut chaos ante eorum ortum ponetur.

quae cum initium nullum habere queant, infinito tempore antecesserint necesse est haec ergo, si non fuerunt, semperfuisse ea, quae sunt, manifeste colligitur . Semper autem inquit aut circuitu, aut alio modo. Neque enim eadem numero semper fuerunt quippe cum omnia praeter caelum perpetuo oriantur, vicissimque intereant. Sunt autem duo sui patet hodi,quos Aristoteles attingit,quorum altero rerum ortusvi interitus vicissitudinem perpetuo fieri necesse est. Vnus est Empedoclis, qui ut paulo ante monuimus,in eiusq; poemate legitur, mundum hunc infinite genitum, ser statuta temporum interualla infinite interiisse arbitratur oriri autem ex primorum corporum, ignis, aeris, aquae, 6 terrae

perfecta inter se disiunctione, quam discordia efficiat, postquam corpora illa diuturnum quoddam tempus viiscessicientia amicitiae inter se confusa fuerunt,in permixta. Ita vero distinctum a discordia, perfectum mundum, longuna aliud interuallum,ac eousque manere, quo ad elementa proprias relinquentia sedes, ad priorem illam confusionem per concordiam permista redeant hoc vero cum semper factum fuis putet, omnia, quae nunc sunt, conseruata semper se runt, consequitur Alter proprietatis rerum modus is est,que ipse Aristoteles, ut verioremi probabiliorem approbat,ac sequitur,videlicet omnia, quae nunc sunt, eo semper fuisse, quod elementorum partes, resque ex illis constitutae vicissimoriar semper fuerint desocciderint, orianturque, occidant, ut quasi circulus quidam ex eorum ortu minteritu perennis efficiatur. Nullum etenim elementoriam quan uis niuersum in te eat,ex igne tamen aer,d ignis ex aere perpetuo

gignitur quod ipsum,aliis quoque elementis in his etiam, quae ex illorum constant admistione,euenit, cum ex homine

47쪽

IN XII. METAPH. LIBRUM. 39

semen, S ex semine homo oriatur hic rerum circuitus, quasi quidam cursus, qui aperte in rebus omnibus cernitur, omnia semper fuisse, semperque non numero, sed specie eadem re irasci testatur. De quo rerum circuitu in secundo de ortu Sc interitu copiose disseruit, huius rerum vicissitudinis hanc causam reddidit, ut videlicet cum mortales essent& caducae, nec perpetuo possent consistere,perpetuitatem ea ratione consequerentur. Cum igitur hic ait, eadem semperfuisse, aut circuitu, aut alio modo, circuitum ad propriam sententiam videtur retulisse alium autem modum quan uis dc ille circuitus est ad Empedo lem, Alexander Aphrodiastus modo contrario exponit, quippe qui circuitum Empedocli accommodat, alium modum Aristoteli. Quam expositionem non probo, qubdin verbis, quae mox sequuntur, circuitum tanquam proprium Aristotelis ponat. Illud vero animaduertendum est, quae contra noctem Sc chaos pro rerum sempiternitate allata sunt, nostrae quoaue religionis de mundi ex nihilo procreatione placito aduersari. Sed theologi nostri negat sempiternum actum una cum noctes, hoc est, rerum pura priuatione esse non potuisses quinimo eum statuunt, Deum videlicet optimum, maximum, eum quidem non otiosum, aut ab actione vacantem quandoquidem

perpetud iri sua ipsius intelligetia, quae propria eius est actio,

versatur.

Porro si circuitu semper idem, aliquid, quod

uno eodemque modo agat, maneat semper necesse est. At si rerum ortus interitusque futurus sit,

aliud quippia, quod alio alioque modo agat, semper sit, oportet. Necessarium itaque est, ut per se hoc modo illo vero per aliud in opere versetur.

Aut ergo per aliquid diuersum, aut per id, quod prunum est, sed per hoc nccesse est . Rursus enim illud,& ipsi causa est, Milli Restat igitur per pri-

48쪽

ι6 FRANC. VICO M. COMMENT.mum. Illud nanque causa est, ut eodem modo in

omni aeternitate, ut autem aliter, aliud, at ut per

petuo aliter, utrunque. hoc itaque eodem modo motus se habent.

Circuitum, rerum ortus minteritus vicissitudinem , earumdemque reditum esse,proxime exposui. Non quide eum, quem Empedocles statuebat, sed elementorum inter se aliartimque etiam rerum ex illorum admistione genitarum mutuum ortum desinteritum. Ex hoc circuitu, qui manifeste in rebus cernitur, duas mouentes causas, duosque ab illis prodeuntes motus, qui eum perlici.msi in omni aeternitate esse

colligit, ut tan jem perspicuum sit, substiaritas illas sempiternas, de quibus in hoc libro disputatio est instituta, esse, eas. que perpetuo in actione versari, ab omni motu materia liberatas haec verb, ut planius intelliganturi sunt enim strictim,& obscure admodum hic tradita dilatanda sunt idque totum, quod in secundo libro de Orturi iteritu quo in i co de hac eadem re usu si planius disseruit, legitur, repetendum, explanandumque Aristotelis itaque eo in loco sententia est, ortus desinteritus seriem atque vicissitudinem duplici moti cςlesti perpetuari,a quorum uno ortuum desinterituum varietasi vicissitudo pendeat ab altero, varietatis eiust vicissitudinis, perpetuitas atque constantia. Ac illum quidem priorem selis proprium motum esse, quo insignorat orbe quotannis ab occasu ad ortum reuoluitur P 1teriorem esse, primae sphaerae, qua complexu sitio omnia coercet, 4blis ac reliquarum stellarum errantium orbes, abortu ad occasum secum una singulis diebus contorquet. Porro selis stellam sui, tum praesentia, tum absentia ortus cinteritus efficere: praesentia quidem, ortus absentia, interitus. Cuius absentiari praesentiae,quae fit vicissim,causa sit, quod circulus ille signifer, per quem circunfertur, conuersione m-que efficit annuam, oblique positus sit, ad Aquilonarem regionem una sui parte ad Australem alia inclinet ob ea que causam sydias eiusnodi modo ad nos accedat, tum aute

49쪽

sensim in diuersam parte retro cedat. Quia aute ad Septentriones propius accedit, vitali suo calore rerum omnium, seu plantarum, seu animalium, ortus facere at quum a Septentrionibus ad Meridie digreditur, tum sui absentia, quasi tristitia quadam terram cotraheres, ut horreat, ac his, quae foecunditate sua sele praesente ediderat, magna ex parte spolietur. Itaque solis motionem obliquam ,eius,quae in ortu est, Minteritu,vicissitudinis causam este. Eiusdem autem perpetuitati si constantia primum motum qui nunquam imm latur, eodemque modo semper fit de agit Neque enim unu&eundem motum, desvicissitudinem dc perpetuitate,quam ille habet, posse efficere. Non item primum motum , qui sui similis se in perest, vicissitudinis in ortu interit authore

esse posse. Sed nec solis lationem ad eiusmodi vicissitudinem sufficere potuisse, nisi ina quali interuallo ob circuli, per que

mouetur, obliquitatem,solem moueret, illum modo adducendo, modo abducendo Vna enimi eadem omnino motio si esset qui lem aequaliter mouerer,oportere,aut perpetu ortus rerum esse, aut perpetudinteritus: qubd contrariorum, qualia sunt ortus, interitus una: eadem, eodem

modo se habens causa esse non possit, idemque eodem modo

affectum semper idem facere natura suasit comparatum. A

que haec quidem praeter caetera ad hac rerum vicissitudinem attinentia in secundo de ortu 3 Interitu Aristoteles tradit. cuius verba haec sunt Cum inquit demonstratum sit, tum eum, qui latio dicitur, sempiternum csse, ortus quoque, si haec ita habeant,continens sit necessse est Latio nanque omium continenter ideo faciet, quia id admoueat, ab moueat, quod gignendi vim habet. Et paulo infra, niam positum est, demonstratum ortum interitumque rerum continentem esse, ortusque causam lationem esse dicimus, illud astirmamus, si unica emet latio, futurum esse, ut ambo fieri non possent, quandoquidem inter se aduersentur. Idem enim eodemque modo semper habes rem eande facere aptuest inaare aut ortus semper esset, aut interitus. Multi igitur motus sint,iique contrari),aut latione,aut in qualitate Opor

50쪽

FRANC VICO M. COMMENT.

tet siquidem contrariorum contrariae sunt causae. Quocirca dc prima latio ortus ac interitus causa non est, sed ea, quiest obliqui circuli, quippe qua desperennis est,ac duobus motibus tit. Necessarium enim est, si ortus interitusque fieri debeant,i non desistant, semper moueri, ne autem altera duntaxat fiat, duobus. Continuationis igitur uniuersi latio causa est accessus vero recessus ipsi deest uitas. Fit enim ut interdum qui de prope ad lit, interdum procul, c. Quae omnia sunt veluti explanatio eorum, quae hoc in loco breuiter afferuntur. Itaque cum ait, Porro si circuitu semper idem perinde est, ac si hunc in modum dixisset. Si circuitu om dia semper redeunt, ortusque S interitusque rerum perpetua est viciisitudo, duo quaedam sempiterna mouentia sint, necem

est quorum alterum aeternitatem eiusmodi circuitus faciat, de tueatur alterum ortus omnis interitusque semper sit causa hoc quidem mutabilitate quadam, quae in eo posta sit, ut

oblique moueatur, ortus authorem, nempe solem nunc cominus agendo, nunc eminus seducendo illud vero uno eodemque modo semper se habens, motionem suam uniusmodi semper efficiendo, de sempiternitatem alteri mouenti communicando . Cum vero necesse sit , aliquid esse, quod semper agat, sed aliter desaliter, ortus desinteritus reruperpetuo faciendo aliquid, quod eodem modo semper agit,

fit ut illud per se ortus S interitus causa sit, per aliud vero aeternitatis,quae in ortus desinteritus inest vicissitudine. illud autem per quod agit, cum vel omnium, quae agant, primum else oporteat vel non primum , sed aliquid aliud, quod primo subiiciatur, ut primum sit, praestat. Etenim si aliud, quod primum non sit, ponatur, c tum primi virtute omnia agant, ad illud tandem veniendum erit, quodac ei, a quo ortum Minteritum perpetuo proficisci dicimus, desilli, quod perpetuo agere ponitur, actionis est causa Qu9d itaque primum est, huius perpetuitatis causa erit, vicissitudinis, id quod ob sui obliquam motionem aliter se habet, utriusque, hoe est , circuitus perpetui,utrunque: ita tamen, ut viri docidem hoc tribuatur, num quidem ut dictum est se esse, alterum per

SEARCH

MENU NAVIGATION