Francisci Vicomercati ... In eam partem duodecimi libri metaphys. Aristotelis, in qua de Deo & caeteris mentibus diuinis disseritur, commentarii, vnà cum eiusdem partis è Graeco in Latinum conuersione. ..

발행: 1551년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

decreto declarat. Quid igitur est,quod hoe in loco statutum est, mentem illam alienum nihil intelligere,quod etiam peΩsima quaeque contemplaretur,se aute solum, qtii optima est,

contemplari. In hac locorum pugnantium conciliatione,at que Aristotelis verae sentetiae explicatione Peripatetici multi se torserunt, multaque scriptis mandarunt, quae a me alio in loco separatim expendentur. Nunc breuiter dicam, hanc, quae hoc in loco scribitur, Aristotelis esse sententiam, existimandum esse,si quidem quaestionis de Dei intelligentia proprius locus est. Ad hunc itaque caetera omnia accommodare enitendum est, quod aliter fieri videtur non posse,nisi animo concipiamus, mentem illam diuinam se intelligedo caetera omnia intelligere, quippe quae virtute in illa coimeantur,& ab ea ut omniv authoreac causa proficiscantur.virum vero uniuersim solum, an etiam singulatim omnia apprehendat, magna quaestio est Quae de mundi administratione&hominum cura in moralibus scribuntur, singulorum per se intellectione ei tribuunt: sed ita fortasse ei, qui hominum

mores instituebat, erat scribendum. Quicquid autem Aristoteles senserit, nos singulorii intellectionem, curam frouidentiam credimus.

Atqui scientia, sensus, opinio, ac ratio alteriuscuiuspiam esse semper videntur, sui autem obiter. Praeterea si aliud est intelligere, aliud intelligi, ex viro eorum, quod bene se habeat,ei contingit nec enim intellectionis de eius, quod intelligitur, ratio eadem est.

Dubitationibus de praestantissima Dei actione, hoc est, intellectione, per quam omniu optimum est, explicatis,alias quasdam ex his, quae dicta sunt,exorientes affert, quaru prior ob id quod dilium est, intellectionis intellectione esse, existit. Illud enim falsium videtur, quandoquidem scientia, sensus,opinio, Gratio non in se ipsas,sedin alio quopiam semper

142쪽

i3 FRANC VICO M. COMMENT

versentur quod ii in se illud est obiter, A quasi ex accidenti,M, ut ipse ait, ἐν παρ γ in quod in omnibus inducendo facile est intelligere Scientiarem aliqua propositam habet, quam cotemplatur,alicuiusque semper scientia est, non sui, nisi obiter, quatenus se, aut contemplatricem esse, aut activam, aut simile quiddam declarat, ut chim medicina docet se rerum Valentium aegrotantiumque esse scientiam Sensus non ut est, sed rerum sensilium, sui autem ex accidenti, quatenus res

sensiles apprehendendo se quodammodo sentit, eademque ratio est opinionis & rationis.quod si in his ita res habet, intellectionem quoque alterius esse non sui consequitur. Ait ra dubitatio ex eo occasionem habet, qudd Deum optimum esse,i bene se haberes, quia in intelle Aione perpetuo versetur, eumque seipsum intelligere dictum est, ita ut Sc intelligens sit, desid, quod intelligitur quaeritur ergo virum qubdbene se habeat, ex eo quod intelligat, proficiscatur, an ex eo

quod intelligatur: siquidem eius quod est intelligiri intelligere rationes diuersae sunt.

An in quibusdam scientia res est: in effectri

cibus quidem essentia sine materiari ratio essentiae, in contemplatricibus vero ratio .intellectiores ipsa est. Cum ergo intellectus,& quod intelli gitur diuersa non sunt, ea prosecto quae materia vacant, eadem erunt, eius, quod intelligentia apprehenditur, una intellectio.

Propositarum dubitationum priori respondet negans scientias, artes alterius rei semper esse Nyciam duo scientiarum sint genera, unum in contemplatione bla positum, alterum in agendo, scietia in utroqtre genere idem esse,quod res, qive apprehenditur, cuius est ipsa scientia. In contemplatricibus enim rei definitionem, intellectionem ipsam- metrem esse,atque idem in essessiicibus usuuenire:praesertim

143쪽

cum id, quod apprehenditur,materia omnia vacet siquidem in his, quae materia carent id, quod intelligit,i quod intelligitur, eadem sunt quae omnia ita se habet,i cum his consentientia, quae in tertio de Animaac alibi sunt prodita. Perspicuum autem est, scientiam effectricem idem esse,quod res in qua versatur, ut artem extruendae domus idem quod domus, non quidem ea, quae e lapidibus constat, sed quae animo architecti insudet ad quod fortasse respiciens dixit, in quibusdam, clim scietiam non idem esse, quod res eXtra animum videret. Quod vero de contemplatricibus scientiis dicitur, in tertio de Anima explicatum est, ubi actu scientiam seu contemplationem idem esse, quod res quae intelligitur de scitur, bis terue traditum est.Cum igitur in utroque Gientiarum genere res ita habeat, nihil iam videtur obstare,quominus in his,quae materia vacant, intellectus, intellectio, Mquod intelligitur, eadem sint. Ita consequitur, intellectionem sutipsius esse posse.

Sed dubitatio praeterea remanet, si concretum

est, quod intelligitur, quippe cum in totius parti

bus mutaretur, an indiuiuuum omne est, quod materiam non habet, quemadmodum humanus, aut rerum concretarum intellectus aliquo in tena-

pore se habet non enim in hoc aut illo, sed in toto quodam,optimo, quod aliud quiddam est,fruitur. Ita vero ipsa sui ipsim intellectio in omni quo

afficitur.

Videtur dubitatio haec ex eo, quod traditum est, id, quod intelligit, quod intelligitur,ac intellectionem, unum luemque ede,exoriri quandam enim compositionem in eo quod intelligitur, si hoc ita habeat, inesse, existimare fortasse aliquis possit hoc vero ait dubitationem habere quandoquidem si compositum esse id, quod intelligit, in partibus totiu

144쪽

compositi intelligendis mutaretur, quippe quod non uno temporis puncto eas intelliget,sed diuersas. dubitationem autem soluit inquiens illud omne, quod materiam non habet, individuum esse, quas diceret, mentem illam diuinam, quae intelligitur, etsi idem sit, quod res, quae intelligit, desin teste-ctio, concretam non esse,sed indiuiduam Sc partibus vacantem, siquidem materiae est expers. Eam igitur se intelligere, non ut concretii quidpiam, cuius partem unam Vno in tempore, aliam in alio intelligat, sed ut simplex, dc omnino imdiuiduum in eodem temporis puncto. Nam dc humanum intellectum breui illo tempore, quo optimo suo, hoc est,foz-licitate, fruitur, mentem diuinam cotemplando, non in uno temporis puncto hanc Dei partem intelligere, in alio aliam, sed totum in uno&eodem. quod ergo aliquo tempore homini euenit, id diuinae illi menti in omni aeuo accidere. Ita dubitationi Aristoteles satisfacit. Intellectum autem hominis copositorum intellectum nominat, quod eius proprium sit composita apprehendere, ut in tertio de Anima proditum est. Intellectus a materia prorsus abiuncti smplicissima intellectione fruuntur,d quς simplicissima sunt, duntaxat a' prehendunt. temporis etiam punctum, totum nuncupat,non

qubd partibus costet, sed quia simul est, quod totius est proprium. Porro de humani intellectus optimo statu superius aliqua dicta siunt, illudque ipsum, quod hic attingitur, traditum, Deum sempiternis temporibus eo statu gaudere, quo homo breui tempore fruitur Averrois in horum verborum expositione falsa deceptus transsatione, quemadmodum de alibi saepissime, in multis a veritate aberrauit,multaque ait lit ad rem non pertinentia.

Illud vero etiam considerandum est, utra in re uniuersi bonum optimum consistat, an in separato aliquo bono, quod ipsiam per se sit , an in

ordine, an in utroque, quemadmodum exercitus,

in ordine enim illud positum est,ac in imperatore

145쪽

IN XII. METAPH. LIBRUM. 13 atque in hoc magis, quandoquidem non ab ordi ne imperator pendet, sed ille ab imperatore.

De actione Dei proaestantissima, qua beatus est,ac apud se

manet, Aristoteles disseruit,dubitationesque in ea exorientes dis luit nunc, qua ratione mundum administreta regat, instituit docere, quod aliorum interpretum nemo videtur animaduertisse quin potius locum hunc pulcherrimum contaminasse verius, quam exposuisse ita vero a Deo uniuersum administrari Aristoteles docet, ut quodcunque bonum

in eo esse conspicitur quod quidem maximum est id ipsi

Deo referri acceptum velit. Ad quod explicandum quaestionem hanc adducit, tria caussa, propter quam uniuersum bo- novi optimo fruitur, diuersa quaedam substantia sit per se consistens, quemadmodum Deus,an ordo potius,quo dispositum esti digestum quam qui stionem mox diluit,ab utroque affirmans id proficisci, praecipue tamen a causa separata, qui ordinem illum in uniuerso costituit, non secus atque eXercitus bonum, in ordiue quidem, imperatore cosistit, sed longe praestantius in imperatore, a quo omnis ordo, qui in exercitu est,proficiscitur. Siquidem ille omnia disponit, collocat,digerit, quo sine nullus esset ordo, imo verbaotius exercitus magna perturbatio, quae perniciem ei asserret. De hac vero uniuersi bonitate, quae a Deo pendet, & quomodo ordinis uniuersi, qui in eo conspicitur, causa sit, libellus de mundo ad Alexandrum legatur, in quo omnia pulcherrime dc pietati consentanee explicantur. Et, ut caetera, quae de hac re dici possunt, praetermittamus, quod in naui gubernator est, in curru auriga, in choro praecentor, in ciuitate lex,ω ut hic dicitur in exercitu imperator hoc idem in mundo est Deus, nisi quod illis ipsis principatus laboriosus est, perturbatus 3c anxius. Deus autem expers omnis moestiti , laboris,&fatigationis.

Omnia vero inter se ordinata sunt quanuis non eodem modo) aquatilia, volucres, plantae, ne-

146쪽

i38 FRANC VICO M. COMMENT.ue ita se habent, ut uni generi cum altero nullat conuenientia aliqua enim est, quippe quae ad unum omnia sunt ordinata. At quemadmodum in domo laominibus liberis, quibusvis occupari non licet, sed omnia aut pleraque ordine sunt dis posita, mancipia autem iruta, pauca quidem

corum, quae ad communem pertinent utilitatem, multa vero temere faciunt. Cuiusque enim ipsorum natura principium est eiusmodi. Dico autemvcluti inter se omnia necessario esse discreta, alia vero ita habent, ut ad uniuersi constitutionem, omnia illis participent.

Quoniam tradidit ipsius uniuersi optimum, hoc est,pem sectionem maxima in ordine, quo continetur, partim consistere,i illum quidem a prima causa proficisci de hoc ordine, in his verbis agit, triaque in summa docet: unum, omnia ordinem habere: alterum,omnium ordinem eundem non esi se tertium, ad unum quidpiam omnia referri, quod est uniuersi persecta constitutio ina omnia similitudine domus pulcherrima illustrat, in qua domo, si recte sit costituta, pulcherrimus quidem omnium rerii ordo cernitur, non tamen omnibus eadem agere licet sed varia sunt munera cuique pro ingenio, matura iniuncta, clam videamus liberos ad virtutem, disciplinam educari, actionesque eas exercere, quae ad decus, emolumentum Qcietatis phirimum conducant Seruos autem, belluas aliis quibusdam sordidis operibus absque ullo delectu addici, quae interdum domui non multum afferunt emolumenti haud igitur aliter in uniuerse inquit euenire, in quo quaedam ad ipsus naturam maxime faciunt, alia minus: quaedam pulcherrimo ordine, alia casu quodami ratione fortuita disposita cernimus. Seditia domo quaecunque sis et quomodocunque disposta, ad

147쪽

domus conseruatione mi constitutionem omnia pertinci, ita in uniuerso,quauis naturae sint dissimiles vari que distin diae,quandam tametrinter se conuenientiam habere, nonnullique cum omnibus esse communia, quae omnia ad ordinatam uniuersi constitutionem pertinent. Ac omnia quidem

perspicua videntur,praeter id, quod ait Cuiusque enim ipsorum natura principiu est huiusmodi, caetera, quae sequuntur,vsque ad finem. Sed verba eiusmodi ad explicandum curita in uniuerso, ut in domo res habeat, posita videntur, eorumque talis , mihi quidem videtur est sensius Natura rerum omnium, quae sunt in uniuerso, principium, causa est, cur res ipsaei inter se distinctae sint, S distinctis muneribus fungantur, Sesadinum quoque reseruntur, eodemque participent,quod quide est uniuersi ipsius costitutio Sc ordo. Atque haec quidem sunt, quae de Deoi c teris mentibus diuinis Aristoteles dictruit. Caetera, quae sequuntur, aliorum philosophorum de principiis substantiae quae huius duodecimi initio in uestigare instituerat, opiniones continent.

ERRATA SIC CORRIGIT O.

Pagina ai lin. as deprimari pag. 29. i.3 iudicabat.

quod in os pag.38. h. 26. semper fuerint pag. I. li. s. tu, qui in orbem fit pag. 8.li. Io. in verbis hisce pag. 8.li.

2I. mouet,mouereri moueri pag. 8 li. 23. cum usque pag. 8.li. vlt. S illa pag. FI .li.Vlt. ratione pag. a. li. 28. substantia occupat. agys.li. i. deligendum pag. Z.li. 29. mouere pag.6O li. 22. altero, hoc estimente pag. ZO.li. 27 .vel in infantibus pag. 7 h. penuit aliquando nouimus pag. 9s. h. a. Nam cum pag. s. li.29.&re, quam pag. io .li.I. sumcicter possent pag. Io ψ.li. 8. alter pag. IIO.li. I 8. nullas pag. II 8.li. I.hinc licet pag. I 2s.li .is. diu missimupag. I3s li. r. omni vacet eadem si 8 insidet ead.vit.li. compositum est

SEARCH

MENU NAVIGATION