장음표시 사용
131쪽
gentia versatur. Ac siquidem nihil intelligit, praeclara profecto, praestansqueac eximia res non erit, imo vero a dormiente non disteret, qui intelligendi quidem vim habet, sed somno detentus nihil intelligit. Si ver intelligat, 'uidpiam contempletur, dubium existit, an per aliquam potentiam intellectio illa ei insit, in eoque intelligedi munere versetur, ita ut illa intelligendi sit author,nec ipsus mentis substantia intellectio sit, an potius ipsa per se intelligat, siraque ipsius sebstantia sit intellectio, quae a potentia nulla pronciscatur. Nam si primlim affirmetur, mens illa, sebstantia profecto optima non erit quippe quae perfectionem suam maximam ipsa per se non habeat, sed ab alio,hoc est potentia, de intelligendi actu, qui eius substantia non ponitur, accipiat. Qubd si ipsa per se non per aliquam potetiam intelligat, sir que ipsius substatia intellectio esse statuatur, aliud dubiit exoritur, quidnam videlicet intelligat: an se ipsa selum,an diuersum aliquid, M si diuersum, idemne semper,an aliud desaliuae
praeterea an quaevis sine ullo discrimine seu bona sint de prς- clara, seu malaac vilia, an aliqua intelligata contempletur, absurdum est hae primae sunt dubitationes,quide Dei intellectione exortu tur. Quarum omnium perspicua satis est intelligentia, eo uno excepto,quod in seclida dubitatione proponitur, quandoquidem quid per potentiam quae intellectionis author ponatur, intellexerit non plane apertum est. Alij enim ut Averrois ad obiectum externu retierunt,quod ut in nobis euenit, intellectum excitando intellectionis author videtur, quae intellectio extrinsecus pendens idem non
est,quod ipsa intelliges substatia. Alii vero ut Alexander ad potentia intelligedi reseriit, quς ut intellectus intelligat, causa videtur esse, quippe quae nisi esset, intelligere intellectus
non posset, eaque ab intellectus substantia diuersa est Mussententia ei qui hunc locu diligete expendit,probabilior superiori videatur, necesse est. De obiectis enim intellectum mouentibus in ea, quae sequitur, dubitatione sermo est, cum dubitatur an se, an diuersum quidpiam intelligat Sensius ergo dubitationis talis est, Vtrum mentis intellectio uaipsius
132쪽
substantia non sit, sed ita mens illa comparata sit, ut facestatem, qua intelligere possit, a sua substantia diuersam obtineat, qualis facultas in nobis, nostraq; mente inest. Perspicua vero Aristotelis ratio magis esset, si cum ait, ο, γα. ti Jοῖ s,&c legeretur ιυ Riistimo , S c. hoc est, nec id, quod est stib- stantia eius, intellectio est . illa enim particula γαρ causain reddens, difficultatem facit, cum nulla causiredditio esse via
deatur. Quin potius aliud antecedens,ex quo Vna cum priori consequens colligatur, hunc in modum Sin intelligit, de huius aliqua res est author, nec id, quod est eius substantia, intellectio sit, sed potentia, substantia profecto optima non erit mare illudis , loco istε, accipiendum videtur, quod saepe fieri ab Aristotele ex Alexandro didicimus. Nisi ita ex ponamus: Sin intelligit,& huius aliqua res sit author, quia id. quod est essentia eius, intellectio eius non ponatur, sed potentia qui exponendi modus defendi potest, ut illud non sit alterum antecedens sed eius, quod mox dixit, veluti explicatio. Sed viro modo exponatur, consequitur certe, ut optima substantia, si eius intellectiori essentia differunt, non sit, uandoquidem praestantiam suam ab actu intelligendi, quii uersus ponitur,4 potentia illa accipiet. At in actu quidem intelligendi praestantiam dignitatemque eius mentis consistere dubitam non est, neque id affirmare absurdum est, sed illud,actum videlicet intelligendi a substantia mentis diuersum esse. Iod ad priorem dubitationem attinet, dormienti, si nihil intelligat, mensas similatur,qubd quemadmodum
dormiens potentiam quidem intelligendi habet,acti tamen nihil intelligit, itai mens illa intelligendi vi praedita erit, actu nihil contemplans. Qia' fit, ut hoc modo se habes,pr clarum nihil in se sit habitura. Quid enim praeclarum in eo,
qui dormit, si e possit, quandoquidem actionibus suis propriis destituitur an vero ignem'r clarum iudicabimus,qui non calefaciat aut cibum, qui non alat quis artifex comendatione dignus est, qui non ea, quae artis suae sunt, agat moliatiir inde hominis Delicitatem in virtute actuosa Aristoteles ponit, quoniam virtus quaecunque s ab opere suo
133쪽
vacaverit, propria perfectione recessisse multum videtur. IuOlympicis ludi, in primo Ethicorum idem author aithnon ij, qui eleganti sunt Orma,aut corpore robusto, coronantur, sed qui decertat. Ex actione igitur cuique rei propria omniuperfectio dependet opereque a actione omnia definiuntur. Quamobrem nulla in Deo meteque illa persectio erit, nulla praestantia, si otio marcessere, S veluti dormiens ab intel- blectione vacare statuatur. Intelligit itaque, nec dormit, nec ut dormiat quemadmoduna serunt de Endymion tirpen, dum est. Caeterv quid intelligat, utrum se,an diuersium qui piam, allud, an semper idem an aliud S aliud, praeterea, an bona sola, an qua uis sine ullo delectu an vero quaedam intelligat, absurdum est, haec, inquam, omnia inquiritione dignasiunx, quae in Verbis sequentibus explicantur.
Illud itaque perspicuum est, eam id, quod di
uersissimum est, 'praeclarissimum intelligere, neque mutari ad deterius enim mutatio, 'uidam praeterea motus hoc ipsum esset.
Clim in fine superiorum verborum dubitasset, an bona sola, an quaevis sine ullo discrimine mens diuina intelligeret, B veluti respondes interrogationis modo adiecisset, an etiaaliqua ab ipsa intelligi absurdum esset, quaestioni propositae&omnino om nibus, quae de eius intellectione allatae sunt, satisfacturus, hoc imprimis docet, quod antea etiam explicatum fuit, nempe mentem hanc diuinam id, quod praestantis, simum esti diuinissimum intelligere nec ab eius intelligentia recedere,quippe quod ad id, quod peius est, intelligedum necessario se conuerteret eiusque intellectionis mutatio in deterius esset, siquidem praestantissimum unum est, eoque praestantius nihil Motus quidam prcterea in eiusmodi intellectione esset quae duo tanquam absurda, quide illa mente affirmari non debeant, assumit. Diuinissimum porro cpraeclarissimum ab ea mente intelligi, rationi consonum est. quippe quidiuinissima dcir clarissima,omniumque rerum
134쪽
optima, ob eimque causam, ad id quod diuinissimum de praeclarissimum est, intelligendu magis, qu1m caeterae me
tes, accommodata Nec minus cum ratione coniunctum est,
ut ab illius intellectione non recedat, ut Aristotelis rationes ostendunt, quae id pontat,unum esse, quod diurnissimum emideo ab eo recessum esse non posse, nisi ad deterius,idq; motu habere coniunctum, qui in mente illa poni non debet, quae omnis mutabilitatis prorsus est expers. Neque vero dignum esset, ut mentem illam diuinissimam ab unius rei intelligentia ad aliam alterius moueri, mulioque magis ab eius, quod diuinissimum est,ad deterius aliquod censeremus.
Ac primum quidem si intelligentia non sit, sed
potentia, continentem illum intelligendi actum laboriosum esse, rationi consonum est.
Mentem illam diuinissimam id, quod diuinissimum est& praeclarissimum intelligere, ab eius intelligentia non
recedere,in proximis verbis traditum est. Ex eo ratione colligere Videtur, qua corrobore id, quod paulo ante docuit: nempe, mentis substantiam intellegionem esse, non autem
potentiam, quς illius intellectionis sit author Si enim mens illa id, quod diuinissimum est, perpetuo intelligit, eius intelligentia omni labore vacet, prosecto necesse est. Violentum nanque id omne est, quod laboriosum est nullumque, quod vim patiatur, perpetuo potest durare vimque illam omni tempore perpeti laboris igitur mentis eius intelligentia e per cum sit, eam ipsam eiusdem mentis substantiam esse Aristoteles concludit. Quam consequutionem Alexander hunc in modum monstrat Quemadmodum inquit h mini homine esse laboriosium non est, propterea quod eius substantia in eo, quod homo sit, posita est, cotinenter autem ingredi munus homini est laboriosium , quia substatia eius inambulando non consistit, ita mentis diuinae intelligentia nullius laboris particeps erit, si ipsius mentis substantialia rit, quae certe aduentitia si esset, laborem coniunctum hab
135쪽
ret. D. autem Thomas sane consequutionem e monstrauit,quod si Dei intelligentia substantia eius non fuerit, sed a potentia aliqua facultate pendeat, cum facultas omnis res . contrarias aeque capiat, potestatemque agendi nihil habear, quod idem aliquando non agere possit,efiiciatur, ut mens iula ab intelligendi munere cessare interdum queat. Quocirca
si intelligentiam continuare voluerit, continuationem eam extrinsecus capiat, necessarium esse. Itaque non vi sua, sed aliena cotineter intelligere,quod absq; labore esse non possit: quandoquidem externum omne & aduetitium, laboriosum esse consueuit. Sed dubitatio existit, cur cum intellectias nostri substantia in eo, quod sit intellectus intelligatque, sita es.
videatur, eidem tamen continenter intelligere labori
sum est, quippe qui in rei alicuius contemplatione diutius esse non potest. An ver,falsum est, intellegus nostri substantiam in eo ut intelligat positam esse, quin potius suapte natura potentia est, quae nisi certis temporibus in actum educi non potest nec ea quidem per se, sed ab iis, quae per sensus accepta ad ipsum ducuntur. Nihil igitur mirum, si laboriosam intellectionem experiatur, pr sertim cum materia dc instrumentis corporis, videlicet phantasmatibus , quae in corpore insunt, utatur Sunt vero, aliae contra Aristotelis rationem dubitationes, quae ab interpretibus adduci consueu runt. Vna de animis nostris,quae a corpore solutae continuata intellectione sine ullo labore fruuntur, quarum tamen intellectio ab earum substatia diuersa est. Altera de caelo, qubdperenniter contorquetur,& illud o uidem absque omni labore, cuius tamen motionem illius substantiam esse nemo dixerit. Illud etiam asserunt, quod defatigatio quaevis ex materia contagione oriri videatur, clim scilicet animalis vires nimia corporis aut animi colentione remollescunt. Quamobrem cum mens illa omnis materiae expers sit, nihil cogere
ut defatigetur, quanquam eius intellectio sua ipsius non sit substantia his argumentis, & secundo praesertim, Thomas ductus, Aristotelis rationem non necessitatam, sed probabilem esse asseruit,laborem in actionis continuatione, tum 2-
136쪽
Ium accidere inquiens, cum vel actio illa, vel quod actionem
perpetuat, agetis naturae aduersatur. Alij necessitatem in ratione esse defendentes, laborem necessario consecuturum f.
intellectio mentis,substantia eius non sit,eo putaueriit, quod non omnino lim uiri uno intuitu mens illa, sed singula ep ratim intueri poterit, aliudque ex alio comprehendet. Quae intelligendi ratio cum his solum couenire videatur, qui sensus adminiculum in intelligendo adhibent, illeque perfacile debilitari frangi consueuerit, mentem eam quae eo modo intelliget, defatigatum ita inquiunt: sed ex his omnibus dubitationes allata haudquaque diluuntur. Integrum enim adhuc maner, esse aliqua in perpetua actione, de ea quidena sine
labore, quae illorum substantia non est, nempe,animas Orpore solutas, .caelum . Quamobrem dicendu , animas co
poresblutas in intelligendi munere versari, Aristoteli non compertum fuisse,quinimo docet, eorum, quae in vita didiscimus aut intelleximus, nihil post mortem intellectum reminisci, quia phantasia intereat, sine qua nihil intelligit. Illud Vero potius urget,quod in tertio de Anima traditur, intellectum nostrum perpetudintelligere,, non aliquando quidem intelligere, cum tame nostri intellectus intellectionem, eius substantiam esse negauerimus. Qu' fieri videtur, Ut aut perpetuum aliquid laboriosum sit, aut si hoc esse non potest, intelligentia hominis sine labore perpetua sit, eademque tamen ab intellectus differat substantia nisi concesserimus intellectus eius nostri, qui perpetu intelligere ponitur, intelleinionem, ipsius intellectus substantiam esse quod ipse quoque Aristoteses eo in loco tradere videtur, cum ait eam substantia actum esse. Est vero intellectus is, qui simpliciter omnium hominum est intellectus qui ab intelligentia nunquam vacat inratenus autem in singulis hominibus inest, ea parte potentia est,& certo tempore intelligere incipit nec in intellectione semper perseuerat. Qui vero intellectionem
intellectus nostri, eius substantiam esse negaret, fatigari qui dem illiam in intelligendo eundemque perpetu intelligere concederet. Sedit ingulorum hominum merito non per-
137쪽
petuo intelligit, ita eorum habita ratione fatigari Simpliciter autem perpetuo intelligere, eiusque intellectionem
laboriosam non esse. Quod ita non habet in mente diuina, quae una cum sit, perpetuo sine labore contemplatur Alexander nullam, ex eo tertiide Anima loco difficultatem sentit, quippe qui de Deo seu de mente diuina eum exposuit sed
contra Aristotelis sententiam. Ad eam dubitationem , quae de caeli motu est, dici potest, intellectionis, motionis caeli diuersam esse rationem, quod haec,actio sit extra proficisces, illa in eo maneat, quod agit Poterit igitur motio sine labore
perpetuari, quandoquide vis infinita illam facit, idque, quod
mouetur, perpetub moueri natura sua est comparatum LMquia in illud recipitur, fieri non potest, ut eius quod mouet,
substantia sit sed neque ipsius, quod mouetur, quidem ab
alio proficiscitur. Intellectio autem in intellectu manet,quς, stipuus intellectus substantia non sit, aduentilium quiddam erit, ipsaque intellectus substantia, potentia quaedam, quae intelligere,i non intelligere poterit, prout ab eo, quod intelligendum est, mouetur cuius generis potetiae laborem in agendo habent coniunctum. Dixerit etiam aliquis mentem istam diuinam, cum intelligendori appetendo caelum moueat, actionem illam, quodammodo eius siubstantiam esse. Quamobrem antea cum perpetuam aliquam existere substantiam primam Aristoteles doceret, sempiternum motum esse non posse tradidit, nisi aliquod esset principium, cuius substantia actus esset. Paulo post etiam, cum demonstraret aliquod movens esse omnino immobile,coclusit esse aliquid, quod cum mouet, non mouetur,quod substantia sit de actus, quasi actum ea parte esse primam substantiam vellet, qua motionem efficit. Qu9d vero defatigationis natura obiiciebatur, ita dilui potest, ut dicamus, mentem di itinam omnis materiae expertem nunc quidem esse, nec ullo modo ab ea pendere quae tamen eius ope indigeret, si eius intelligentia liua ipsus substantia non esset. Nulla enim forma,cuius actio a substantia sua diuersa sit, videtur esse, quae vel in materia
non inst, vel ab ea in agendo aliquo modo non pendeat.
138쪽
.uyd si mens diuina materiae adminiculo uteretur, continuare intelligentiam sine labore non magis posset, quam nunc humanus intellectus queat. Ac haec quidem de his dubitationibus fatis sint dicta.
Illud deinde perspicuum est aliquid dignius
praestabiliusque fore, quam mens sit, id videlicet, quod intelligitur. Quin etiam intelligere, & eius quoque, quod pessimum est, intelligentia in intelligente in erit. Iare cum id sit fugiedum quandoquidem aliqua satius sit non cernere intellectionem id, quod optimu est,non esse cosequetur.
Mentem diuinam potentiam non esse nec eius intellectionis causam authoremque potentiam dici, sed ipsam metintellectionem esse, duabus aliis rationibus videtur confirmare. Quanquami id demonstrent, alienam rem nullam ab eiusmodi mente intelligi Prima igitur ratio est,qubd nisi eius substantia intellectio sit, sed potentia, omnium rerum dignissimam praestabilissimamque ipsam mentem non fore.
Sed dignius aliquid in praestabilius futurum , id videlicet,
quod ab ea intelligetur. Quae ratio ex eo vim sumit, quod si mentis substatia, potetia sit. non intellectio, ab alio in actum
ducatur oporteat quemadmodum mens nostra, quia natura substantiaque sua potentia est, a rebus intellectilibus in actum educitur. A se vero in actum duci, haudquaquam potest: quandoquidem nihil se mouet, nullaque potentia in actum seducit, sed ab alio, quod actu sit, ducatur necesse est. Cum ergo quod actu est, quatenus actu est, eo, quod potentia est,pr stantius dignitisque sit, profecto efficitur,ut si mentis substantia potentia sit, aliquid esse concedamus, quod dignitate illi anteeat illud videlicet, quod sub eius cadens intelligentiam, eam ad actu trahit Altera ratio ad aliud ducit incommodum,quod est, mentem illam diuinissimam, pessima quaeque intellecturam, eiusque intellectionem optimam non fore quandoquidem pessimoru intellectio non in opti-
139쪽
morum solum genere poni non potest, sed neque in bono. rum, quippe cum nonnulla eius sint generis,quae non cernere S intelligere satius sit, quam cernere dc intelligere Cuiusmodi diceretur concubandi, aut etiam furandi, seu o cidendi optima ratio hoc autem, quod dictum est, in com dum eo consequitur,quod cum potentia esse mens illa ponitur, naturae tribuitur, quae rerum omnium intellectilium sit capax, qualem hominum mentem, In tertio de Anima statutum est. Nec vero aliquid erit, quod impediat, si bona intelligere, contemplari possit, quin in malorum quoque dc pessimorum inteuectione interdum versetur, praesertim cum potentia ad utrunque contrarium pateat, quanquam ad unum per se ad reliquum ex accidenti. Iam vero si pessima quaeque intelligat, eius intellectione optimam non esse consequitur: siquidem intellectio optima est,quiest optimorum. Quamobrem clim eius intellectio sit optima, illud fugiendum est, ut quaeque sine ullo delectu etiam pessima ab illa intelligi concedamus. Iod ad verba attinet, cum in principio secunda rationis particula. legeretur, hunc in modum 19: το νοειν,&c. hoc est, etenim intelligere, quae lectio indicabat non ratione nouam esse, sed eius,quod dictum erat, causae redditionem Alexander commonefacit particulam, I, desiderari, ut diceretur. Praeterea intelligere,&c. Ego vero putaui illud' , incuria scriptorum incertum fuiΩse dc particulam, κὶ, quae legitur sufficere, ut rationem nouam afferri intelligamus.
Se ipsa igitur intelligit, siquidem optimum est,
atque intellectio intellectionis intellectio est.
Quoniam mens illa diuinissima , potentia non est, nec alienum quicquam intelligit, ne pessima quaeque intelligere
concedatur, eademque tamen in intelligendi munere perpetuo versatur, idque, quod diuinissimum est, praestantis simum, intelligentia sua apprehendit, ipsum se intelligere, siquidem omnium optimum est Aristoteles concluditi itaque intellectionem intellectionis esse intellassione, quippe cum l. h.
140쪽
ipsa sua ipsius sit intellectio, idemque est,quod intelligit,quod
intelligere dc intellectio . Atque haec quidem est de mentis diuinae intellectione Aristotelis sententia, quae magnas nisi quispiam diligenter animaduertat contradictiones patitur. insipientissimu enim Deum esse, desipso etiam homine longe in spientiore statuere videtur quo quid nefarium magis, aut etiam ipsi Aristotest aduersi im dici possit non video. Eodem nanque argumento, in primo huius operis, tum etiam in primo de Anima,contra Empedoclem, lus est. Nam cum exigne aere, aqua, terra, cocordia dc discordia omnia, praeter Deum, qui discordiae expers fuerit, assecta esse Empedocles tradidisset, animii praeterea humanum ex illis sex principiis consectum esse, ut res omnes contemplari posset,
luisset: quippe qui in ea erat sentetia, ut simile simili agnosceretur, his Aristoteles obiecit, ex eis consequi inquies, Deum homine insipientiorem fore, ut qui discordiam ex qua non constaret, assequi intelligentia non posset, quam tamen homo, qui intra se illam cohiberet, cogitatione, lanimo apprehenderet. Hoc igitur incommodum quod Empedocli Aristoteles obiecit, ipsi quoque, si se ipsa tantiam mens diutina intelligat, obiicietur insipientior enim homine mens illa erit, squidem homo rerum omnium intelligentia informari potest. Estoc mundi administratio, rerumque humanarum cura, de quibus in Moralibus ad Nichsmachum, alibi ita disserit,i loquitur, ut omnia a Deo regi Sc administrari, rebusq; humanis prouideri aperte statuere videatur. Quae pro secto vera esse non possunt, si rerum aliaru cognitione desti-ttitus,in sui Q lum intelligetia consstat. Illud etiam huic loco aduersari,rerumque omnium cognitionem, de illam quidem praestantissimam Deo tribuere videtur, quod in primo huius operis legitur Sapientiam, quae est rerum omnium de causarum cognitio 3c scientia, quandoquidem sola libera sit, hominis, qui multis conditionibus seruus est, possessionem non esse sed Simonidis sententia Dei selius, qui omni libe late donatus est haec Sc eiusmodi alia diuinam mente non se
salum intelligere,sed alias etiam res omnes ipsius Aristotelis
