장음표시 사용
111쪽
theus quidem claruisset. Eodem prorsus modo de iis existimandum est, qui veritatem indagare aggressi sunt his duobus in locis maximam Aristotelis probitatem deprehendimus, quippe qui eos,quorum studium aliquod in veritate indagada fuit, Sc si non plane eam inuenerui, in uno diligedos esse, in altero gratiam eisdem habendam praecipiat. Videtur aute Alexader non fatis recte locu hunc exposuisse quandoquidem per utrosque Aristotele intcllexita maiores, qui de astris disseruertitit, ut φerborum eiusmodi sit sensus. Siquid ab iis, qui sunt in hoc studio versati, aliquid dictum videbitur praeter ea, quae nunc a nobis dicentur, par erit ut posteri, tum nobis, tum etiam prioribus gratiam habeant quippe quorum studio nonnihil sit inuentum Fides autem iis erit adhibenda, qui de his accuratius disseruerint. Sed luce clarius constat, hanc verborum Aristotelis sententiam non esse,
verum eam, quam nos retulimus.
Eudoxus itaque solis de lunae lationibus ternas utrique splaaeras attribuebat quarum prima, ut inerrantium stellarum spliaera altera per medium signorum tertia per eum, qui in signorum latitudine obliquus esset, moueretur. Ampliori autem la
titudine eum, per quem luna, quam iis, per quem sol sertur, obliquiri.
Plato clam stellas errantes velocius aliquando moueri, interdum vero tardius, tum antecedere, tum sequi, tum stare, tum ad Australem partem sese conuertere, tum ad Aquilonare videret, quae omnia caelestis corporis naturae aduersantur, cuius motionem conuersionem esse, eamque aequalem, constantem ac sibi similem statuerat, problema hoc Astrologis explicandum proposuit, quonam videlicet pacto
iis motion uni singularum aequalitate seruata, quantiis inter se comparatae inaequalitatem haberent, eorum omnium, quς in caelo fieri circa astra videntur, quorum partem nunc com-
112쪽
memorauimus, reddere causas efficienter posset huic inuestigationi cum multi se tradidissent, Eudoxus primus,ut Simplicius author est, causas eiusmodi reddi posse, existimauit, si tot orbes singulis planetis attribuerentur, quot Aristoteles ex eius sententia in his verbis refert Ascripsit autem soli tres orbes, propterea quod triplici motu movere eum conspexit. Uno ab ortu ad occasum, qui esset prima omnium sphaerae, in qua stelliinerrantes infixae sunt, alter ab occasu ad ortum secundum successionem signorum, quem annuo spatio conficit. Postremo in transuersum, ob quem motum ab ecliptica quoquo modo recederet in utroque enim solstitio non aequaliter solem declinare deprehenderat hunc igitur triplicem motum ciam in sole animaduertisset, totidem orbes illi attribuit, verissimum esse ratus, quod Aristotcles postea d cuit, singulos orbes singulis motionibus cieri. Nam qua nuis unus orbis trifariam aliquando moueri videatur, non id tamen euenit, quia eius proprii sint motus eiusmodi, sed orbium superiorum ratione, qui propriis motionibus conuersi
inseriores orbes circunuoluunt secum S uapitit. Ita vero horum solis orbium axes seu polos constituit ut supremus in eandem partem, super eosdem polos, weadem, qua octauasphaera, velocitate moueretur medius huic contiguus super
axe, qui in superficie eclipticae angulos rectos describit, ab
occasu ad ortum, ad quam eandem partem tertium orbem,
in quo sydus est infixum, tardissimo motu cieri voluit super axe tamen angulos rectos faciente, in cuiusdam orbis superficie, qui a sole proprio centro describitur Ctim ver,soli tot orbesi hoc, qui dictus est, modo dispositos attribuisset, lunae totidem dedit, cum triplicem in ea motionem, quemadmodum, in sole obseruasset. Eorum autem duos superiore iisdem motibus, quibus, solis duo supremi moueri statuit tertium super axe, qui in superficie circuli a luna proprio centro descripti angulos rectos facit, abortu ad occasum motu tardissimo versari, circulumque illum tantiam ab ecliptica declinare, quantus maximus est ab ea lunae digresses. Ita ut longe amplior longitudine circulus ille, per
113쪽
IN XII. METAPH. LIBRUM. Iosquem luna, quam is, per quem sol ferretur, declinaret.
At vero errantium syderii cuiusque sphaeris qua
ternis cotineri, earumque primam decudam easdem quae illaru Nam quae inerrantium esset, eam ipsani esse, quς omnes circu ueheret, quae item sub hac collocata per medium circulum signorii volueretur, illam cunctis communem esse . Tertiam vero omnium in medio signoru circulo polos in
fixos habere. At quartae latione per obliquum ad
medium huius esse. Tertiae auto sphaerae polos caeteris quidem suos cuique proprios esse led Veneris mercur ij eosdem.
Cum solii lunae ternos orbes Eudoxus dedisset, stellis errantibus, hoc est, Saturno, Iovi, Marti, Venerii Mercu
rio, quae ob vagum earum motum errantes dicuntur, qua
ternas assignauit, eorumque omnium motum quatuor sphς-ris contineri voluit. Quarum superiores duae in sinsulis stellis eundem plane situm, in eandem partem motionem, inquam solis lunae supremae duae obtinerent. tertia autem ab Australi parte ad Septentriones super polis in circulo, signorum infixis moueretur, iterque suum eo tempore conficere siquo singulae stellae errantes solis aspectus omnes absoluunt. id lepus Astrologi χετο ccxσι nuncupat quod in singulis illis stellis iuxta Eudoxi obseruatione aliud est, aliud. Nanque in Venere mensibus decem, octo, in Mercurio centum S decem diebus in Saturno, Ioue tribus ut plurimum mensbus,decemque diebus continetur. Quarta tandem sphaeram in obliquo quodam circulo qui non aequaliter in omnibus planetis digreditur, eadem,quari tertiam velocitate ab ortu ad occasum censuit moueri hanc autem sphaeram posuit, ut motione sua tertiae sphaera quasi reluctetur; cuius tertia couuersione assium, ad polos usque zodiaci mo-
114쪽
ios FRANC VICO M. COMMENT.ueretur, nisi quarta illa super propriis polis ab ortu ad occasium conuersa repugnaret. Culia vero tot sphqras singularum errantium stellarum motum perficere voluisset, qua tamen ratione ellectuum, qui in ipsis stellis appareat,Vt statuum,antecessionum, retrocessionum, Sesaliorum eius generis ex hac orbium motionumque constitutione causas quis esticientes redderet, nec ab eo, nec ab alio quopiam scriptum aliquid extat. Illud vero adiecit, quatuor illarum sphaerarum, quas singulis errantibus stellis cedit, aut trium, quas soli de lunae, inlimae cuique astrum infixum esse, quo factum est, ut infi
mas omnes κοῦρα Fἄίας, superiores vero ανα ρους Theophra
stus appellarit harum etiam sphaerarum singulas, propria velocitate credidit cieri, de qua libellum ab eo conscriptum meminit Simplicius, qui cum de velocitatibus inscriptus esset, temporum iniuria periit, ut 6c alia quaedam ab illo con scripta Eudoxi igitur sententia haec fuit. ex qua intelligimus primam sphaeram positam esse, ut ab ortu ad occasum reliquasi eam maxime in qua est stella, couerteret, alteram, ut stellae secundum successionem signorum mouerentur. Siquidem super polis odiaci reuoluitur, subque motu alias ciet Tertiam via Meridie ad Septentrionei contra stella declinaret quartam ut quemadmodii antea dictu est motu suo prohiberet, ne ad polos usqi circuli signo rustella ferretur.
Calippus vero eundem plane sphaerarum situm, hoc est, interuallorum ordinem, quem Eudoxus es se statuit . at multitudinem Iouis quidem, Saturni eandem, quam ille sed si eorum, quae apparent, causas reddere aliquis vellet, solis, lunae sphaeris duas praeterea, caeteris autem errantibus unam cuique adiungendas esse arbitrabatur.
Qiis Eudoxi de sphaerarum multitudine sentetia fuerit, expositum est Eum sequutus est alippus,qui multitudinem illam sphaerarum ab Eudoxo positam ad eorum, quae apparent, causas reddendas non satis esse animaduertens, alias
115쪽
quasdam prioribus illis adiimgendas esse, ut Aristoteles tradit, existimauit. Itaque septem alias adiunxit, seli, lunae binas Marti, Veneri, dc Mercurio singulas totumque sphaerarum soli silmaeac aliarum errantium stellarum numerum tribus destriginta conclusit Calippi autem liber minime extat, in quo causas perspicue videre possimus, cur siphaeras eiusmodi adiiciendas esse putauerit Simplicius ver hoc solum refert, Eudemum ex Calippi sententia rationem hanc reddidisse. blstitiorum videliceti aequinoctiorum tempora differre,quemadmodum Alcmaeoni Memnon obseruarui. iis dii ita habet, tres orbes ad causas eorum, quae apparet, reddendas minime sufficere.
Verum si omnes simul iunctae ea, quae apparent, efficere debeant, singulis errantibus toticlem alterae sphaerae una minus, quae primam astri inserioris sphaeram ad eundem situm continenter re uocent, addantur, necessi cst hac enim una ratione stellarum errantium lationes omnia possunt D
ficere. goniam igitur eae sphaerae, in quibus fe
runtur, aliae sunt octo, aliae viginti quinque, atque cas solas retro vo sari minime conuenit, in quibus infima stella collocata fertur, sex, duarum primarum, reliquarum autem quatuor, sexdecim reuoluenteS erunt, omnes autem, S quae illas circunserunt, S quae reuoluunt quinquaginta de quinque. Qus d si nec soli, nec lunae,eae, quas diximus, motiones adiungantur, sphaerae omnes septe erunt
quadraginta Sphaerarii itaque multitudo haec sit.
Aristbtelem alippi consuetudine usum fuisseac in rebus ad astra pertinentibus ei plurimum detulisse legimus. Nihil itaque eorum, quae de sphaerarum multitudine ille statuerat,
116쪽
sustulit, sed illis seruatis alias viginti duas adiungendas esse
existimauit, ut eorum, quae apparent causa idoneaera sufficientes reddi possent ita vero sphaeras quas adiunxit, dis tribuit, ut totidem alteras, quot alippus posuerat, una tamen minus, singulis stellis errantibus adiecerit luna excepta, quae infimum locum in eis obtinet. Ternas itaque Saturno Sc Iovi, quibus alippus quaternas tribuerat, caeteris quatuor, quae sequuntur, Marti, Veneri, Mercurio, Goli, quibus quinae datae erant, quaternas. has autem necessarias, inquit, esse, ut primam cuiusque astri inserioris sphaeram in eodem situ semper contineant, ad eumque perpetuo reuocent, a quo alioqui ob sphaerarum superiorum motum, qui ei communicaretur, excedere oporteret in iis enim non secus euenisset, atque in octauae sphaerae motione, quae inferioribus orbibus communicatur, unde maxima horum motuum perturbatio consecuta esset Sphaeras igitur eiusmodi adiecit, quae super iisdem, quibus A superiores, axibus, weade, qua illae velocitate in partem oppositam cierentur, hoc ordine δίmodo, ut prima reuoluens ultimae deserenti cui ad lictet, secunda penultimae, tertia antepenultimae, S ita in caeteris aduersaretur, super iisdem polisac eadem velocitate contrario motu conuerse hac enim reluctatione fieri arbitrabatur, ut illarum superiorum sphaerarum motus, sphaeris inferioris stella non communicarentur. Cumque prima cuiusque astrisphaera motu octauar, hoc est, primi mobilis moueri poneretur, quemadmodu antea traditum est, nullumque immineret periculum, ut superioris astri suprema sphaera inferioris
supremam motu suo ex eius proprio situ remoueret, quippe quae eodem plane motu S ad eandem partem mouerentur, nullam sphaeram reuoluentem,quae supremae responderet, Acontrario motu moveretur, adiiciendum esse putauit. Itaque totidem errantibus omnibus una minus adiunxit, atque νε- λιτIουσας, ab earum munere vocavit, quasi primam cuiusque astri in serioris siphaeram, quae e sit tu suo superiorum sphaerarum motione, veluti dimoueretur, ad eundem reuolueret, atque in eo continerent aut etiam,quod superiorum orbium
117쪽
motus reuoluant,atque eis reluctentur. Theophrastus vero, quod contrario motu atque superiores ferretur, ρ ανας κου-
O nuncupauit. Sedit res dilucidior fiat, planiusque intelligatur, hanc ph rarum dispositionem in uno aut altero astro exponamus Saturno quatuor sphaerae a Calippo tributifuerunt, quae Saturni ipsius motiones omnes,quae apparet,perficerent. Ac prima quidem sepe polis uniuersi ad eandem
partem eade velocitate, qua octaua sphqra,conuerteretur, altera ei coligua super potis zodiaci ab occasu ad ortum tertia haberet polos suos in zodiaco M a Meridie ad Septetriones deferretur quartavi postrema, cui Saturni stella infixa
est, prohiberet, ne stella per tertiiorbis motum ad polosisque zodiaci ferretur his siphaeris a Calippo positis, tres alias Aristoteles adiungit quarum prima eosue polosa axem, quos postrema diliaresquatuor quas, facilitatis gratia, deserentes, quonia astrum ferant,adiecta verb, reuoluentes,quia reuoluant, nominabimus obtinet eisque innixa ad oppositam partem aequa fertur velocitate quo fit ut quarta deferentis motus nulli inferioris planetae sphaerarum communiacetur Altera reuoluens super iisdem poli sis axe, quibus de tertius orbis deserens, que velociter in contrarium cietur Mnestertij illius deserentis inserioris planetiotbes motu communicent, efficit Quod idem euenit in tertio orbe reuoluente: qilippe qui super axe secundi deferetis aeque velociter ad opposita mouetur. Itaque impedit ne illius motum inferiores orbes accipiat. Ita se habent siphaerae Saturni, quas eodem ordine de modo eae, quae Iouis sunt, sequuntur. Primus autem deserens,nialium reuoluctem accepit,propterea quod ut diximus primum superioremque cuiusque planetae o bem impediri ac retrouersiri minime oportebat, cum octauς sphaerae motione omnes cieantur quae motio Morbes ins riores a proprio situ non remouet, de illis necessario est communicanda. Sed non soliam primo cuiusque deserenti nullum reuoluente Aristoteles dedit. Verum etiam nulli ipsius lunae, quandoquide infra lunam nulli alij essent orbes quorum situs idem conseruandus esset, quique impediri deberct,
118쪽
ne lunae motionibus participarent Atque id est, quod ait, eas solas sphaeras minime retrouersari, in quibus infimum astrum positum est. Q used dictum D Thomas ad infimam cuiusque planetae sphaeram, in qua stella est infixa, inepte retulit, quum fatis intelligere liceret, de luna sermonem esse,
quippe cum sextantum astrorum reuoluentes numerentur:
sex nempe duorum superiorum Saturnii Iouis, sexdecim aliorum quatuor. Ita ergo Aristotelis sententia quinquaginta 3 quinque sphaerae numerantur. Sed illud mirandum subit, quonam pacto cum sint quinquaginta de quinque, si ab
eis demantur, quae solidc lunae adiunctae sunt, quadraginta& septem ut ait de maneant. Nam si duae solis, duaeque lunae, quas alippus adiecerat,auseratur, praeterea Sc aliae duae reuoluentes a sole: sublatis enim duabus solis deferentibus, reuoluentes etiam, quae illis respondent, tollantur necesse est, sex tantum erunt,quae auferentur,quas si ex quinquagintavi quinque dempserimus, quadraginta de noue manebui. An verb ut Alexander& Simplicius inquiunt nonnullas lunae reuoluetes adiectas fuisse, ob eamque causam duas tan-thm sphaeras, non quatuor ab eadem posse, oblitus est 'an potius quatuor illas retro uersantes, quas soli adiecit, ab eo demendas ait, cum binis deserentibus, quas utrique soli videlicet, lunae Calippus adiecerat, ut hoc modo octo demantur An quia hoc de sole magis quam deicteris dici debere, non videtur, fortasse, ut Sosiigeni quoque placuit, scriptorum culpa euenit, ut loco quadraguata nouem, quadragintari septem scriptum fuerit Caeterum, quae de orbiti horum situ interuallis, ordine dc Itione, quae ex Eudoxi de Calippi sententia Aristoteles retulit, quae tem de retro uersantium orbi una, quos ipse adiecit,necessit teri usu dici posisent, nunc omittentur, qu id prolixa admodum explanatione ac disputatione egeant, quae Astrologorii magis est pro- 'pria, quam eius, qui de rebus diuinis diiterere iussi tuerit Illud ve monebo quod etiam Simplicius fecit)hanc Eudoxi, alippi de Aristotelis perscrutationem, Vt ita geniosam quidem acutamque, sed tamen ad eorum, quae in coelo appa-
119쪽
rent, causas reddendas minime lassicientem probatam fuisse Plurima enim esse non eorum solii in quae a posterioribus astrologis sunt obseruata 'hiemadmodum, nonae sphaerae motus, item is, qui titubatio dicitur, quem aiunt ab Arabiabus adinuetum esse, veru metiam ex iis,quς ea tempestate fatis erant perspecta, quemadmodum sunt errantium progres siones, retrocessiones, Iatus, quae semper aequales non sunt, ac ipsa quoque planetarum corpora, quae non semper eiusdem molis se osterunt, quorum omnium causae ex illa
orbium multitudine reddi satis non possitiat. Quod quidem
fortasse Aristoteles minime ignorauit, ob eamque causam, quae tradidit, non constanter astruxit, sed tum caeterorum scripta excutienda esse,illisque omnibus,qui aliquid inuenis sent, gratiam habendam, sed eis credendum, qui accuratius disseruissent tum vero necessarias demonstrationes apud peritiores requirendas esse docuit. Illud etia Simplicius in horum trium virorum de orbium numero sententia est admiratus, quod singulis planetis singulos attribuerint deserentes orbes,qui motu octauae sphaerae, Z ς que veso citer ac illa mouerentur: sim illa, quam primam omniu, primumque mobile esse censent, ad omnes orbes in seriores eodem motu c5- uertendos sufficere videatur, praesertim clim nullus reuoluens orbis ab Aristotele additus esset qui octauae sphaerimotionem retro uersaret. Sed de hac re tota Simplicius in commentariis librorum de Caelo diligenter ac copiose disseruit. Disseruerunt, aliiviri doctissimi ,ex his etiam, quos nostra tulit tempestas, veluti Hieronymus Fracastorius, vir singulari disciplinarum omnium peritia praeditus despersectus, libro aedito, in quo hanc partem elegantera docte interpretatus est, variorumque motuum de statuum,quibus stellierrantes praeter corporis, e quo constant, naturam cieri dc stare videntur, causas subtiliter reddidit, his Astrolosor placitis repudiatis, quae natura caelestis corporis videbatur aduersari. Illi enim per eccentricos orbes,quos primu omnium, ut testatur Nicomachus inuenere Pytnagorei, dc globulos
quosdam, qui epicycli dicti sunt, apparentium omnium cau-
120쪽
sas reddunt, cum tamen natura nec eccentricos, nec globulos illos ullo modo patiatur. De hac eadem re Io Baptista Amicus ante aliquot annos, cum omni liberali doctrina pro aetate politissimus esset, vita functus disseruit, Calippi cAristotelis sententia exposita,&, cum ea ad apparentiu causas reddendas non satis esse videretur principiis nonnullis excogitatis, quibus sine eccentricis desepicyclis, eoru etiam minutissimorum causae redderentur.
Quamobrem de substantias irincipia tum
immobilia, tum quae sub sensum cadunt, tot numero esse exis imare, rationi consenum est neces.sitas enim valentioribus dicenda relinquatur.
Consonum rationi, non autem necessarium, inquit Aristoteles,quoniam,vi Alexander ait, sphaerarum numeru simpliciter protulit, nulla vero necessaria monstrauit ratione, id muneris eis relinquens, qui, cum in hoc genere sint peritiores SDvalentiores,accuratius, & magis exacte de eo possunt disserere Simplicius autem in commentariis librorutae Car-lo locum hunc expones inquit, Hoc propterea dictum fuis se, quod , antea monuimus lanc de quinquaginta quimque orbibus opinionem non necessarib veram es existimaret cosentaneum tamen rationi esse, ei assentiri, donec verius aliquid compertum fuisset. Cum vero de pli rarum numero ita res habeat, necessarium tamen videtur,uc si ea quae exposita est, illarum sit multitudo totidem substantiae immobiles seu principia mouentia existant. Siquidem una ab uno mouetur, omnisimque primam mouens primus ciet. Quaerit vero Alexander in commentariis suis, an principia haec immobilia, sphaerarum animari formae sint, an earum animabus praestantiora quaedam principia, ab omni prorsus corporis cognatione liberata. Cui quaestioni respodet, sphaerarum animas non esse, sed alias quasdam substantias corporis expertes sphaerarum animabus superiore si digniores.
