장음표시 사용
41쪽
Observationes sequentes de tum0ribus Ortis e vesica aut partibus vicinis non minus notandae Sunt.
Cullum si) observationem de ischiaria lethali a tumore cystico inter
vesicam et intestinum rectum orta resert.
Ischuriae non solum modo productae Sunt causis mechanicis, verum enim vero alterationes virium vitalium non rarius eam producunt. Inter has causas mirabilis dissimilitudo lucet; aliae a defessu virium, aliae a turgescentia pendent. Nunc priores enucleandae sunt. Modo ischuria apparet apud quosdam homines assiduo luxuriae et praesertim masturbationi indulgentes; etenim sic omnia organa debilitantur.
Tumor apparebat supra pubem; duobus abhinc diebus excretio urinae impedita erat, et, quod mirum apparuit, nullus dolor aderat. Cathete- Tismo faciliter instituto , magna copia urinae effluit. Algalia in Urethra relinquitur, et, duobus mensibus peractis, emissio urinae normalis rediit. In mulieribus saepe parturientibus , Si , per gestationem, emissio urinae non recte se habet, evenit ut actio vesicae deficiat. Tum, propter Urinam pudoris causa retentam, usque adeo graviter distenta vesica est, ut inde debilitata, ad exprimendam urinam , haud Sufficeret. Vesicae contractilitas resolvitur aut stupefit a cerebri medullaeve spinalis commotione, aut assectione qualibet, Vertebrarum luxatione, frigore, senectute; et tunc ischiaria Oritur. Modo paralysis pendet a commotione spinalis medullae, ut probabitur observati0ne Sequente. Vir quidam, cum cecidisset, tu dorso aliisque c0rporis regionibus contunditur; per vigintiquatuor inde horas ischiaria, lotii stillicidium a regurgitatione. Tumor in hypogastre nuctuans invenitur a chirurgo, et diagno si is clitariae inservit. A ger, urina guttatim procidente, a principio catheteris introductioni repugnat, dubitans quin morbus sit ischuria. Sympto malibus mox auctis, sistula tandem introducitur, et, post copiosum Urinae emuXum, per sex hebdomadas in urethra extrahitur. Hoc temp0re praeterlapso, aeger
Paralysis vesicae observata fuit apud homines, organorum vitae maxime i) Med. Observ. by a soc. osphysic. in London, t. VI, p. 91. - 2) DeSauli, Traue, P. 142.
42쪽
necessariorum morbis laborantes, et exemplo inserviet quod observavi. Varis Johannes), sexaginta natus annos, receptus suit in noso comio Hotel-Dieu ad ultimam diem decembris anni 1818. Jamdiu urinae emissio non absque conatu essecit; ischiaria absoluta laborabat: at sistulacrassa per urethram amplam facile intromittitur, largiter perfluit urina. Verum ex presentia algaliae oritur inflammatio; mens delirio agitatur; aeger algaliam introductam arripit, et quatuor diebus praeterlapsis interit. Corpore interfecto , a ortae truncus an evrismate insigni dilatatus
Quod mirum est, probantibus nonnullis Observationibus, ischuriae, ex paralysi vesicae, intermissionibus gaudent. Inertia aut dilatatio urethrae, sui generis, ischiariam pro duit. Quidam, annorum Sexaginta et octo, adiit Chopari si). Per intervalla,
invitoque syringarum usu, non eXSudebat Urina . uacescit senex et mox obit: sectio cadaverica urethram supra modum dilatatam detexit.
Observatio probat ischuriam ab inertia vesica productam fuisse. Quidam nomine Τricher Prosper), aetatis quarto vigesimo anno,
temperamento plethoricus, men Se malo 1825 acres dolores expertus est in lumbis, et mox completam paralysin membrorum in seriorum. Specillo exploratus fuit. Postquam, mBnae integro, Specillum passus fuisset, aeger e natura p0tuit meiere per aliquod tempus; verum paralysis inseriorum membrorUm eadem perman Sit, et mox Urinae incontinentia consecuta est, adeo ut nulla ratione potuerit Sanari; mox a et usus nucis vomicae tantummodo minuerunt paralySin , Cujus ea USa Obscura mansit.
Nunc vero ad secundam speciem alterationum virium vitalium properemus, scilicet inflammationem. In eximio opere suo de arthriticis morbis , non loquitur Bartheg de inflammationibus Vesicae meta schematismate productis; ea adnotanda est praetermissio. Praedisponuntur inflammationi ucsicae strenui alcoholicorum potatores. Dionysius Vestiasius, 65 annos natus, robustiori corporis habitu, post immoderatam compotationem, repentina correptus est ischuria; catheterismus frustra tentatus suit. Postea dom. Du-puytren sistulam argenteam ad vesicam usque perduxit; et mollium sistula i) Tract. c.
43쪽
rum usu, adjuvantibus balneis et aliis emollientibus remediis, aeger noso- contio feliciter evasit. Potest rheumatica esse cystitis, id est, membranam musculosam assicere solam. Hujusmodi casus vidimus tres in noso comio dicto Hotel-Dieu, et indicatum est hoc discrimen in opere periodico nuncupato Gazette d'Jena. Complures ischuriae species, ab urethraa inllammatione, originem
Quidam expeditus eques, corpore validus, blenn Orrhagia laborans, a quinque diebus urinam non emiserat. Ope sistulae, do m. Marechalurinae turbidae ac fetidae libras duas eduxit. Levamen quoddam perstitit adhuc hyp0gastris tensio. Iterato catheterismo . iterum ejicitur de die
in diem minor urinae. Τandem moritur aeger. Secto cadaVere, reperiuntur, sex linearum crassi, parietes Vesicae, continentis Octo uncias muci concreti.
Narrante dom. Hernii si), adolescens laborabat gonorrhaea ; qua interrupta, ischuria oritur; cathetere immisso in vesicam, urina non solum evacuatur, sed etiam inflammatio urethrae reproducitur. Frictiones irritantes instituuntur in hypogastrica regione, aegerque Sanatur.
OsWaldus Dominicus ) , annos natus tres et SeXaginta, a longo iam
tempore, Urethrae coarctatione laborabat ; saepius ischuria 'itae periculum attulerat , saepius cereolae canalem impervium dilataverant, Cum , doloribus in abdominis cavo repente subortis, se, in noso comiO Hotel-Dieu dicto, duci iussit, ad quintam diona aprilis mensis anni I 8 I9. Inflammationem in imis partibus et Urinae retentionem, omnia symp- tomata indicabant. Immisso in vesicam cathetere, Urina Contenta es fluxit, sed, extracta algalia, frustra venaesectiones adhibitae sunt. Frustra, circa regionem hypogastricam, hirudines, frustra, potum dulcem et blandum , frustra clysteres et novus catheterismus adhibentur et mors morbi sinem secit, ad nonam ejusdem mensis diem. Vesica crassiore inventa et rubro colore lincta , parvam urinam , puri mixtam, continebat: urethra colorem rubrum nigrescentem, in prostatica regione , ostendebat. Jacob uarie) 22 annos nata, constitutione sorti, temperamento sanguineo utens , post plagam pede, in regione hypoga Strica, applicatam ,
Primum multam sanguinis copiam per urethram amisit atque deinde urinae retentione laboravit. Die γ' mensis martis I 891 , in noso comium Hotel-Dieu dictum venit. Dolor in abdomine, Pulsus parvus, frequens; hypogaster innatus: catheter urinam multo sanguini pernigro mixtam prOIOCat, Venaesectiones instituuntur, hirudines applicantur; atque nihilominus inflammatio augetur. aegrota moritur; atque Secto Cada i) Thes. eit., pag. 4.
44쪽
vere, vesicam destructam, uterum atque peritonaeum inflammatum in
Ischuria, o spasmo nata, non caute Ob Servata est a path0logi eis, et tamen ad eam attendendum.
Accitus est Cliopart i) pr0pe aegrum qui decem absinc et octo horis
nondum minxerat. Pluries, ab Octo diebus, meiere non potuerat. Sensim vero , et post aliquod tempus , micturitio , naturale , evenerat. In hae ultima ischuria, periculum imminebat; mittere specillum tentavit Ch0pari, sed frustra. Hirudinibus perindeo positis, lotionibus, hyp0gastricae regioni adhibitis vesica fluxerunt urinae, diaetaque solvit morbum. Mornay, Septuagenarius, Spinulator, die aprilis I 8 reeeptus est in noso comio Hotel-Dieu. Nondum minxerat, abierant jam duodecim horae; vesica supra pubem distenta Saliebat, aeger convulsionibus torquebatur. Specillo tandem exploratur vesica; n0va, diebus plurimis, applicantur specilla; post hἴste, liber linquitur aeger. Suppressa iterum urina, Mor-nay in convulsionem incidit: cathetere tentatur iterum , sigiturque specillum cujus os clausum. Paul OpOSt, et micturuS, Urina, sistulam inter et Urethram , est egressa, sicque SanUS OV a Sit. Alterationes ex vitiis virium vitalium praebentes ischiariam, a nobis P nucleatae fuerunt, nunc breviter disseremus de ischuriis pendentibus apathologicis alterationibus structurae. Parvi momenti foret, in memoriam renovare observationes de ischuriis ortis ab urethrae strictura, quae a Morgagni su), J. II inter 5 , Monro , ot aliis accuratissime delineatae sueis runt ; sed aliae organicae texturae tran8larmationes ischuriam producere
Fevret, Joannes Ludovicus, quatuor et quinquaginta annos natus, receptus in hospitium s Η0tel - Dieu quinto die octobris, afficiebaturi schuria, nullum aliud signum indicans nisi quod saepe in metendo sanguinem reddiderat, quodque cum sistula a medico exploraretur pridie, emiserat magnam copiam urinae sanguine perfusam, et insuper addiderat, sistulam semel extractam nullo modo iterum potuisse intromitti . Postquam catheterismus fuerit admotus, Sensit manus a sistula transfodi molle corpus, sed nihil manavit, fistula amplissima admota; urina, multo sanguine mixta, sluxit. Symplomata retentionis perstiterunt et aeger obiit post quadragesimam et octavam horam. Ex aut ODSi a renes apparuerunt Sani, Ure teres vero valde laxati, vesica conssata in Saccum utero similem sex abhinc mensibus. Ejus parietes erant fere quinque linearum crassitudinis , et ex imo fundo oriebatur tumor carcinodes , formatus a cerebri irini texto
45쪽
molli ad superficiem ac fimbriarum multitudine cavato; ejus extensio uiri u Sque pugni v0 lumen aequabat, basi lata. Quidam nomine Colom b, sex et septuaginta annos natus, aquae Venditor, constitutione non parum debili, cecidit. Ρaulo post, expertus dolorem
in pelvi, quam maxime debilitatus in hospitium gallice ΙΙ tel-Didu) se
contulit secundo et vigesimo die mensis februarii 1894 anno. Renes ejus d0loribus assciebantur, urinis cruor miscebatur ; martis duodecimo die aeger primum dolorem ex meiendi difficultate percepit : martis Octavo decimo die ischiaria completa fuit. De miserunt 1istulam in vesicam , tum crassa urina abundanter defluxit. JEger specillum extrahit, casu felici urinae naturaliter fluunt, fetidae quidem; hypogas ier sit dolorosus, pulsus parvus et frequens, arescit lingua. Debilitas crescit, et vigesimo sexto die martis Colom h m0ritur matutina quarta hora. Aperto cadavere , repertus e Stintestinatis canalis leviter inflammatus, renes sani, Sed vesicae ima pars promiscue et latera lis ejus paries dexter confundebantur, nec non VeSiculae seminales et prostata aggregatae in molem unam teXtum sciri ho8Oxum ; ad dextrum latus vesicae, Super cogam tuni Cam eminebat tumor feryidus , mollis, cum pediculo constricto, sed mox eX pansus in apices numero 808 , liberos , et fluetuantes. I umores fungosi, tumefactio pr0statae esse a citer ischuriam tradunt, quod probatum est numerosissimis Obseryali 0nibus.. Jamais, J0annes), septuaginta annos natus, urinae difficultatibus jam a D1lictus, ischiaria jactabatur. Anno 1816, mense julio ad nos o comitam tranS- latus , habebat tumorem in hypogastrica regione, febretia fervidam, et spasmos. Fistula in iter urinae ducta fuit, at dissicile transiit vesicae collum, et cum attigerit vesicam, urina copiose nuxit; omnia cystiti dis symptomata Superveniunt et frustra remedia adhibentur, aeger e vita decessit, et cadavero operto cernuntur vesicae inflammatio et prostatae sun gusquem perterebraverat fistula. Herli 0ld si) observati0nem refert de ischuria ex prostata mire tumefacta, Vesicam et pelvis cavitatem in seriorem pene omnino occupante, quod ex cadaveris sectione constat. Morgagni resert observationem de ischiaria lethali, orta ex prostat de glandulae exerescentia ad pyri formam , vix ullum transitum permittens ;ex assiduo catheteris impetu phlogo sim, in iura parte, Conceperat. Lam0tte u) observationem refert de ischuria gravi, Sequentem appo sitionem emplastri vesicatorii, in homine morbo ischia dic0 laborante Emplastro vesicante Sublato, ischiaria minuitur et aeger mox convale Scit.
Similia Observata sunt a Falconet b) et Chresti en 4).
46쪽
Primiparae cuidam angustior erat ima pars pelvis , ibique haesit insantis caput, et compressa Urethra et proxima Ve8icae parte, lotium cohibuit. Non sine magna dissicultate immissa est demum argentea fistula ex illis quae mulieribus inserviunt, sed incassum. Immitti dehuit altera ex longioribus, quibus utuntur in viris, sed minus in curva : jamque ad palmam subierat; nihil tamen urinae exibat. Altius itaque adigenda illa fuit, ut histu exiret; exivit autem ad libras circiter quatuor si .
Ex hac causarum ischuriae enumeratione longa quidem, sed sorsan Decessaria, colligendum est: ischuriam pendentem ab ipsarum urinae viarum morbis, quam eam ex vicinorum organorum asseclionibus orientem, et frequentiorem in viro quam in semina, rarioremque apud ju-Venes quam senes eSSe. Constat, hunc morbum , ut in ipso initio declaratum fuit, Originem trahere : modo eX conformationis vitio, modo mechanicis impedimentis, modo ex textuum organica laesione, modo ex ipso virium vitae incremento vel diminutione.
Retentionem urinae comitantur modo symptomata altentionem accuratiS-simam petentia, quae m0do chirurgi vel minime periti oculos pungunt plerumque vitiatis partibus quso uritiae praebent exitum. Tres species phaenomenorum indicant isch Uriam, aliorum localium, aliorum generalium, aliorum pendentium a causis ischuriae propriis.1' Ubi vesica praeternaturali distentione laborat, tumor sphaericus in macilentis conspicuus magis minu SVe renitens supra pubem prominet, gradatim usque ad Ombilicalem, et etiam epigastricpm regionem progrediens. Sub tactu augentur mingendi conamina; crebro mingendi desiderio aeger torquetur, vicinae partes molesto Sensu afficiuntur, praesertim mira gravitas perinaei apud homines sensim crescit. Digito in rectum intromisso, tumor dignoscitur et ejus pressione irritantur mingendi conatus , eadem dispositio apud mulieres dignoscitur exploratione vaginae. 8harp su) resert mulierem laborantem ischuria ex quinque diebus sumorem densum in vagina praebuisse. Ηey 5) in diagn0sii seliuriae inconsiderate apud seminas, indicat tumorem vesicae in vaginam procidentis.
47쪽
Quidam aegri vix gravitalis aut compre83ionis Sen8u Conqueruntur , modo aliqui urinam excernere conantur, modo qUieli remanent caeteri. Nunc vero dolor exoritur in pelvi. 2' Cum morbus magnopere increvit, novi plerumque eventus aut symptomata generalia e X perturbatione omnium functionum vitae advenire solent. Sitis intolerabilis, fauciumque rubor et siccitas; et ubi vesica valde intenditur, aeger, inter miseros cruciatus , per Os bilem
cibumque reddit. Respiratio disiicilis, dyspnoea; dolor increscit supra pubem motibus diaphragmatis; pulsus frequens, debilis, intermittens, et
denique omnia Sympto mala febris. Convulsiones, anxietas; agitatio summa, Oculi eX Orbe quasi eXeuntes, vertigines, delirium surens, facies rubra, Vultuosa, ejuSque musculorum contractio; denique facies hippocratica . Si morbus ingravescit, deseSSio virium, sensus abolitio.
torp0r, pulsus debilis, sensimque deficiens, delirium placidum. aegri
hebetes, prostrati jacent. Flavus oleos usque cutis mador, ammoniacalis et urinosus totius corporis odor atque sudor. In distensione hac extrema Omnium organorum uropoeticorum, Observatum e3t aliquando naturae conamen tam Salutare, quam inopinatum : argroti cutis largiter
persusa est sudore, urinae odore praeditae; prout corporis superficies talem sudorem exhalat, aegroti dolores decrescunt; vesicae distensio minuitur; et constat, urinam ab organis urinariis ipsis absorptam in vasa exhalantia cutis introduci, et ab his foras rejici. 5' In ischiaria, varias causas sedulo et attente distinguere chirurgorum munus est. Eleuim curatio praecipue differt, cum Urina retinetur, ob vesicae paralysim, et longe alia, verbi gratia , cum urethra aliquo Obturamento clauditur. Chirurgus, ad diagnosim certam serendam , petit ab aegro anal coholicorum abusus , aut coit US immoderatus , aut cUrSuS Vehemens, aut cantharidum ingestio , vel adstringentium injectiones praebuerint ischuriam; cujus haec speciei dolore vehementi, ardore in omni vesica , praesertim ad orificium, febre cone omitante extra dubitationis aleam ponitur. In ischuria, a paralysi ob 0rta, aliquando uno aut duobus diebus elapsis, urina sponte, continuo vel interrupto fluxu rejicitur, quin tamen tumor hypogastricus subsideat. Tumor mollis, fluctu an S, crescens, ischuria aucta, et apparens in inguine, in vagina, aut in perinaeo, indicat speciem retentionis.
Chirurgus noscens aegrum cum impura muliere cohabitasse, si videt materiem mucosam sponte vel pressione ex Urethra em uentem, ardentem colorem orificii ure1hrίu, in voluntariam molestamsue erectionem, et etiam
incurvationem penis, febrem et denique alia Symplomata gon Orrheae , dignoscit speciem ischuriae.
48쪽
Cum ischuriae coarctatio urethrae causa est, tunc morbus incipit dissicultate emittendae urinae, gradatim crescente. Attamen aegris vix molestiae est, nisi potu aut alimentis calidis, exercitiis molestis, vigiliis aut coitu abutantur. Sensim fluxus urinae minuitur distissus aut in spira circumvolutus. Morbo crescente, Urina guttatim denuit, et, tempore labente, evenit ischuria. Narratio aegrotorum diagno sim adjuvat, nam oriri illud malum, aiunt fere semper, post g0n0rrhaeas repetitas, et vulgo dysuria ischiariam antecessit. Denique demisso in Urethram cathetere, coarctatio exploratur. Cum ischiaria oritur, tumore fungoso orificium vesicae obliterante, index per anum tumorem detegit; catheter, in urethram ductus, adit mollem aut spongiosam excrescentiam. ΤUmefacta et indurata prostata, catheter vix introduci potest, et index eXploran8 per anum indicat causam resistentiae, et aeger nunciat, alvinam Suppressionem, dol0rem perinaei, a podice ad
Ischuria a calculi praesentia oriens, catheteris immissione objicem indicatur. Cum enim spasmodica contractio Urethrae dignoscenda est, di agnosis ex interrupti0ne ischuriae subitoque ejus reditu hauritur. Major minorve tumor perinaeum occupans, in quo ab ortu Obscurus suctuationis, gradatim auctus sensus, natus est. Cum uterus prolapSus solummodo in Vaginam descendit, ad Vulvam procumbit, aut praeceps inter crura extraruit, ischiariae genus facile dignoscitur. Retroversioneau t anteversione uteri ingrMoralibus, absque ullo dubio, index in vagi uam immissus notiones de m0rbo dat. In diagno si ischuriae, Omnes partes aesturate explorandae sunt ; etenim
Ludovicus Petit si) cogn0vit hanc m0rbum productam esse ab hernia Vesicae, quia preSSUS SCroto Urinam e X pulsavit aegrotus. Tumor hypogastrico ex ischiaria pendens pro hydr0pe haberi potest, ut constat ex observatione relata in thesi Murray. Mulier vidit abd0men gradatim ampliare ; chirurgus ad punctionem instituendam Vocatur ; feliciter potiones diuriticae administrantur; catheter introducitur; Octodecim mensurae urinae emittuntur; lum ore e lapso postridie duodecim mensurae evacuantur, hydrops anas area solvitur et Urina sponte suit.
In casu ischiariae qu0dam, Frank su) vesicam vidit simulantem hydropem ascitem; Simul una catheterismo duodecim urinae libras egessit;
organum tamen nondum fuit vacuum. 1) Mem. det Acad. , t0m. II, pag. I7. - ί2J Oratio de signis morborum ex comoris situ , Parissituque POSuione Petendis, Ticini, II 88.
49쪽
Ηey 1) observavit pluries ischuriam in aegrotis qui urinam copiose
emittebant, absque levamine Symptomatum et tum0re in hypogastre premente ante catheleris applicationem. Haec dispositio, ad errores chirurgum saepissime ducens, Vulgo dicitur uriner par regorgement. Flu Xu urinae per regurgitationem incautos, non Semel deceptos fuisse chirurgi memorant. Ab narratione aegroti di agnosis dilucidatur, ergo investigandum est, an morbus ante ischuriam extiterit, aut inflammatio gravis subito nimis soluta, aut commotio cerebri vel medullae spinalis, aut haematuria recens. Ischuria ex paralysi, commorans per Plures menses, pro hypogastri eo abscessu, imo etiam pro graviditate habitum fuiSSe constat, ex auctoritate Sabatier et Callisen.
Quacumque causa ischuria gignatur, multum semper periculi oriri, nisi citum remedium adhibeatur su). Possunt enim ex Urinae in vesica retentione viscera abdominis innam mari; cujus in sidem, ducit observatio a dom. Hernu relata. Juvenis syphilide contracta subito sympt0mata inflammationis praebuisso: cum deinde tumesceret regio hypogastrica morbusque adaugeretur, punctione in Stituta, urinam copiose eiu uxisse;
sed cum mors sUpervenisset, Secto cadavere, Omnia Viscera abdominis inflammata, et lamen vesicam sanam inventam suis8e notum fuit. Saepius ab urina retenta nascitur inflammatio ipsius vesicae , Ut sequenti observatione probatur, e multis aliis excerpta. J.-B. Paris, Sexaginta anno S natus, jam a quatuor mensibus a gr0tans, in noso comio Hotel-Dieu dicto receptus est 51 die decembris anni 18i8. Ischuria laborabat quatuor abhinc diebus; et ejus morbum spirandi difficultas, dolores abdominales, aliaque gravia symptomata comitabantur. Specillo urina foras mittitur perlucida; per tertiam noctem januarii, delirio correptus , specillum evellit; postero die, in urethram reponitur specillum; sed, morbo graveScente, hac ipsa die, e medio tollitur aeger. Aperto cadavere, Vesica reperta est amplissima, ejusque parie- Hey, l. o. pag. 574. - 2) TheS., cit.
50쪽
tes tenuissimae ; ren sinister ad crassitudinem tantum membranae cuiusdam adductus; adhaerentiae pleurarum, nec . non rubidae membranae mucosae crassorum intestinorum, in Ventae Sunt. Non solum inflammatio vesicae sequitur retentionem urinae, sed etiam organa Vicina cum ea graVantur.
Vir quidam nos0comium Hotel-Dieu adiit: iam per longum temporis elapsum emissionis lotii laboravit difficultate, ex blentiori hagia , indeque
urethrae coarctatione orta. Quindecim abhinc diebus multum fuit cruciatus; nunc isclitaria vera videtur. Callieterismus statim instituitur, summaque
urinae copia exit: his peractis , sistula sexibilis in urethram ponitur. Perito nitidis mox cystitidisque symptomata apparent. Quater vena secuta est, et ter hirudinum applicatio facta, sed frustra : in sinem quarti diei, aeger obiit. CadaVere aperto, Suppurationem peritonaei et vesicae innanimationem acutissimam viderunt.
Interdum suente indesinenter in vesicam urina, dilatari potest hoc organum et extra modum ampliari. Narrat Schmidi, octoginta libras urinae repertas fuisse in vesica hominis cystiti de interempti. Hildanus i memorat ex aegri cujuSdam veSica, una Vice, sex libras urinae eductas suisse ; in sene quodam, vesicam proxime ad umbilicum extensam fuisse. Nec idem semper dilatationis gradus pro aetate, sexuque, teste Bruna usa). Cum nimium in modum aut diutius distenta fuit vesica, retineri adhuc potest, licet, sublata prima causa, quia, nimia dilatatione, hoc organum iners factum est, nec aliud accidit. Bissonnier Joannes), duo et septuaginta annos natus, jam ischuriam passus fuerat: sistularum usus sanavit illum, et nunc incontinentia urinae urgebatur, cum in valetudinarium publicum intraverit 16 die mensis februarii i8i9 anno. Ηπ0gastri jacebat tumor; in iter urinae demittitur fistula ; aliquamdiu hypogastris in statio discussa est et sanitatem recuperabat aeger; at mox formidandae cystitidis symptomata irrumpunt; morbus vincit medicamenta; mors accidit; et mortui incidendo corpus, depravationes, quae succedunt inflammationibus inveteratis
vesicae, et in renes puris collectiones annotant. i) Cent. 2, obs. 65. - et) Bulletin des sciences, tom. VI, pag. I 69.