Respublica Moscoviae et urbes. Accedunt quaedam latine nunquam antehac edita

발행: 1630년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

101쪽

so RasPvBLICA sumeret. Cum vero jam adultus est puer,&perfectam aetatem con

sequutus,ita ut suae fidei Christianae testimonia reddere possit , ad Episcopum ducitur, ut confirmationis huiusmodi fidei Sacramentum recietat, quod & Chrisinate in fronte per signum crucis confertur. Administratio vero huiusmodi Sacramenti, nulli concessa, nisi Episcopis : quo coniecturare licet atque argumenti loco haberi , quandoquidem omnem religionem suam per manus traditam habent ab Apostolis , impositionem illam manuum vel in confirmatione, vel in ordine sacro, soli Episcopo traditam esse,sicque hactenus monumenta omnia tenuerunt , atque perpetua observatione custoditum est. De matrimonio si qua dicenda sunt : hoc certum esse affirmarunt, consanguinitatis simul atq; affinitatis multum curae ac solicitudinis esse

ipsis, neque unquam facile negli-

102쪽

t gi, adeo quoque ut nec unquam in quarto gradu repertus sit, qui

contraxerit, neque indultum, ve-

rum perpetuo illicitum. Hoc, enim a sanctis patribus sancitum . . semel , nunquam irritum facere: conantur. Et quod plus est, illud quicquid est cognationis quod

. in Baptismate , & confirmatione, contrahunt patrimi, in universum aeque observare solent atque Ec- clesiae Romanae decretis cautum est. Quod si in his decernendist concertatio oborta fuerit , iis omnis Episcoporum arbitrio dirimitur, ita tamen, ut nequaquam indulgentia causam leniorem fecerint, quo nulla fraus fiat omnino constitutionibus. Adulterii abominatio fortassis maior illisi quam nobis existit. Illud enim

summa execratione detestari &persequi solent. Lex est etiam firma, ut quamdiu vixerit, simul alteri nubere uxor non possit. At . hoc defuncto primum etiam le-

103쪽

dua consuetudine vitae cum ma- rito commorandum est. Sacri ordines quoque apud ip s suis

quibusdam obsecrationibus & cς- remoniis Sacerdotibus conferuntur. Neque illis clavium potestas tradita creditur, nisi ad imitationem Christi in aures illorum dicatur, Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remit-r turbis. Huiusmodi certeEuangelii forma a Christo nobis praescripta, omni huic qui ab Episcopo vocatus ordinatusque in Presbyterum fuerit, authoritas tribuitur, qua vel a peccatis solvere, vel iis ipsis obnoxios sinere potest. Sacerdotali enim hoc ministerio, Mosco vitae ad poenitentiam utuntur. Quisquis namque ad pro -ctiorem artatem, atque eam Venerit , quae ingenii sui in viribus uti potest, ac disternere inter bonum& malum , rectum & pravum, lepram & non lepram , per contri-

104쪽

tionem sese peccasse agnoverit, Spiritus contribulati sacrificium reddens , mox ad pedes sacerdotis procidit, & in aure illi, scelera omnia admissa sigillatim , quantum memoria recolligere potest, ex ordine cum planctu aut gemitu declarat , a quo postea beneficium absolutionis accipit. Huic rei conficiundae, tempus quoque habent constitutum: quotannis. enim Paschatis festo pro ecclesiastica ordinatione facere coguntur, plerique tamen devotiores,ad celebriores festivitates exhomo logesin auriculare facere non negligunt. Id si quis constituto tempore Paschatis neglexerit, Anathema esse solet omnibus, abomi- . naturq; ipse ab omnium conversatione, adeoq; abEcclesiet ingreΩsu arcetur. Confessiis itaque, quo' digne particeps fieri possit tanti mysterii corporis & sangunisDomini, prius per aliquot dies corpus affigat oportet , & in servitu-

105쪽

2ψ , REsPVBLICA tem usque redigat carnem suam,

reliquosque poenitentiae fi uctas dignos in testimonium afflictae conscientiae peragat. Proin jejunium illud quadragesimale a Christo & Apostolis nobis institutum prorsus affirmant, quo quidem tempore, quoniam omnium procreantium , Veneri commodissimum est, atque prurituS acerbissimos animantium cunctorum,

non est quod plus provocet, Opus est, summopere ut veteris illius Adami insultus perdomemus carnis abstinentia , quae certe abstinentia, apud hos quidem septem hebdomadis summa diligentia

perficitur,adeo ut hoc tempore in perpetuum nulli suorum hominum carnibus,oris,caseo,& butyro vesci liceat. Praeter hoc etiam a decima die Novembris,ad festum usque Nativitatis Salvatoris nostri Iesu Christi, jejunant; habent

alias hebdomadas continuas, quibus jejunane ut in Iunio ad festum

106쪽

Mosco VITIc A. tuestum Petri & Pauli. Aliquot item Hebdomadas in Augusto ad se. stum Assumptionis Mariae , tum diem Veneris per universum alianum, quidam & Mercurii. Votuimproin fecerant octo ex peregrinis illis, qui cum tua Serenitate fusrunt, ut singulis hebdomadis tres dies ab esu carnium abstinerent, Lunae scilicet, Mercurii & Veneris, id quod Divina gratia hactenus observatum aiebat interpres. Tanta est autem illis harum consitutionum observantia, ili quocu*q; jejunio piaculum esset, alia quem carnibus vesci aut ovis. Narrabant interim quoque , ex

suis inveniri, qui cum jejunia persolvunt , nihil quod unquam visum sit vita fungi , neque pisces ipsos ederent. Inveniri & alios qui jejunio statutis diebus, neque Vinum , neque quicquani aliud potuum bibant. Qua re audita ita

moti, ut mente corre

107쪽

26 REsPvBLICA modum iniquam esse nostrorum Christianorum cum illis, in rebus istis Christi religionem concernentibus , comparationem apparebat. Nec magis unquam quicquam animis nostris tenacius inhaesit, quod nos , qui nobis ipsis multum persuademus de arbore fidei nostrae, fructu quidem deteriores illis esse contingat. Tuen-.tur & alios poenitentiae gradus, quibus Deum nobis reconciliari credunt. Ex quibus & potissima est Oratio , in qua frequentanda non facile similes reperiri ce seo. Omni namque diluculo cuncti eorum, toto corpore in pulverem ipsum prostrati , prolixas orationes, & quotidianas ad Deum fundunt, & fere absque omni temporis intercapedine rogant precibuS. Quarum primum locum obtinet oratio dominica, dein cum Archangelo Gabriele, diva virgo salutatur. Dicunt & fidei professio nem Symbolo, quod Apostolo

108쪽

Mosco v ITIc A. 87rum esse a veteribus persuasi sumus: & nullus eorum est, qui non

singulis diebus litaniam persolvat. Qui vero ditiores sunt, e quorum facultatibus est magnos pro iis sumptus posse facere, Ruthenicis literis imbuti , libros orationum si bi comparant, earum solum tum quae ab Ecclesia receptae sunt , cuiusmodi apud Oratores

vidimus. Sacrarum imaginum vero non tam levis cura, aut contemptus apud Moscovitas vigere

consuevit: verum ut monumenta, quo nec unquam immemores beneficiorum Dei fieri contingat, prae oculis habent. Frequentes conveniunt in Ecclesiis, quas Mipsi magnis sumptibus extruunt, Orationis domos ex Euangelio Vocitantes , quasque imaginibus variis Crucifixi , divae virginis, Apostolorum,& aliorum quorundam ornant, id quod licere sibi ex moribus vetustissimorum Christianorum praedicant. Neque tam

109쪽

88 .RE VBOc Afacile ipsos movet , quod apud Graecos Constantinopoli ante septingentos annos extiterunt, qui imagines idololatris convenire docuerunt, neque fas esse, ut cum vere Christianis reperiantur. Qui certe secunda dein Nicena Synodo damnati feruntur, quot quot pertinaci animo hanc sententiam sunt tutati. Neque est ut vel unum aut alterum, qui his ut monumentis utitur, adorare, facile reperiri queas. Quoniam nemo est qui vel ignoret a lege prohibitum esse ne veneremur lapides. E contra etia nullibi scripturae locus est, quo non uti liceat iis monumentis, qui vetet. Imo & in conviviis illi ob oculos ponere

consueverunt monumenta huiusmodi, ut in perpetuum animo Obversentur , quae praestitit nobis Deus, atque facilius recordentur universae vitae nostrae exempli, Christi. At quod e caeremoniis est, icommunem habent nobiscum usum

110쪽

, Mosco v ITIc A. 8' usum,in sacris candelarum. quOniam cera opulentissimi sunt, fru- gibus vero terrae, & iis omnibus, quae ex substantia sunt alicuius, venerandum ducunt Deum , quae candelae tune. potissimum accenduntur, quando in Ecclesia sacra, Missa a Sacerdote contrectatur, In organa vero illa Pipiniana, quae tamen nobis primo a Graecia lunt missa,nullos omnino sumptus faciunt , neque hactenus usi.

Neque illud quidem minori, quam reliqua quae egregie faciunt, loco habendum erit, quod plurimum commendatos habent pauperes, quibus quisque pro sua facultate, atque quantum Euangelii pietas consulit, exponit eleemosynas,vestit, potat, pascit, hoc pites colligit, & reliqua agit hu-.jusmodi, quibus Filios Dei invita

provehere potest. Constituunt ad haec peregrinationes , ad praescri'pta quaedam ac sancta loca; quam rem nunc lubens praetereo. IS.

SEARCH

MENU NAVIGATION