장음표시 사용
111쪽
so REsPvBLICA quoque qui morbo aliquo praegravatus est, cuiusmodi in extremum mortis periculum ducere videtur, non solum auriculari confessione sua peccata enumerar solet : verum ad hoc etiam , ut
fidem suam testetur in Christum,
qui hoc modo testamento reliquit se remissbrum noxam, Sacramento Eucharistiae providetur. Extremam item unctionem minime negligit. Tum pro aegrotante frequentes fiunt orationes, atque litania res agitur. Sicque tandem exacta ex homologes, pro rituque communi illorum omnibus perpetratis, confessus ille a Sacerdote absolvitur. Septem Sacramenta habent , velut ea quae sine omni
fraude promissionum suarum eum qui pro Christiana pietate
ipsis utitur, participe, ac compΟ-tem faciunt.Pr cepta item decem eadem authoritate tenent , qua
Mosi primo tradita sunt, quasi
nunquam intermoritura, certi per
112쪽
verbum eius, quod venerit ut impleret legem, minime ut solveret.
Indulgentias ab Archiepiscopo &Episcopis accipiunt, magis tamen
caste forsitan ab ipsis agitur in eare , quam a nostris. Impiissimum enim esse dicunt, ut quae ipsi gratis acceperint sibi magnis sumptibus redimenda essent. Neq; fas est ulli Episcopo dare potestatem Vescendi carnibus. Matthaeus, Mar. cuS,Lucas, Iohanes,Episi olae Pau- . li,& reliquae a nobis recepeae cum Apocalypsi, inter canonicas Novi Testamenti Scripturas recensenis tur. De canonicis vero Veteris
Testamenti idem asserunt, quod decrevit Eccle si a Catholica .Peculiares tamen habent S. libro tu distinctiones. Capita illa,quibus nos hodie utimur in alia adhuc capi-ι tula distinguunt. Quicquid unum
idemque argumentum, id etiam caput absolvit. Quot, exempli gratia, Christi, Servatoris nostri conciones, aut parabolae, aut Histo. riae
113쪽
sa REs PVBLICAriar, totidem capita apud Mosco-vitas habentur. S. Clementis, S.
Leonis , & Divi Gregorij festa
apud Mos coxitas celebrari conis sueverunt. Quod autem a Pontifice Romano , veluti apostatae ac
schismatici damnentur hoc se judicio justi judicis Dei committere, dicebant. Saepissime certe tentatum est eos persuaderi, quod ad Occidentalem Ecclesiam redirent. Quae tamen fuerint, quae infelicius somini frustrata sint, forte plus profuerit obticere quam commemorando vel scandalum infirmioribus praebere, vel odium quorundam in m e contrahere. Dissentiunt a nobis in Sacramen . ti consecratione aliquantulum, ac fractione panis. Spiritum Sanimi a solo Patre nee a Filio procedere perinde atque ' Graeci tuentur. Quamquam vero sint apud Grae- eos plerique qui purgatorium negant,& alii qui purgatorium Scripturis probare conentur , in hoc
114쪽
tamen se non facile scissuram pati affirmant, quin id ipsum firmiter
Missas nostras animo pro in ptissimo audiunt, neque aliud magis cruciare.aiunt, quam quod a quibusdam quasi alieni a fide vitentur , quando omnia fere nostra sa- ἀcra cum studio observent. Festa item quatuor solennia celebrant. Natalis scilicet Domini, Paschatis,& Pentecostes, atque diei quo Mater Domini assi impia est in coelum.Magno loco habent Apostolos , praecipue tamen Sanctum Nicolaum, quem celebrant, honorant atque invocant. DiemPatamarum ad imitationem Ecclesiae Romanς celebrant, palmis & oli-
is , atque reliquis huiusmodi arboribus benedicentes. Apud. ipsos denique per verba incantari serpentes, per verba ejici daemones, & liberari obsessos commune sit. Per jejunium enim & orationem expelli Daemonium Chri-
115쪽
stus post se scriptum reliquit. Signum crucis ac imaginem cruci- saxi, etiam contra hostes pugnaturi secum deferunt, inde triumphare desiderantes. Sanctos vere pro nobis apud Deum intercedere posse credunt, ac quod sedulo faciant, sperant, quorum etiam Vota facilius exaudiri autumant. Quare & eos invocant & venerantur.
Eos quoque qui publice peccant,
excommunicatione perse Quuntur , quam eorum lingua obscha vocant , quam si quis incurrit ue e communi omnium consortio , &conversatione Ecclesiastica ejicitur.Unicum est quod a nobis sane probari non potest;& a nostris institutis alienissimum, quod pueris vix dum tres annos natis, Eucharistiae Sacramentum praebent: in pane quoque fermentato consi-ciunt , & ex cocleari panem vino
intritum pro corpore & sanguine populo ministrant.Hi sunt itaque mores Moseo vitarum, haec reli-
116쪽
gio, illa pietas, Serenissime Princeps, quae in universum inclita tua in rebus Divinis procurandis sedulitas ignorare omnino noluit, ideoque jussu tuo haec certe illorum hominum perquisita sunt.
Data Tubingae x v III. Septembris, Anni M. D. XX V. ALEXANDER Gu AGNIN vs VERONENs Is, De Religione Mosco vitarum omniumquε Ru
D LITHENI omnes postquam 6 semel fidem Christiapam Grς corum ritu anno restitutae per Christum salutis V 2. susceperunt sub Ollia Ducissa & Volo dimiro filio eius Monarcha Russiae, in ea ad hunc usque diem unanimiter fortiterque perseverant. Quamvis quidam proceres Russiae Polono Regi stiriectae doctrinam Lu- theranam , & Zuinglianam sequantur, sed vulgus omne maiorque pars magnatum & nobilium, fidem
117쪽
s6 RasPvBLIc Asidem antiquitus Graecorum ritu susceptam firmiter retinent. Sic quoque omnes regiones Rustiae,
quae Alba dicitur , Moscorum Principi subiectae Christianae fidei,
quam a Graecissusceperunt vestigiis firmiter unanimiterque: in sistunt. Unus autem totius Russiae Metropolitanus olim erat tam Moscorum Lituanorumque Ducibus , Regique Polonorum tributarius , qui sedem suam primo in Kio via Russiae Lituanorum Metropoli civitate retinebat; tandem in Volo dimiriam , postremo in
Moscoviam transsata est. Cum autem Metropolitanus Moscoviae septimo unoquoq; anno Rumam Lituanis subiacentem causa exigendarum pecuniarum inviseret ablataque magna pecuniarum summa discederet: Vito idus magnus Lituaniae Dux, re considerata, provinciis suis, ne thesauris exhaurirentur , consulere Volen S,
Episcopis Abbatibusque Rustiae
118쪽
Mosco v ITICA. 97 convocatis , judicio eorum Metropolitam in sua Russia elegit, qui sedem suam Vilnae quae est Lituaniae Metropolis) habet in Basilica Divae Virginis, quae Ruthenis Precelsa,id est, castissima dicitur.
Hic autem Metropolita raro Vil-nae commoratumst vero Episco..pus Vtinensis praecipuus 1ecundum ordinem Ecςlesiae Romanae. Ipsa enim Villia Romanum ritum
sequitur : sed media pars Ruthenorum eam incolit,pluresque E clesiae in ea Ruthenicae,quamRomanae conspiciuntur. Porro omnes Metropolitae Ruthenorum
a Patriarcha Constantinopolitano authoritatem suam habent, dc primo omnium Episcoporum, Abbatum, & totius ordinis spiritualis judicio, consensuque Metropolita eligebatur . , sed nunc. hanc authoritatem magnus Dux
Moscovitarum sibi adscivit , suoque judicio Metropolitani in
119쪽
st REsPVBLIc ΑΑ Sancto Andrea Apostolo Rutheni se fidem Christianam suscepisse jactant, adhuc ante Olliam,&Volo dimirum , quem ex Gra Via per Pontum Euxinum ad ostiaBorysthenis fluvii, apud ipsos,
hrum testantur, i inde ad Kioviam, tunc temporis Metropolim Rus sae, adverso fluvio pervenisse, atq; ibi omnem terramRussiae benedixisse , & baptizasse , signumque olim eum illic constituisse. Ex Κiovia tandem aiunt eum ad fontes Borysthenis Dneprietho dictos pervenisse ; indeque in Novogro diam Magnam deinde per mare Germanicum Romam usque navigasse. Postremo in Peloponeso Graeciae , sub Ago huius nominis Rege , propter Christum crucifixum fuisse. Archiepiscopi in toto Imperio Moscorum duo sunt, unus in Novogardia Magna, qui habet praerogativam insulam albam bicornem , nostrorum EpiscopO-
120쪽
Mose OVIT Ic A. 's. scoporum more, gestandi. Secundus in Rostovia. Episcopi sunt multi,uidelicet Permiae, Susidaliae,Tvverensis, Columniae, Cernigo- vi , Rhesanesis, Pleskoviensis,&c. t Vestes eorum sunt sicut aliorum Monachorum nigrae , nisi quod aliquando sericas ferant, &praesertim pallium nigrum, quod habet a pectore tres fimbrias albas, ad similitudinem rivuli fluentis inflexas, quod significat ex cordi-. bus eorum rivulos doctrinae,fidei,& bonorum eremptorum promanare. Metropolita autem, Archie- piscopi,& Episcopi, Abbates, Monachi carnibus perpetuo abstinent. Proventus necessarios ex praediis,&aliis extraordinariis accidentibus & beneficiis habent. Arcei vero 'el civitates,& omnes administrationes seculares , eis ademptae sunt. Sed Metropolita
Rumar, Polono Regi subiectae,&alii Episcopi villas civitatesque possident. G 1 Abis