Respublica Moscoviae et urbes. Accedunt quaedam latine nunquam antehac edita

발행: 1630년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

131쪽

rio RII PUBLICA menta distributa, dicunt esse. PvRGATOR IvM, Graeci Sci Rutheni negant , sed dicunt unumquemque secundum opera sua, post mortem locum designatum habere ubi diem judicii ex. tremi expectaret , pios quidem

cum Angelis placidis , in lucidis& amoenissimis Elysij viridiseris

campis recumbere, impiis autem in obscuris, caecis, nigraque caligine obductis voraginibus , cum Angelis terribilibus destinata esse mansionem, ad expectandam judicii diem, unde illae animae, quae in locis amoenissimis & splendia dis , cum Angelis placidis benignisque collocatae sunt, gratiam Dei sibi futuram cogposcunt, assidueque judicium extremum fieri

petunt. Aliae contra condemna-

tionem sibi imminere & petenas terribiles in caliginosis voraginibus sitae praesagiunt, idque eo maxime allegant, quod animae post mortem in certum statim non

ascenis

132쪽

ascendunt neq;in infernum. Quibus enim illud verbum a Christo in novissimo die diceretur: Vinite benedicti patris meipossidere regnum

tea in coelo sint, & contra: Demaledicti in ignem aeternum, cum iam olim in inferno condemnati fuerint. Neque etiam animam a corpore separatam poenis obnoxiam esse credunt , nam cum anima se vitiis cum corpore simul conta' minaverit , cum corpore etiam' eXpiandam putant.Ita miserae illae animae, & falsa fide imbutae, Scripturae patrocinium ad defendendos errores suos vocant. Funebre autem sacrum pro

defunctis ideo faciunt , quod iis suffragiis tolerabiliorem animabus locum impetrari sperant, ubi facilius extremum diem judichexspectare possint. Imo etiam

cum aliquis magnae authoritatis vir morit4r, tunc Metropolitanus

sive Episcopus,Epistolam ad Sanctum

133쪽

ctum Petrum scribit, sigillo suo& manus subscriptione munitam, qua super pectus defuncti ponit, dans testimonium de bonis phsq;

operibus eius. Utque in coelum

facilius post diem judicii admitteretur , & Christianae Religionis Catholicae agnoscatur, subicribit. Praeterea agreste vulgus circa mortuorum sepulturam , variis caeremoniis & superstitiosis plerumque utitur. Sepulturae eorum

in sylvis i in agris tumulos aggς- stis lapidibus muniunt , signumque crucis super imponunt. Loca pro sepeliendis defunctis non

consecrant: aiunt enim corporibus Baptizatis Sacramentisque Christi dicatis, &consecratis, ter-- ram ipsam & non corpora terra consecrari. SPIRI Tu M quoque Sanctum a Patre tantum & non a Filio procedere confitentur, ac Romanos dicentes, Credo in Spiritum - Sanctum, qui a Patre & Filio pro-

cedit.

134쪽

formes haeresi Macedonicae &Αrianae dicunt: hac de causa quod duo principia duasque voluntates de Spiritu Sancto & duas virtutes adducerent , & honori Spiritus Sancti detraherent. Hic autem Rutheni non intelligunt unam

esse Divinitatis voluntatem,pote- .statem,gloriam,& honorem. Sicque secundum Concilium Nicaenum, contra Arrium, & Constantinopolitanum contra Macedonium celebratum dicunt: Credo

in Deum Patrem & Filium & Spiritum Sanctum Dominum verum& vivificantem,a Patre procedentem, qui cum Patre & Filio simul adoratur & conglorificatur. Iejuniorum In tituta. o u TN EN I in Iejunio, prout in caeteris caeremoniis, a Romanis discrepant, quatuorque jejunia magna , quibus carnibus abstinent , habent. Primum in . 1 H qua-

135쪽

Π RasPvτLICA quadragesima septem integris hebdomadis ab esu carnium abstinent. In prima autem hebdomade , quam nos ultimam Bacchanaliorum dicimus, illi lactariis & butiraceis cibis utuntur, , eamque Masina quasi butiraceam appellant , reliquis vero septem integris septimanis ad Pascha uiaque etiam piscibus abstinent,iae-.ribus, cauliculis, raphano, fungioque contenti. Quidam etiam devotiores Dominicis tantu & Sabbaticis diebus quibus jejunare

peccatum putant) cibum sumunt, reliquis diebus , nisi frustulo panis in meridie confortati , ab omni cibo abstinent. Alii die Dominico, feria tertia, quinta & septima, cibis coctis velcuntur, reliquis frustulo panis cum aqua fermentata sumpto,totis diebus inediam tollerant.

Secundo jejunant post octavam Pentecostes usque ad ferias

Petri & Pauli Apostolorum , ap

136쪽

Mosco v IT c P. II Spellantque hoc jejunium Divi

Petri.

Tertio a prima Augusti usque ad Assiimptionem Beatissim et Virginis Mariae jejunio se marcerant. Quarto sex septimanis in adventu Domini carnem & butirum abhorrent, vocaturq, hoc jejunium Philippi, secundum Ruthenicum Calendarium. Omnibus vero die bus sabbatis sexceptis temporibus jejuniij carne vescuntur. Sed feria quarta & feria sexta grande peccatum carnibus uti credunt, ita ut si Petri & Pauli Assumptionisque Mariae festum feria quarta vel sexta contigerit, tum ea quoque die carnibus non vesci peccatum putant, Romanosque hac de causa maxime redarguunt, argumento Clementis Pontificis Romani id comprobantes, qui dicit in statutis Apostolorum Canone L x I v : Si Ecclesiasicin die Sabbati mei Dominico jejunans inventus

137쪽

M O s c o v I T I c A.' IIIgna cum devotione reverenter se-le inclinant, signoque crucis frequentius frontem pectusque Scbrachia munientes, alto cum gemitu consuetam orationem prO-

ferunt : Iesu Chri se Fili Dei vivi miserere nostri. Quosdam etiam, qui gravius aliquid deliquerint, aqua sacrata abluunt , quam in Ephiphania Domini toto fluvio, vel stagno secundum moro consecrato hauriunt ό & pro abstergendis noxialibus delictis, per integrum annum in Templo reservant. Quibusdam vero pro p cenitentia jejunia & breves facilesque orationes injunguntur. Dominicam enim orationem perpauci ex vulgo sciunt, dicuntque orationem Dominicam scire, Dominorum & Sacerdotur qui nullis laboribus occupamur , opus esse. Confessionem etiam quamvis e Tpraescripto habeant, eam tamen ad Dominos pertinere agrestes dicunt, sibi aute in Deum & Filium H 3 eius

138쪽

eius Iesum Christum & Spiritum Sanctum simpliciter credere satis

esse.Hacque oratione omnes Ru-ι theni promyscue , & peculiariter 'ituntur; Iesu Christe Dii Dei mise

Sacrosancta Eucharisia Q. SAc RAMENTO Eucharistiae Rutheni sub utraque,specie

utuntur, aliud autem pro infirmis& aliud pro communicantibus secundum consuetudinem habent. Pro infirmis sacramentum in hebdomade magna ante Pascha, die Iovis consecratum , in vase mundo per integrum annum ser- matur. Dum autem id Sacerdos pro infirmo daturus est, tum parum vini & aquae tepidae addit, portiunculamque bene humectatam aegroto, coleari ex calice porrigit. Si autem puer infirmus fueriait, adeo ut non possit de pane sumereminc infunditur ei gutta vi- xi consecrati in os ex calice. Proco

139쪽

Mosco v I FIe A. D'eommunicantibus vero secum dum consuetudinem sacram entum, dum Sacru sive Liturgia peragitur, consecratur, quod Sacerdos cocleari ex calice in portiunculas minutas redactum , &vino commixtem communicantibus distribuit. Praescriptum communicandi tempus ante festum Paschae luel quotiescunque aliquis

voluerit, modo confessias sitin habent. Pueros qui septem annos transegerunt ad Sacramentum admittunt , dicuntque hominem septennio transadio, contra Deum peccare incipere.

Porro omnes Rutheni pane sermentato & non azymo sprout Romanae Ecclesiae mos est in utuntur , idque hac ratione approbant, quia Iudaei in memoriam liberationis suae ex Egypto, secun - dum mandatum Divinum azymiSutuntur , se vero semel Christianos factos nunquam in labore

gyptiorum fuisse , ideo de bu-

140쪽

dis, se liberos esse dicunt ; si enim

aliquis sequatur unum ex ilii; Paulo attestante in totam legem adimplere tenetur.Eundemque Apostolum diςentem , Fratro ego enim accepi a Domino , quod is tradidi vobis , quia Dominin in qua nocte tradebatur , accepit panem , benedixit , &c. de pane fermentato &non azymo dixisse intelligunt,

eo enim tempore nec azyma nec

Pascha fuisse cum Dominus coenaret, dicunt. Idque hoc argumento maxime approbant, quia Iudaeorum Pascha stando fit &comeditur secundum legis praescriptuin , hoc autem in coena Christi non erat, sui Euangelista dicit recumbentibus eis duodecim, &c. Item, discipulus recubuitsuper pectus ipsius in coena , &c.

Quod etiam Christus dicit ibidem , Desiderio desideravi hoc Aba

SEARCH

MENU NAVIGATION