장음표시 사용
161쪽
Mos CovITIc A. I Icendis choreis occupatur. Postea
morae & absentiae impatientes illi , qui sponsum adfinitate attingunt , Flaminis poti domum effringunt , & vi abreptum ad peragenda sacra eundem pertrahunt.
Ille dum solito vult fungi officio,
nec tamen rectis pedibus consistere potest, Lepe concidit in medio templo. Exoritur igitur horrendus & barbarus risus , ut vix opiner , ethnicos Veneris Sacra scurrilius peregisse. Accurrunt ilico qui lurconem teneant, ne collabatur. Tum primo panes sibi debitos adferri jubet.
Deinde libro aperto stentorea voce aliquem Hymum Davidicum cantat. Postea intortam sponsi caesariem manu comprehendens, in hanc sententiam eundem affatur : Rc mihi ossons, o ter, o amice, numquid tu huic tenera vir esse potes ' numquid eam fusibivi aliquando mulitabis' num
quid agrotam,scabiosam, o decrepi
162쪽
I 2 REs PUBLICA tam derelinques Z Hic sancte jurat sponsus,se facturum viri boni officium. Ad sponsam igitur sermonem convertens, eam quoque interrogat : An viro ferendo su iatrinam puellae decem & undecim annorum hic nubunt) an rei fami
liaris curam agere'an caeco, curvo,
decrepito marito fida velit esse . eomes ' adfirmat illa. Mox Flamenserto ligneo viridi utriusque caput coronat. In circumseretia coronarum descripta sunt Ruthenice haec verba: Crescite o multiplicemini. Ille dum haec agit, inflam- 'mantur ab omnibus cereae candelae,&patera me done spumans sacrificulo traditur , eam novis sponsis uno propinat haustu , illi similia lacritate evacuant, & viro religioso reddunt. Abiecto jam ligneo cassiculo & pedibus contri-'to , novas instituunt choreas, hic Flamen choragus est, caeteri lon. go ordipe eundem insequuntur. Foeminae etiam lupulum in tem
163쪽
plo spargunt, & linum , cum tali
acclamatione : Dij nostri tutelares faciant ne novi conjuges ullo tinis quam desimantur bono. Sic tandem tumultuum finis est. Sacrificulus domum reducitur : conis vivae sponsos comitantur , & in tali conventione egregie potant,& moechantur. Viri autem, qui ex conjuge fato functa masculam
sobolem susceperunt , persaepe impuberi silio sponsam quaerunt, cum qua tamen illi dormiunt &liberos procreant. Nato deinde ex ephebis egresso novam nuptam a se constupratam & sobolem una adducit pater , ita inquiens : Vides fili tuam conjugem tuos liberos 2 Patris
scortum si filio placet ,)accipit illud , sin secus, praedam aspernatur, & de alia . uxore ducenda cogitat. Iam de sepultura mortuorum quaedam annotabimus. Homines
rebus humanis exempto. in mensam
164쪽
i REsPVBLIc Asam nudos deponunt , & calidis undis per integra horam abluunt, idque tantum faciunt noctu. Sordibus ita abstersis, in sella mediae
domus constituunt eosdem, propterea nimirum, ut patrem familias etiam mortuum Veneremur,& metuant quotquot ista degunt inhabitatione. Vidi semel atque iterum, sed obstupui, steteruntque comae, & vox faucibus haesit. Funus tandem tertio die effertur, praecedunt in ordine scholastici, hi lamentabile carmen ingeminant, cujus sensus est:Adicite ό cives hoc cadaver ω vobis cavete. Nam nos omnes sic ibimus , ibitis, ibunt. Sandapilarios tres insequuntur Flamines, medius thu ribulo circum circa fumat. Existimant enim hunc odorem malis geniis ita contrarium esse, ut perinde eum fugiant, ac sanetae crucis signum. Cum jam ventu est ad sepulturae locum , Orciniana ista sponda deponitur.Foeminae Vero, quae
165쪽
Mosco VITIc A. quae ut fierent oculos erudiere1uos , magna cum lamentatione ad urnam feralem, quae hic aperitur, accurrunt , & cadaveri oscula figunt,ita interrogantes : Cur no
stro abi i e consφectu ὀ carissime'
numquid cibi is potin inopia te occidit' numquid infelicis coniugij cvi-sro caput subtrahere voluistimatine
nobis, quae te res movere potuit, ut
non tantum suavissimam thalami confortem liberos dulcissimos tuos desereres ,sed etiam delitiis pulcerri-mli huius munditui praeterea fortunis is familiaribus omnίbus abrenuntiares'Sed hic verum est illud: Surdo narratur fabula. Accedens igitur sacrificulus, plorantes foeminas arcet a feretro, Deoq; manium imperat, ut ne nulla remortuum impediat hominem, sed libere eum abire permittat ad locum istum beatarum mentium,
ad quem majores ipsius jam olim
prς cesserint. utque expeditus,tam langum,nec satis tutum iter con - Κ sicere
166쪽
ficere possit, quidquid in omni vita' preciota supellectilis habuit,
illud in urnam feralem inferunt, jamque antea domi suae recentibus ocreis & veste nova abeuntem herum induerunt. Mortu . etiam cervical substernunt, sicca terra refertum. Cumque jam sera -- le murmur Flamines absolverunt, defuncti conjunx iterum accurrens cum ejulatu & clamore maritum ad vitam revocat. Hujus
gemitum ipsi sacrifici cum cantoribus excipiunt , & sesquihoram vociferando perdunt , adfertur
deinde & argentea crux, eam capulo superimponunt, & demortuum monent , ut ne suam patriam in consuetudine coelestium animorum obliviscatur, sed pro ea apud coelites assidue deprecetur. Rogant etiam ut ante om'es D.
Nicolaum sibi conciliet , hunc
namque Deum esse tutelarem omnium Russorum. Tandem ca
daxer In fossam demittitur , Fla
167쪽
i MO sco v ITI e A. I smen vero sicci pulveris tantum urnae superinjicit, quantum manu tenere potest. Caeteri deinde mo tuum sepeliunt. Atque ita piacularia sacra suum for tiuntur finem. Eodem die satis opipare & apparate instruunt coenam : ad hanc Christiani lita mendicos appellant) vocantur, ut nimirum tanquam ociosi pro mortuo Deos inclament. Flamines item &omnes consanguinitate propinquos invitant. Cumque & mihi hunc haberent honorem, lubenter mecastor eos adij , ea potissimum de caussa, ut moreS eorum
rectius contemplari & observare possem.
Hospites osculo blandissime excipiunt , & quemque, ut dignior
est, ad mensam collocant. Sed hic tibi illud ad mentem revoces Velim , Russos omnes S. Nicolaum tanquam Deum adorare, eiusque imaginem in domibus omnium videri. Accumbentibus convivis Κ α M-
168쪽
gratia praebibunt, illosque, si alicuius sunt dignationis & praeeminentiae, muneribus adficiunt liberaliter.Dumque omnes pro salute
sui Regis, pro beatitudine amici mortui, pro felicitate adfinium de cognatorum, plenis cantharis bibunt; fit fere, ut vix duo vel tresistis ab exequiis sobrii domum discedant. Eleemosynas illi, qui lautioris fortunae sunt, die Veneris distribuunt: sed exiguam tantum gregaria panis particulam. Porro de vanis superstitionibus quibus hae gentes deditae sunt, quid attinet dicereὶ Multi serpentes in domibus familiares habent& alunt. Daemonem quoque meridianum metuunt & colant. Ille enim dum jam maturae resecantur fruges , habitu viduae lugentis ruri obambulat, operariisque uni vel pluribus,nisi protinus viso spectro in terram proni concidant , brachia frangit & crura. neque tameK 3 con-
169쪽
rso REs PUBLICA contra hanc quoque plagam remedio destituuntur.Habent enim in vicina sylva arbores religione
patrum cultas,harum cortice vulneri superimposito, illud non tantum sanant facile, sed & dolorem loripedi eximunt.
Luem castrensem, quam nostri milites huc advexerant, tali modo eos propulsare vidi. Funem accipiunt, eumque per foramen scam ni vetustate pene confecti tantisper trahunt & retrahunt . donec ignis scintillam ex arido affereeliciant : flamma conspecta, cereum in delubro undis lustralibus perfusum accendunt. Omnes
deinde qui ex hac favilla prunas
vel torrem domi conservant, tutos fore crinunt a pestifera contagione , & sit nonnumquam , ut ex intus fidei respondeat. Doloribus dorsi talem adhibent medicinam. Pueros illegitimos , quorum hic ingens est numerus, certo aere conducunt, illo-
170쪽
rumque tergum pedibus sexcenties premunt & concultant. Hoc medicamentum anodynum majoribus profuisse afferunt. Magistratum de voluntate Regis accipiunt. Oppidis Starosa, soc est , Capitanei imperant, hi pro suo arbitrio leges figunt , &in plebeculam securi dominantur. Caussae criminales ad judicia raro deferuntur. Qui se convicia dixis te negat , absolvitur. Nam Palinodiam pro poena irrogata reputant. Iuris Romani scrupulosa volumina , Bartolos& Baldos frustra evolvisti , si. hic esse voles. Statutis enim, id est , legibus scriptis utuntur. In illis & hoc sancitum est : Ho-' micidam, nisi in ipso iacto deprehensus sit , quinque florenis vitam redimere posse. Homini autem qui alterius canem caeciderit . mulctam decem florenorum
irrogandam esse. Fustuarij poena ipsis inter praecipua tormen-Κ ta est.