장음표시 사용
241쪽
212 REI PUBLICA quasi naturam induerunt, ut ea
omnia sui Principis maxime extollant, seseque vivere,&recte valere , si vivat, & recte valeat Princeps,asserant; deque aliis, quantacumque vident , haec non magni aestimetit: licet qui rectius sapiunt, si ab sit, quem timeant delaturum, externas regiones obierint, haud difficillime aliorum potentiam. vires dignoscant. Ac cum reliqui ex ora Pomeraniae, Hollantae, & Angliae, per mare Balthicum in Moscoviam , ad ceras, coria, pelles vendendas, transinittere solent, tum superiore Septentrionali Oceano i quem alii glacialem,illi mare sive Asperum, sive Aspidum vocant) singulis annis ad Divi Nicolai portam , aliquot Hollandicar,atque Anglicae naves cupro , mercibusque aliis 'pustae appellunt , in ipsam pene diem
Divo Petro sacram. Inde centum pene Germanica milliaria Vo- Ioclidam, quod est non incelebre, Mosco -
242쪽
vehuntur. Est inpraesentiarum Archangelia civitas mercatura prae reliquis celeberrima. Consiliarii Mosci. TN Moscorum gente multa, quod aliquis mirari possit , illustria ingenia prodeunt, quae se-Ia experientia civilem sapientiam inbibere. Hic duodecim Principi senatores adsunt, qui de causis judicant,& quae majoris momenti sunt, ad eum referunt. Ad eos
autem,& alia, & libelli supplices quandoquidem Principi, non
porriguntur) deferuntur. Loco ac magistratu , pro eius arbritrio, moventur. Eorum, cum essem in Mosco via, nomina haec erant; Ioannes Theodori filius vocant ipsi Theodoro uricxl duoque eius si iij, Theodorus & Simeon ; Deinde Michitia Romani , cuius soror Anastasia Principi quondam nupserat sile qua altero meo Com
243쪽
αα Ra spv211cλ, mentario ad V.B. scripsit Andreas Solcanovius Cancellarius , Basilius eius frater , Bogdan id est Deus dedit x et a Deo datus) Ia- comtemicet, Bilscius qui gratiosis.
apud Principem fuerat , atque in eius cubiculo dormiebatὶ Nievela
Bogdan frater;BasiliusIuanoWicet Zugin, quem parens natione Moscus, cum in Lituaniam aufugi Dset,genuerat. Sed ille grandior factus,in Moscoviam postea transfugit.Hic pene omnium unus Latine nonnihil noverat,sicut Polonice Andreas Solcanoxius. Caeteras enim linguas prae sua Mosciaspernantur. Ignatius Tati schon Abain Vol econg, Michael Andre-ie lex Begin. Quaestori autem aetatij, sive Thesaurario, qui non
censetur inter Senatores, nomen erat Petrus Iu an ovvi cx Glovin. Porro Cancellario erat curae dispositio nobilium in arcibus, quibus apri vel praedia , Quae attri-
244쪽
buuntur a Principe, victum suppeditant : ac proinde vix ullum datur stipendium,aut post multos annos ab eo munere vacatio. Reliqua Praefecti arcium , & civitatum sic administrant, ut sciant, cuinam Senatorum Epistolas ad Principem mittant et quibus eluxnomine respondetur , licet numquam ipse chirographo sive ad eos,sive ad Principes alios,suis luteris subscribat. Magni Ducis Mosovia Filii. TO AN Nas Basilh , Magnus Moscoviae Dux , ex Anastasia,
duos filios susceperat , Ioannem& Theodorum . si prima profectione nostra superstites erant: secunda, primogenitus Ioannes decesserat, annos natus viginti, ad
regendum jam aptus,& qui aMoscis diligebatur. Alios quoq; aliis e mulieribus eum filios genuisse, sed postea mortuos,ferunt. At de y Ioamus,
245쪽
116 RE spvBLICA Ioannis morte squod ea res me- imoratu digna sit , nec mediocre
habuerit momentum ad Princi- alem sectendum , ut multa, quae ἰcum eo agebamus, mitius, quam sfortasse fecisset, audiret) operae-- precium fuerit nosse. Interfectum
igitur fuisse Ioannem filium a i
Magno Moscoviae Duce in arce iea , quae stoboda Alexandri dicitur, certiore inditio proditum est. Eius mortis fuisse causam, qui veritatem scrutati sunt nam & tum
erat apud eum alter ex interpretiis bus meis, quem ad ipsum allegaveram ) hanc veriorem retulere. Honestae quaeque , nec pauperes mulieres tribus vestibus indui solent, pro ratione temporum, aut gravibus, aut levibus : si una tantum induantur , haud bene a
diant. Tertia igitur Ioannis filij uxor simplici veste induta , quoniam uterum gerebat , neque ad se quemquam aditurum putabat, forte super scamno decumbens, invisitur
246쪽
invisitur a Magno Duce Mosco- viae, cui statim a Uurgens, nihil tamen animum illius emollivit, sed accepta alapa , deinde baculo quem ille gestabat ita percussa est , ut insequenti nocte pueri
ab ortum faceret. Accurrit inte ri m ad patrem Ioannes filius, eumque dum reprimit,ne uxorem . verberet, in se iram & verbera patris convertit. Itaque eodem baculo in capite prope tempora gravissime vulneratus est. Et filius antea adversus patrem incensus, multa illi exprobaverat in haec verba : Tu mihi primam uxorem nullam ob caussam in monaserium
intrusisi, de secunda idipsum fecisti
ecce jam tertiam percutis , ut filius, quem in uterogeris,lereat.Vulnerato itaque filio , tardius indolens pater,medicisque, & Andrea Solcanovio , & Michitia Romani Moscua confestim accitis,nequi quam remedia curata sunt. Post . quinque dies mortuus, universo
247쪽
La RaspvBLICA omnium moerore elatus est Moscuam, sequente funus patre, at
que ubi civitati appropinquavit)
etiam pedibus iter faciente e digitorum interim apicibus loculum portantibus proceribus , pullatis omnibus. quas vestes, ad squalorem compositi , adhuc iidem in nostro reditu retinebant, promis
moeroris est defluere sinentes, neque pileolum nobilitatis insigne serentes. Qua in re miram Dei providentiae . & justitiae charitatem agnovimus, quod cum priore ad eum Principem adventu nobis illuderent , quod nigris vestibus induti, & tanquam pannosi incederemus, sis enim color iis est,aut insolens , aut lugubrisi tum ipsi ob demortui Ioannis luctum, eo dem uti cogerentur, nihilque jam
hac de re mutire auderent. Caeterum cum Princeps advocato Sed ' natu . suis peccatis factum esse dixissiet, ut Ioannes moreretur;eum-
248쪽
que alia quaedam essent , ex quibus dubitare videbatur , si ad Theodorum minorem natu talium pervenisset imperium,id minus esset stabile ; conflarios est hortatus, ut cogitarent, quinam ex Regni nobilioribus in Princupis locum esset sufficiendus. Cui illi , nullum se alium yelle, quam qui supererat, Theodorum, quod eum sibi sat esse dicerent , qui Principis esset filius. Porro,&molestiam illam hortati sunt, ut ex animo abstergeret;& qui seseMonachi vitam suscepturum insinuassetis ut id consilij , saltem ad
tempus, Moscoviae rebus rectius constitutis, servaret.Et b Oiarii au- . Item id ab eo dici de si1fficiendo
altero, opinati sunt,ut pertentatis
animis, si que in alterum spectasse animadvertisset, & ille, & qui
ei animo adhaererent , de medio tollerentur. Ac tamen cum Princeps ex moerore sive diris actus
singulis noctibus de lecto surge-P 3 rec
249쪽
bus reptans, magnis suspiriis edi- tis , vix a cubiculariis in lectisternio humi deponeretur sic enim postea,recepto spiritu,mentis iterum compos, quiescebat) propte- etea non destitere quidam varia agitare animo consilia , quinam
eveniret,sufficeretur. Nam neque alius ex ipsius stirpe erat , &ante Σxx. annos Magister stabuli vacabatur, ad quem tanquam Come- stabilem in ea potestas deferenda is suisset. At Princeps post Ioannis, interitum , in lachrymas solutus, atque in squalorem omnem com-
positus,ne legatis quidem iis, qui
mecum ad V. Beatudinem veniebant, alias, quam nigras vestes licet ex holoserico) tradi iussit. Per universum eius Imperium sed praesertim in aula) eadem facies, in cultusque lugubris , sepositum diadema, & si quis alius corusca-
. bat ornatus,quanquam vix aulaeis
250쪽
M os eo vie A. 2Irutatur. Pro salute animae si iij ad
omnia monasteria multam pecuniam misit. Idem cum Acomato, Turcico sive Legato, sive Procuratore, qui triennium in Moscovia haeserat, quod Regio Poloniae exercitu discurrente , itinera ad reditum haud tuta erant, duos Mocos ad Patriarchas , monasteriaque Orientis misit, denis Rublonum milibus Rubio, paulo plus
duobus coronatis censetur ad eleemosynam, filhque demortui refrigerium procurandum datis. Nam & singulo triennio inorientem ad eosdem pecuniam mittit, quod ab iis avitam, quam utcunque habent,fidei Gr cae noticiam Rutheni hauserint, licet in multis jam differant,ut fusius paullo ante sumus persecuti, & facile cuivis poterit constare, qui Moscoviam,& Graecorum Ritualia , ac praecipue Cyrilli Patriarchet Constantinopolitani confessione, pridem Graece & Latine edita, inspexerit.