Thomas Hurtado, clericus regularis, Minor, vulgò Peloso, in resolutione controuersiae de communione pro mortuis, vulsus ac depilatus a Leodegario Quintino Heduo ..

발행: 1653년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Opere operato,non tantiPM commimicanti , sed etiam

aliis, in quos commusicans eum fructum abdicabi leui transfusum voluerit, etiamsi sit. collatus petconcomitantiam ad coliationem primari effectus Sacramenti,atque a lebe opere Sacramenti operato. Hic rursus Hurtado de more saltat extra chorum,

uiro solemni sibi praerogatiua quidlibet infert ex

quolibet. Cum enim agamus de fructu ex perceptione Corporis Christi, quorsum in trudit Indulgen. tiam 3 At o bone num omnis, qui communicat,consequitur Indulgentiam, praesertim mortuis applica-hilem 3 Sed inquit) Bulla Cruciatae est pro omni-hus. Iterum dico. O bones num tuis duntaxat Iberis eam Bullam ad manum habentibus scribis in reputas nullos esse alios fideles ad sacram mensam acta cedentes, quὲ qui trans Pyreneos degunt Gallia orbis oculus, Anglia, Germania, Polonia, Lithuania, maior pars Italiae, quae sit Bulla Cruciatae, vix denomine noruniri tantum abest , ut ex eius facultate,

Indulgentias defunctis applicabiles communicando eonsequantur. ItaquC in magna orbis parte Indula gentiae defunctis applicabiles vix sunt ad manum,

nisi beneficio icuricularum aenearum, aliorumve huiusmodi pietatis instrumentorum Pontificia benedi chione initiatorum quibus omnin multi fidele; destituuntur. Quomodo ergo communio illorum, iuuabit defunctos ex opere operam Itaque prorsus extra rem Murtado, poscenti trullam, porrigit coementum in pro Sacramenti perceptione , de qua quaeritur, adducit Indulgentiam , quae non nisi per accidens perceptioni illi adiungitur, Trequentisti me

noti adiungitur. In toto itaque hoc puncto Hurta

32쪽

Uupus ac depilatus. 9

Quoad alteram vero viam exponendi opus operatum perceptionis Sacramenti ad mortuos transfusibile; in primis ridicule Hurtado pro nouo suo opere perato adducit S.Thomam,qui manifeste agit de abstersone reatus ex opere operantis, cum dicat eam reatus abstersionem , causeri pro cuiusque feruore deuotiones qui modus loquendi praefert opus operantis, non autem opus operatum. Et cum D Thomas agat de abstersione reatus ipsusmet communicantis, Hurtado S. Thomam pro se adducit, tanquam egisset de reatu defuncti. Sed hoc demus Hurtado, saepe vocanti ea, quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Explodendum vero est, quod ex suo cerebro nouam

quandam concomitantiam inducit,qua ex opere Operato tollatur reatus poenae ita ut, sicut non vi verborum, sed exessicacia eoruin anima Christi ponitur cum corpore ita ob collatam ex opere operato unionem ad Deum per charitatem , extergatur concomitanter ex opere item operato , per Communionem, reatus poenae Haec, inquam, noua concomitantiareiicient aes , Animam enim poni simul cum corpore, non per efiicaciam verborum ridicule distinctam avi verborum, sed ob daturalem connexionem,mirum non est quia corpus vivum, quale est in Eucharistia Corpus Christi, non potest esse absque animari Sed

abstersionem reatus similiter connecti cum vnione per charitatem, Hurtado non probat. Vnio enim habitualis , ita sola; alte communicanti confertur necessarib, non est sue connaturaliter, siue ex quacunisque necessitate connexa cum detersone reatus aut totali aut partiali cum possit quis gratiam, atque adeo etiam charitatem habitualem comparare, vel augere,absque abstersone quacunque temporari rς mi

33쪽

poenae. Vnde enim habetur ea connexio Sane cdni Christus lacrificium nouae legis instituisset, conata elui ad abstersionem reatus temporalis , non fuit, cur Sacramento eandem vim adiungeret. Itaque tametsi Communio confert gratiam salietificantem,&charitatem habitualem 'reatum tamen temporalem non abstergit, qua est usus Sacramenti. Neque hic e D sectus Sacramento Eucharistiae Conciliis, aut Patribus vel aTheologis attribuitur, sed tantum sacrificio. Itaque figmentum nouae concomitantiae Hurtadianae,omnibus retro Theologis inauditae, abit insum v. Sed gratis demus, collationi unionis habitualis cum Deo per Communionem factae, adiungi concomitanter remissionem reatus Negandum tamen est, eam remissionem ex opere operato factam , subesse communicantis dispositioni, ita ut possit eam remissionem a se abdicares,' in alium pro sua voluntate transfundere. Nam ille effectus, si reuera confertur, prod j a perceptione Corporis Christi, prout est opus ipsius Christi, non autem prout est opus hominis communicantis.

Dico esse opus ipsus Chri si , quia ex Christi insti

tutione assiimetur ad certi esse stus causationem monquod physice ab homine non prodeat, sed quod perinde moraliter se habeat , ac si esset ipsius Christi Operatio sicut gratia praeueniens , qu muis physice

sit actus hominis , tamen moraliter tribuitur I eo dicit utque heri in nobis sine nobis. Sicut ergo actio illa, quae propterea dicitur opus Operatum , quatenus concilians gratiam , non subest hominis dispositioni , sed independenter ab eius conditione, ,oluntate, exerit vim si iam , quoad primari uin bonuria

Ciatarii iunicanti collatu Inci ita etiam quoad accessio-

34쪽

Z ut Asia depilatis

rium , hoc est, quoad reatus temporari detersonem, si admittatur, eam per Sacramentum conserri. Unde homo non est eius dominus , nec potest de ea disponere in alterius bonum. In quo est disparitas inter actum satisfactionis ex opere operantis elicitum, de quo homo operans potest in alterius commodum disponere quoad vim satisfactivam , quia hoc opus non est moraliter opus Christi , sed hominis diuinitus adiuti. Secus vero res habet in opere operato. Veriam non fuit, cur sollicite insisterem disiicienda huic molitioni Hurtadianae,ad inuehedam nouam concomitantiam causativam detersionis debiti poenae ex opere operato cum ipsemet primus huius inuenti faber,vltro sateatur hoc totum incertum esse,&se imitatione Patrum haereses impugnantium, ultro ad alterum extremum procurrere hac in Iarte. Et poterat

teque dicere imitati , se asotos de quibus scriptum est, dum vitant stulti vitia,in contraria currunt.

g. VII.

De Radinaudi per uriadum exarmatione prorsia omni autoritate, Me contrario de osseu-tatis ab Hurtad prosea sententia autorita

tibus. SVpposita infractione omnium Raynaudi rationum. si Hiartado credimus, considerandum restat, quantum sit eidem Raynaudo praesidium ab autoritate. Nam quamuis in bene ordinata disputatione, rationi ianuam aperiar autoritas , iuxta D. Augiistinum tamen quia Hurtadus aliunde occepit,non po

tui a

35쪽

ouit in hac Hurtad insecutione, inde fieri initium.

Exarmat ergo Hurtadiis Raynaudum ivni sustragio autoritatis praesertim D. Thomae, quo Raynaucius maxime nititur, cum S. Doctor lech. s. in s. Ioannis expresse dicat, laicos pro Mortuis communicantes errare. Hoc Hultado num. 7s. uno verbo extricat, dicens , S. Thomam agere de communion cimoraliter facta per alium sicut herus facit Eleemosynam per seruum, cui committit pecunias erogandas. Eo enim sensu Eucharistia percepta iuuat solum sumentem, quia nemo nomine alterius communicat, sicut nemo nomine alterius manducat quamuis pes ceptio Eucharistiae, prout est propria communicantis actio, possit es emortuo vellis. Quia tamen ipse Hurtado vaciliante memoria sit infra notabo, alibi dicit, aliquem posse nomine alterius manducare , communicare , propterea expeditior est alia euas, quam adhibet num 634. Dicens S. Thomam Igere de fructu Communionis ex opere operato vi

Sacramenti, non aurem de fructu communionis ex Opere operantis , quem ibi di tertis verbis admittit, quatenus ait, communionem ex intention communicantis posse ordinari ad alium eique communicari. Verum habemus in primis ex hoc . Thomae testimonio, non imbelle telum, quo Hurtadus saucietur. Nam num. 632 asserit, neminem unquam somniasse quod communio transeunte prosit ex opere operato;Et Rayn audiam hoc impugnantem, ait confinxisse sibi, quem feriret Tenemus erg&Hurtadum in calumnia manifestari quandoquidem nunc agnoscit S.Thomam damnare erroris aliquos sic arbitratos,

ex eo errone sensu, communicantes pro mortui S.

Sed hac immemoria mentientis dimissa ; falsum est

S. Thomam

36쪽

S.Thomam non nisi de effectu Communionis ex opere operato agere absolute enim, ac simplicite dicit,

errare laicos pro Mortuis o Punicantes,ut timc ferebat anomala aliquorum pietas nuper refossa.Neque enim simpliciter, absolute dicendi cssent trare laici pro mortuis communicantes , si Communio ex opere operantis alios extra percipientem iuuare posias et notabiliter in is fructus sub aliquam aestimationem ordinarie caderet asse Et que ut minim una diminuta S. Thomae doctrina, quandoquidem reticuisse

tam uberes, tamque excellentes fructus Commimionis ex opere operantis , quos in eo opere deprehendit Hurtadus. Iudicium item S. Thomae inurenti notam erroris laicis, qui pro Mortuis communicant,

esset valde iniuriosum, qaicis, animabus Purgatorij; quandoquidem perceptio Sacramenti potest

tantopere defunctos iuuare ex opere operantis;quod D. Thomas non considerasset; ac proinde negari non posset, quin valde temere iniuriose de ea laico tum Communione pronuntiasset. At ne putetur, nor venisse D. Thomae in mentem, directio, ordinatin

operis Communionis ad finem subleuandi defunctos obstat, qud expresse facit eis mentiopiay, admir-tens posse fieri, ut aliquis communionem suam velit alteri communicatam δε tam cia De sic quidem proficere alteri communionem, fallem ita ut fructus aliquo loco esse debeat, haberi tanquam alicuius p- menti. Ex quo patere, ait,emare uicos, qui pro Mo tuis communicant cui id clarios, Ut appa icat S. Doctorem, proposito a Rayna udo doctrinae est a stipulatum Nam iisdem conceptionis verbis utitur, quae, Raynaudus adhibuit, explicatissam agnoscit, ex- rare fideles pro Mortuis commuylcantes, quod via re

37쪽

Thomas Hur ado

dixit Raynaudus Manifestissime eandem doctrinam tradit S. D. p. qJ9.art. .indistincte, absolute do cens , communionem soli communicanti prodesse. Itaque omnis illa cacochymia, alluvies conuitiorum , sannarum cachinnationum , admirationum tanquam ad monstrosam, maxime insolitam doctrindi pomne, inquam , hoc oletum , quo Hurta loabunde caput Theophili persu dit,aeque in .Thomae caput demittitur, cum eadem virilisque sint verba,&eadem omnino sententia. Adhibuerat praeterca pro se Theophilus autoritatem veteris Ecclesiae, quae tantum abest , ut eximios Communionis pro Mortuis fructus agnouerat , ut

potio in Missa pro desunctis, laicos sacro cibo non

impertiuerit. Exarmatum hoc telo Raynaudum censuit Hurtado , si diceret, in Parasceves, de in triduo Mortis Christi, negatam fuisse Communionem laicis, quia cessabat osculum pacis , quae est conditione cessarios aemittenda conu nunioni. Similiter ergo in Missis defunctorum negabatur communio ob non datum osculima, sine quo praevio, non potest praeberi communio Haec tamen ratiocinatio labat undecurique. Nam 5 falsum est in tridu', hebdomadae magnae postremo cessire Tommunionem cum licitumiit communicare illo triduo. Quod autem Canones docent de non celebrandis in Parasceve Sacramentis, verum est de sacrificio seria 6 in Parasceve , non obeundo qua ratione usurpatur nome a Sacrament9Wamoin opere . Ambrosi de Sacia mentis, id cst de Missa sacrificio. Et in Sacramento S. Gregorij, quodit in est de ordine Missatum. Vsurpatio autem Sa- amentorum tesse sumptorum , non vetatur in eo iduo. Et ratioci vas additur, decessante commu

nione

38쪽

Utilpia ac depilatis s

i ione , quia cessat osculum , ludicra ex Tum quia Sacerdos, etiamsi osculum non praecesserit , communica singulis illis diebius. Ergo falsum est, osculum

necessario praeuium communioni , ut Hurtadus fabulatur. Tum etiam, quia reddenda fuerat ratio, cur in eo triduo negaretur pacis osculum Pnon oportebat autem dicere negatam esse communionem, quia osculum non praefigebatur. Vera autem ratio , cui Osculum ex triduo non daretur allata est a Raynaudo in Tractatione de Iuda mempe, quia tunc recoleret ut immane Iudae basium, Christo proditori fixum, dignum visum est cessare a basio saluo iure ad communionem. Haec autem ratio, non cadit in Missas pro defiuicti, Quidni ergo in eis usurpabatur communio, si per eam poterant subleuari defuncti)Sed nimi sum cum sacrificium, cuius effectus, unus de variis

est abstersio reatus celebraretur pro defunctis, visum est Ecclesiae sufἀcere medium a Christo ipsi

in sinci subleuandi defunctos prouisum interuentu Eucharistiae,& bonum praecludere aditum errori, pro quo satagit Hurtadus de tam uberi fructu communionis pro defunctis. Itaque non exarmatur Raynaudus ab Hurtado potenti telo , quod in eum intorquetur ex autoritate Ecclesiae antiquae. Adduxerat pro se Raynaudus, silentium omnium Theologorum. Nemo quippe eorum, agendo de sus fragiis, aut de fructibus Sacramentorum, numerans subsidia defunctis utili , recentui communionem, praeter num aut alterum cui ante hoc trinoetium, venit in mentem, hoc falsum, vel pertenue subsidium. Hurtad quasi hoc telum declinaturus, ostentat autoritates pro se facientes. Sed inter tot Theologos, unicum potuit adducere, Gersonem; cuius testimo

39쪽

nio aliquos abuti dixerat Rayn audiis. Et verissime dixerat abusos, quia si vel perfunctori legatu Gerso loco qui ex eo signatur, nihil prorsus, ita plan Eprorsus nihil, habet pro communione pro mortuis, ut Raynaudus notauit num. s. Et idem dicendum est de B. Ioanna a Cruce, B. Ger trudes, qua num. si retulerat, nihil sibi incommodare notauerat;& nihilominus allegantur in suam causam ab Hurta do, addita calumnia postea detergenda, quod Raynaudus reuelationes sanctarum foeminarum reiiciat. Nunc pervelim, Hurtado , qua est in Philosophicis silebris facultate , expediat nodum petitioni B. Gettrudis implicitum. Expetebat enim sancta illa Remina, ut Deus tot animas e Purgatori eruerer, quot erant partes in hostia, quam percipiebat plures videlicet, quam essent, vel fuissent, vel suturae deinceps essent in Purgatorio animae. Nam partes minimi continui sunt infinitae actu, iuxta probatiorem sententiam philosophicam. Animae autem Purgatorij omnes , siue quae in eo tunc erant, siue quae

fuerant, aut futurae erant,numero finito comprehenduntur. Eia Hurtades; ad hoc 3 vel scinde, vel expedi hunc nodum,quem dextre praeteristi Cabasilam item pro se proLit Hur cado. Sed ipse Cabasilas fatetur, se hac in re nescire quid dicat. Itaque penitius mentem eius introspexit Hurtades, quam spiritus hominis, qui in ipso est. Tribuit ei Hurtadus , quod dixerit, animas Purgatori communicare spiritualiter des eluere peccata venialia quae hinc e portarant. Hoc etiamsi ita esset, quid ad rem praesentem Meni una iuga boum sis alicubi locatur Caietantas, iun

40쪽

Vopis ac depilatus. γ

non possent trahere istud consequens. Ergo nosti a communio prodest defunctis ex opere operato; vel etiam ex opere operantis , anto fructu, qui sit di-

unus consideratione.

Subtexit antedictis Hurtad plenam concionem de usu communionis spiritualis ad subleuandos defunctos rae qua communione , quae aliud non est, quam desiderium reipsa communicandi, intelligen dum esse ait illud Christi, nisi manducaueritis carnem sili hominis, ct biberitis eius sanguinem, non habebitismitam in vobisSed ea expositio est contra torrentem Parrum, Doctorum, qui ea verba de reali manda catione simpliciter accipiunt cum reliqua fere tota disceptatione , quae habetur cin Ioannis,unde is locus est depromptus,ut diligenter monstrant Ribera, Maldonatus , Toletus , Peterius ibi , nec non CL Sanctesius repetit .cap. s.& 6.Et Alanus' de Euch c. 3 i. Vt ut veris sit, desiderium communicandi nullo inodo ex opere operato, tenuissime autem ex Opere operantis subleuare potest defunctos, quantumcunque Hurtado declamitet, vel etiam muginetur.

f. VIII

Scriptioni Hurtad characteris

musab olute. ES citique autori si ius in scribendo genius,

scribendi characterismus. Hoc de praecipuis Christiana doctrinae Magistris, diligenter monstrauit Cassidorus'. divin. lech. c. 18 sicut enim non omnis fert omnia tellus, nec unus singularis iustiis omnibus virtutibus in summo collucet; sed in aliqua re-

SEARCH

MENU NAVIGATION