장음표시 사용
81쪽
executioni oportuisset.Vnde Angelus v. excommunicatio num. Io.& Sylvester V. excommunicatis, 2.num 8. notant, Parochum degentem extra territorium in
quo est parcecia ipsi concredita,percelli excommuniacatione in non residentes decreta ab illius territorii Episcopo; quia delictum quod non residendo admia sit,censetur hic consummari. Aliud vero esset de delicto quo aliquis extra territorium talis Episcopi in iura eius peccaret. Ago de Episcopo ; nam Praelatus regularis, quod Sylvester ibid. num. i s. admonuit, quia habet mundum uniuersum pro territorio,subditum suum ubi libet existentem ligare & serire potest. Et ratio discriminis est, quia Episcopus immediate habet iurisdictionem in territorium, in persona autem non nisi mediante territorio: Vnde personae v riato territorio subducuntur eius iurisdictioni, nec sententiis eius ultra ligantur. At Praelatus regularis, habet immediate iurisdictionem in personas, unde eas quocunque pergant assequitur,potestque perceulere. Tradiderunt hoc ipsum ante Sylvestrum Iovi.
Aut possit monitorium concedere. REspondeo, monitorium ad finem restitutionis
aut reuelationis,concedere potest solus Episcopus. Ita decernit Conc.Trid1M.a s.cap. 3.de resem. Vt enim corrigeretur corruptela nimiae facilitatis in
82쪽
his monitoriis concedendis ob res nihili, consultissime S. Synodus hanc facultatem ad Episcopum x strinxit. Quanquam certum esse debet, non excludi Praelatos Episcopo superiores , in locis in quibus i risdictione potiuntur. V.g.legatus a latere in sua prouincia potest haec monitoria concedere,vt rod asserit Gutierres i. I. M.Canon.c. I I. anum. s.&Barbosa de potest. Episc. allegat. 96.num. Ιχ. qui idem testantur de Nuncio Apostolico, eo quod & ipse sit summi Pontificis Vicarius, amplaque iurisdictione intra suae prouincis ambitum potiatur. Archiepiscopum, si Epia scopus qui ci subest, renuat iniuste huiusmodi moniatoria concedere, posse ad hoc adiri, notat Prosper de Augustino in additionibus ad summam Bullari j Qu
rantae, v. Archiepiscopι autoritas, autorii. I9. in ciconsentitque Barbosa supra num. q. qui etiam num. ai. post Nauarrum cons. II. de ossic. ord. addit, inte
poni quoque posse appellationem ad Metropolitanti, cum terminus ad restituendu vel reuelandu praefixus est nimis angustus.Cuiusmodi erat terminus iidui in eo monitorio quod Nauarrus praedicto loco excutit. Haec cum rata sint apud DD.superest difficultas in re proposita,quoad Praelatos Episcopo inferiores, &in primis quoad Vicarium Generalem. Quamuis
enim sit idem Vicarij Generalis & Episcopi tribunal,
ut habetur c. a.de consuet.in 6. 3c ς. Romana, de ap- ipeli. ite in 6. tamen cum Concilium facultatem concedendi monitoria ad finem restitutionis aut reuelationis, ad solum Episcopum restrictam voluerit, vi idetur omnes alios, atque adeo etiam Generalem Vi carium exclusisse,si tantum spectetur generalis commisito quam accipit ex munere Vicarii, nec interito
83쪽
niat specialis ad id facultas, Vicario concessa ab Episcop. Ita Hugol.de potest. Episc.cap. s. Narbona de
appellat. a Vicario parte i. n. 2o s. Barbosa allegat. illa 95.num.6. Sayrus in Claui Regia l. 9. c.I s. num. 2I. Contraria tamen sententia, quae Generali Vicario vi commissionis generalis tribuit facultatem concedendi monitoria ad fines restitutionis & reuelationis nec id Concilio ademptum censet Generali Via cario est valde recepta.Sunt in ea sententia, Gutierres
contrarius i. I. de censur.cap.9.num. 3 3. & alij quos hi roserunt. Fundamentum est , quia etiam si Conci-ium edicit,ut monitoria ad fines praedictos a nemine praeterquam ab Episcopo concedantur,tamen eo ipso quod Concilium non arctat Episcopum ut ferat haec monitoria per se solum , relinquit Vicario antiquam facultatem , competentem eidem vi sui muneris. Exemplum appositissimum est, causarum matrimonialium , quarum cognitio in eodem Concilio sesina .cap.ro. soli Episcopo addicitur, & tamen certum est non excludi Ueneralem Vicarium. Neque vero ut Vicarius Generalis hac facultate uti possit, necessarium est abesse Episcopum.Nam etiam in eius praeientia potest munus suum exequi, & quoad concessisionem horti monitoriorum & quoad caeteras ossicii tui partes, paugis exceptis , quae nominatim excepta sunt, aut quae reuerentia Episcopo debita poscit non
fieri a Generali Vicario praesente Episcopo , ut est
84쪽
apud Rebuisum in praxi beneflc. l. I.c. .n. I 87. Haec vero monitoriorum ad fines praedictos concessio, neque nominatim est cxcepta a numero earum functionii quas Vicario Generali in Episcopi pr sentia obire
licet ; neque est ciusmodi, ut Vicarius Generalis ob Episcopi reuerentiam debeat ea abstinere pr sente Episcopo. Obseruat porro ibidem Rcbustus num. 2I7.potestatem Generalis Vicarij suspendi, si autoritas Episcopi suspendatur, quia incidit in excommunicationem, vel quia deuenit in hostium potestatem, aut quomodolibet aliter contingat Episcopi autori tatem suspendi.Tunc enim suspcndi quoque potestatem Vicarij Generalis,habetur ex cap. ili copus lesuppl.neglig. Pranat. in 6. de ex cap. I. de ossic. Vicarii, eodem libro. Itaque in eo euentu,Vicarius Generalis non posset concedere monitorium: absolute autem
cum liberum habet muneris sui exercitium, potitur hac facultate. Et ratio est,quia idem est Vicarij Generalis & Episcopi tribunal. Igitur cum Episcopus quandiu eius autoritas non suspenditur, possit haec
monitoria concedere, idcin praestare poterit Gener
iis Vicarius. Suspensa autem Episcopi potestate, coipso continget suspendi potestatem Generalis Vicarij, qui solius Episcopi radiis collucet. Ex contrario
autem fundamento intulit Gutierres i. i. qq. Can. c. i. num. 8 . aliter statuendum esse de delegato. Nam delegati & delegantis non est unum tribunal. Itaque suspensa per excommunicationem potestate delegantis , non suspenditur eo ipso potestas delegati, ut Glossὰ,Inhoc. & Abbas, aliique a Gutizrre num illos 3. Sc 8 .adducti,tradunt.
Quod diximus Generalem Vicarium ab Episcopo D consti
85쪽
constitutum posse monitoria ad finem restitutionis ac reuelationis concedere, aeque affirmandum est de Vicatio Generali per Capitulum constituto sede vocante ,quod recte asseruerunt Gutierres i. I. qq. Can. c. i I a n. 9. Bonac. disp. a. de excom .in particui. q. r. p. viaic. num. 4. & multi apud Barbosam de potest. Episc. allegat.96. num. Io. & ratio est,quia ut late tradit Franc. Paulia. tract. de potest.Capit. sede vacante parte I .princip.8. I. & 2. &Tuscus litera C. conclus.s6. mortuo Episcopo, omnia quae sunt necessariae iurisdictionis, inter quae est facultas excommunicandi, transeunt ad Capitulum,ex cap.cum olim,de maiorit. α obed. atque adeo Vicarius Generalis constitutus a
Capitulo, ea autoritate potitur. Quja vero si Episcopus quidem sit superstes,absit autem a Dioecesi, nullo ante egressum constituto Generali Vicario, Archidiaconus ipso iure in tali euentu est Generalis Vic rius Episcopi, iuxta cap. i. de cap.adhac de ossici Ar chid. idcirco affirmandum est, in eo euentu facult tem Archidiaconi porrigi quoque ad concessionein
monitoriorum ad finem restitutionis ac reuςlaxionis, ut bene docet Laetarius sech. I.q. 6.num .i I. Omnia quae hactenus sunt constituta, quoad Ueneralis vicarii ab Episcopo,aut Capitulo, vel iure apto constituti potestatem, ad concedenda vi proprii m
neris monitoria ad fines restitutionis aut reuelationis,aeque valent pro Generali Vicario constituto per summum Pontificem. Imo isti, ut bene aduertit Decius cap. aim m. de Osfic.deleg. pesultare est,ut pot- sit exequi monitoria a Pontifice concessa,& pro more directa Episcopo , ut tanquam delegatus Sedi Arostolica ea recognoscat, iubeatque eue rara, si
86쪽
preces Pontifici propositas niti veritate compererit, ut sanxit Pius V. & habet usus. Huiusmodi namque literas, nisi Pontifex expresse aut Episcopo aut cius Vicario executionem illarum demandet, solus Episcopus tanquam delegatus Pontificis exequitur, non item Vicarius, nisi subdelegante eum Episcopo;quod potest,quia delegati a summo Pontifice possunt tub- delegare, ut tradunt DD. adiit. de offic.d leg. Iason l. a iudice, C. de iudic. Sed neque viceversia, Episcopus causam ad Vicarium Generalem dii ei nam,sotest excutore, quandiu Vicarius perstat in munere. iuxta Panorm. cap. quoniam. de Oisc. deleg.num. 1 F.& ibid. Decium. At Uicari*s Generalis a Pontifice constitutus, monitorium Pontificium, directum a
Pontifice ad Episcopum , potes: exequi absque alia Episcopi delegatione, cum ipse quoque sit delegatus
Pontificis. Itaque restrictio potestatis concedendi monitorium ad finem restitutionis aut reuelationis facta a Concilio Tridentino, non excludit Generalem Episcopi vicarium, siue ab ipso Episcopo, siue a Capitulo, siue iure ipso , siue a summo Pontifice conititutum. Controuersia vero est an excludat quosdam Abbates M alios Praelatos qui potiuntur iurisdictione Episcopali. Assentior iis qui admittunt quemcunque potientem iurisdictione quasi Episcopali, non includi ea Concilii limitatione. Ita Tuscus litera E, con
xat arctat limitatio per Concilium adhibita, qui spiscopis subordinantur , nec potiuntur iurisdictione
Episcopali, vel quasi Episcopali, ut Archipresbyteri,
87쪽
& Archidiaconi, cum non deest Episcopus aut Vic rius Generalis. Item excluditur per cam limitationem Visitator Generalis ab Episcopo constitutus , iuxta Henriquem l. l .cap. II. num. .ac Vicarius soraneus, quia non habet idem tribunal cum Episcopo : unde ab eo datur appellatio ad Vicarium Generalem, vel ad Episcopum, quae non conceditur a Vicario Generali ad Episcopum. Praelatos item Regulares ea limiatatione excludi, censet Roderic. t. 2.qq. Regul.q.s9. artic. . quod intelligo de illis Praelatis regularibus qui non potiuntur quasi Episcopali autoritate, cuiuia modi est Prior conuentus,quem non suisse exesusum male censuit Grais consil.6. de excommvn. num.II.& Lazar. s. i. q. 8. quamuis enim talis Praelatus possit suis subditis sub poena excommunicationis quippiam mandare, non tamen ad finem restitutionis aut reuelationis occultorum , quia Concilium arctauit
hanc potestatem ad Episcopos ; id est vel ad simpliciter dictos Episcopos, vel ad eos Praelatos qui iurisdi- stionem habent quasi F piscopalem, cuiuimodi non est Prior, & similes. Et ita soli Guardian i in ordine Minorum de Obseruantia vetiti sunt ad praedictos fines excommunicare , quia non potiuntur autoritate
quasi Episcopali. Ita refert Miranda t. a. Manu. q. s.
88쪽
Causa S adiuncta Monitorij. 33
uomodo seculum potestat ad monito b co resionem se habeat.
J Espondeo,Con cilium Tridentinum seg. 2 s. c. 3. de reform. non modb Episcopis ad sensum proxime expositum reseruatam voluisse facultatem concedendi monitoria ad finem restitutionis ac reuelationis sed etiam addidiss e,cauendum esse,ne Episcopus ad has literas monitorias concedendas , cuiusuis secularis,etiam Magistratus,autoritate adducatur. In
serius vero generaliter addit, Nefas esse seculari cuilibet Magistratui prohibere aut mandare Ecclesiastico Iudici, usum Ecclesiastici gladii, aut eius remisionem in vaginam : cum non ad seculares,sed ad Ecclesiasticos,uniuersum hoc negotium pertineat. Voluit nimiru sancta Synodus,coprimere abusionem urgedi vel compellendi Antistites ad concessionem monitorii, quam seculares Magistratus inuehebant. Pi gnat late pro ea licentia Laurentius Bouchel in Bibliotheca iuris Gallicani v.monitorium ed ita ut usum duntaxat alleget, quem Concilium manifeste statuit esse corruptelam extirpandam.Licentius etiam eo loco idem Autor, seculari potestati conceptis verbis trisbuit potestatem ferendi censuram monitorio conse tam,& ab ea absoluendi: eaque potestate non modo Iustinianum & Carolum Magnum usos assirmat, sed omnes sque Principes,& eoru ministros uti similiterpollo contendit. Hic ne quis vitus aliquod doctrinae
89쪽
pro bono succo hauriat, in tam frequenti libri illi versatione per Iurisperitos nostrates, obseruandum est , assertione illa qua potestas laica dicitur posse per se ipsam intorquere excommunicatione,vel ab ea absoluere,no polle a manifesta haeresi liberari. Nemini enim ius est in Ecclesiastici gladii exsertionem, praeterquam Ecclesiasticae potestati. Idque contra Anglia
canam haeresim affirmant uno ore omnes Catholici. Vsus vero in contrarium praetensus, nunquam viguit
apud Catholicos Principes , bonosve & Catholicos
eorum Praefectos &administros. Nemini enim eo- Ium in mentem unqua venit,ut alienam sibi potest tem arrogaret; & monstrose spiritualia iura cu temporalibus, tiaram cum corona,cum sceptro pedum,inpetsona laica consociaret. Nec ut id ipsi voluissent. aliquid reuera effecissent. Imo nulla quantumuis longa coniuetudine talem potestatem praescribere potuissent, ut recte statuit Panorm . in c. lin. de consuetud. num. IS.&inc. Asa, laua,de elect.num. 4.Sed Principe, aut Magistratus qui excommunicationem
intorsisse aliquando,vel ab ea exsoluisse sunt visi,per Episcopos quorum id est proprium, obiri ea munera
curauerunt. Et qui ut par erat reuerentes erga Ecclesiam fuerunt,& Antistitum se in Christo oues agnouerunt, non vi aut imperio Praesules ad talia praestanda adegerunt unquam , sed interpositis supplicibus precibus, vel adhortationibus,& persuasioni ops,non Thess lici ut Eunapius loquitur, id est ineluctabili bus de violenter adigentibus,sed quae essent quod dictitur, exorariit ab eis,ut hoc remcdiu male grauatis,
vel bono publico non negarent. Certe Iustinianus qui supra caeteros minus cauisse visus est sacrae &profanae
90쪽
profanae politiae mixturam,eoque nomine a Facundo Hermianens illius temporis scriptore, castigatus liberrime est Li a .pro tribus capitulis fere toto, & nominatim c. 3. . & s. aliud reuera noluit quam quod diximus,ut notauit de sacrorum immunitate tractans Ribadenetra lib. i. de Principe cap. 22. &Anastas. Germonius Ιχ.de sacror. immunit. c. r. & 1i. Vel si plus voluit Iustinianus ut satis significat Liberatus c. 23. Breuiarii & Innocentius Maronianus epistola ad Thematem Presbyterum, non est quod pii & Catholici rectores populorum,Iustinianum aemulentur, hominem morum contaminatissimorum, ut Procopius in historia arcana, Euagrius & alij prodiderunt; tandemque haeresi misere immortuum.
Iudex Eccle Icm, possit monitoria ex omiso nemine petente concedere, vel tantum adi Wiam parti cuius parti .REspondeo,ut plurimum monitoria concedi tantum petente parte, & iudicis auxilium implorante; aliquando tamen fas esse Iudici,nemine petente ferre monitorium.In causa enim rerum Ecclesiasticarum male usurpatarum,potest Episcopus motu proprio monitorium serre, ut reos adigat ad restituendum vel conscios ad detegendii, ut fecit Ioan .XXII. CXtrau. unica de surtis. Item cum criminosus quis pi in petit monitorium ad damnorum sibi illatorum D repara