Iulii Pacii, ic. clariss. Analysis Institutionum imperialium, cum selectis. Adiecta est in calce vtriusque vna & altera anacephalaeosis. Omnia nunc demum accurate recognita, ab infinitis mendis castigata, & textus Iustinianei, indicumque, & axiomatum

발행: 1670년

분량: 1009페이지

출처: archive.org

분류:

181쪽

IJ lauit. Lib. II. Tit. I. l

Nota primo , terminum sequi naturam rei terminata . nam littora dicuntur per hoc , id est,propter hoc esse communia, quia mare, quod terminant, commune est. Nota secundo , littus definiri in s. est autem , infra hoc

Nota tertio , villam esse aedificium rusticum. verb. μην. undi. AII. NOP quarto monumentum votari,quod memoriae causa exstructum est. 1 de reIsta. 3.f. monumentum. Nota quinto, non solum aedificia in littora posita, esse in dominio aedincantium , sed etiam eorum solum. .quamuis enim littus sit commune ; tamen occupari potest vel totum

ab uniuerso populo stlincque fit publicum. f. ne quid in id puri. . 3. 'ei pro parte ab aliquo priuato homine, qui in littore aedificans illud littus per occupationem suum faciti non tamen in perpetuum, sed quamdiu aedificium con

N. . Secundo in , tractat de rebus publicis. Publica dicuntur. I. Quae sunt propria populi Romani. II. Quae sunt in bonis alicuius ciu4tatis. III. Quae sunt clestinata publicis usibus. Τ. e verborum significat. ι Iona I S. v. seqq.Tertia significatio hic accipi debet. Horum tria. exemplλ proponuntur. I. Flumina. intellige flumina pe- . sumirib. I. suminum. ideolue ad excludenda flumina non perennia , iis l. 4. in D. f. hoc tit. a1citur flumina pene omnia esse publica. II. Portus , qui quidem est locus mercium importandarum & exportaris darum cama conclusus, nauiumque statio conclusa atque munita, Diuus de veνborum signife. Hortus. , s. nam statio est locus, in quo naues tuto stare possunt. I .de fuminib-.

s. 3. Differt igitur portus,quem dicimus esse publicum,a i it-tore quod diximus esse commune. nam littus definitur, qua- tenus hybernus fluctus excurrit. Nota,primum M. Tullium, lcum esset arbiter , ita littus constituisse, quousiqvelmaxin/ussu tus a mari peruenit .de veνboνum sign*.ι littus 36. in prisc. Aquilius autem definiebat, . suctus alluderetileste eodemi Tullio. o I vicit.

III. Riparum usus Nota primo 'ripam esse, quod continet flumen naturalem cursus sui rigorem tenens. desumὸmb. l. .,iripa. θ l. 3. s. r. Quoniam autem ripa esse incipi'

, ex

182쪽

De rerum diuisione. IS

ex quo versus flumen vergit. d./.3.f. Utim. & est terminus inter flumen & vicina praedia interiectus : idcirco partim sequiturius fluminis , partim ius praedij. nam proprietas ripae eorum est , qui vicina praedia possident. usus autem ripae est communis , quemadmodum & usus fluminis. Secundo disterentiam inter ripas, de littora. Nam riparum usus est publicus iure gentium : littorum vero usus est publicus, & iuris gentium: quia littora ab aliquo populo, praesertim a populo Romano occupata ; populi Romani

1unt. II. ne quid in loc.publ. 3. caetera sunt iuris gentium , id est, communia. Praeterea riparum proprietas est iuris priuati: littorum proprietas est nullius, quemadmodum && maris, quod littore terminatur. Tertio in g. uniuersitati , docet, quae sint uniuersitatis , nempe theatra,stadia ,& caetera eiusmodi, quae ciuitatum

communia sunt.

Quarto in g. declarat, quae sint nullius. Nota ea, quae sunt nullius, esse in duplici disserentia. quaedam enim

conceduntur occupanti,ut ferae.infrioetit.f. fera. quaedam

occupari non possunt, ut res diuini iuris, de quibus hic agitur. Hae diuiduntur in res sacras,religiosas & sanctas. De rebus sacris.I. Datur definitio rite per Pont sices et ab H. Dantur duo exempla, videlicet Larcae aedes, & donaria ad ministerium Dei dedicata. III. Declaratur harum rerum vis,nempe quod regulariter nec alienari, nec pignorari possunt. Excipitur in contextu,nisi id fiat redimendorum captiuorum gratia. Addit aliam causam Imperator Nou. ILO. cap. s. ut distatuatur aes alienum Ecclesiae,

quod aliunde solui nequit.IV Explicatur dicta definitio id

est.cur dictum st,tunc fieri res sacras, cum per Pontificem consecrantur: quia consecratio ab homine priuato laicum auctores iuris canonici vocant) facta non valet,nec reddit rem sacram,imo res profana manet.Sed Princeps rem dedicando,sacram iure ciuili lacidi hoe tἰt.l.sacra 9.b.I.quia RO mani Principes erant etiam Pontifices maximi. V. Ad datum exemplum sacrarum aedium,quaeritur an diruto aedificio locus facer maneat ὸ & respondetur ex Papiniano in Lade.73. Ne contrahend. e ι. locum sacrum manere. quod& Traianus Imperator ad Plinium scribit episeol. 7s.

De rebus religiosis in dantur quinque regulae S ν ad

183쪽

116 Insit. Lib. III. Tit. I.

ad illationem mortui pertinentes. I. Regula est : Quilibet in locum, in quo plenum dominium nabet , pro libitumortuum in serre potest, & inferendo facit locum religiosum. Limita primo, dummodo perpetuae sepulturae se traditum, non ibi ad tempus depositum , ut alio transferatur. f.eo. l.si quis. 4o. Limita secundo, dummodo vel

totum corpus , vel praecipua pars id est , caput ) ibi sepeliatur. reugio. t.ckm in diuersis. 44. Limita tertib); quia non totus locus sepulturae destinatus, sit religiosus , sed tantom ea Pars , quae corpus humanum continet. Τ. eodem Li. 6.sepulchrum. II. Regula est inversic. in communem. In locum communem purum non licet inferre inuito socio. Locus purus est. qui nec Lacer, nec sanctus, nec religiosius est. U eo .cα.f. purm. III. Regula est in versic.in commiane.

Licet in commune sepulchrum inferre, non solum consentientibus, sed etiam inuitis sociis. Ex hac & praeced. re gula nota, cum Vnus ex sociis vult uti re communi, alter vero prohibet, ac quaeritur uter eorum si potior . distinguendum esse. nam si res in eum usum non si destinata, praeualet voluntas prohibentis , ut in superiori regula. si vero ad eum usum sit res comparata, is est potior, qui uti vula, ut in hac tertia regula. IV. Regula est in versic. si aliena . Proprietarius non potest mortuum inferre inuito fructuario. Ratio est : quia cum locus religiosus fit, usus- fructus extinguitur. Sed ab hac regula excipitur, nisi haeres sepeliat testatorem in eo loco , cuius vlum fructum lega uit cum alibi tam commode sepeliri non possit,st .do ID.t.2.6 umfructnm. V. Regula est in versic. in alien .m Possumus in alienum locum inferie consentiente domino:& locum religiosum facimus, etiamsi dominus ab. initio non consentiat, sed postea ratum habeat .assirmatiae ,namque cum Theophilo legendum, habi erit , ut legitur etiam in o. g. pen. g.ώoe ἱt. unde hic locus sumptus est. lectio vero negatiua , ratum non habuerit, minas elegantem

nestentiam continet. . ri a C

De rebus sanctis ad nota primo, lanctum cen-niri, quod ab iniuria hominum defensum atque munitum est. 1.hoe tit. l. sanctum 8. in ρνine. vel quod neque sacrum,

neque profanum supple , neque re)igiosum ) sed sanitione quadam confirmatum est. g. eodem. I. sacra. '.f.no pri . Nota

184쪽

De rerum diuisione.

Nota seeundd sanctum dici a sanguinibus. quas herbas Iegati populi Romani ferebant, ne violarentur. a. l. Ianctum.' Not a tertio etiam leges dici sanetas,quia sanctione confirmatur , id eit,quia poena irrogatur iis, qui in leges com

o uultis tractat de rebus singulorum , ac modis , quibus Stes singulorum fiunt, refert ad duo summa genera: quia res acquiritur vel iure gentium, vel Iure civili. D-- non etiam iure naturali, quod omnibus animalibus commune est: quia dominiorum distinctio iure gentium est introducta. s. da iustitio θ 6. , Deinceps autem a. S. fera,vique ad finem tituli, declarat decem modos acquirendi iure sentium, quos ego poliea reteram ad quinis I Primus modus est occupatio.quae quidem triplex est: I. ferarum,*.m bello,s .inuentorum in littore maris. De occupatione ferarum Iuliin. quInque quaestiones dil- εPrima quaestio est, cur ferae concedantur occupanti Respondetur,quia nullius sunt,naturali ratione concedi occu-y'Nota primo hanc rationem esse bonam pro subiecto argumento , id est, valet in his rebus, quae pollunt dominio nostro subiici. Caeteram res sacrae , religiosae , & sanctae, quamuis nullius sint, tamen .ccupanti .

non conceduntur v n. .

Nota secundo naturalem rationem, de qua Iustinian in contextu loquitur , eo constitere, quod Deus omnia uuae in terris gignuntur, hominis domini iubierit. Gen. t. Palin. 8. Quare natura non tantum rerum fruetus, infra Βοι sit. S. in pecu um. sed etiam res ipsas homi- .uum gratia producit, Vt recte Stoicis placet, quos refert Cicer. I. Oax. r. eademque est Aristotelis iententia Secunda quaestio est, quo in loco ferae possint occupari, ita ut earum dominium acquirature Respondetur, occu- mea posse quocumque loco , nec tantum in suo,sed etiam .

in alieno praedio et quamuis dominus, si praeuiderit, prohibere possit, quominus aliquis in suum fundum .venandi,

185쪽

i1 8 Insis. Lib. II. Tit. I.

- vel aucupandi, vel piscandi gratia ingrediatur. Quid ergo dicet aliquis domino fundi prohibente ingrediatur,& feram capiat λ Accuri. hic negat euin fieri do innuim ferata contrarium tamen respondet in l. Disius .f.de seruit. pr d. νιι- me. ubi dominium occupanti concedit. atque haec sententia communiter probatur,&vera est: quia non facit iniuriam domitho, quatenus seram capit,sed quatenus eo inuito fundum ingreditur : & hoc nomine lias scit quod condemnatur iniuriarum. Is actio neque, I 3. 6.

Tertia quaestio est,quousque fera maneat in dominio occupantis, seu qua ratione dominium eius effugiat Respondetur,tamdiu esse occupantis, quamdiu ab eo custoditur: liberari autem ab eius dominio, cum eius custodiam euaserit& naturalem libertat em recuperauerit, quod tunc accidit, . cdathculos occupantis effugit,vel ita est in eius conspectu vi pei secutio dissicilis sit.Uerbum dissirilis accipio in significatione propria,quia nulla ratio suadet, ut a vocabuli proprietate recedam. quamuis Accursaccipiat pro impossibili. Hae tres quaestiones d Gluuntur in d.g fra. Quiria quaestio est in f .i ivi quomodo ferar per occupationem acquirantur, id est , virum sussiciat feram lethaliter vulnerari,an necesse sit eam capi. Respondetur, feram nostram non fieri,nisi eam ceperimus. ut enim dominium iure gentium acquiratur, opus est corporali apprehensione 1s dr

inta quaestio est in S. viam is duobus 68. term qu Ie- nam animalia hoc modo nostra fiant. Hic dillinguuntur tria anhnalium genera, nam alia sunt prorsus ferar, ut leones , ursi: alia prorsus mansueta, ut gallinae domesticae, Mansetes domestici: alia sua natura sunt fera, sed consuetudine rnansuefasta, ut cerui, & collimbae , quae ire & redire solent ,& apes alueo inclusae. Pro ut igitur tria sunt animalium genera , ita dantur tres regulae. I. Animalia prorsus fera conceduntur occupa vi H. Animalia mansue ita ubicumque nreperiantur, non conceduntur occupanti: sed qui ea lucrandi animo occupauerit , furti tenetur. III. Animalia mansuefacta,quamdiu irel& redire solent, tam diu comparantur animalibus mansitetis , adeo ut qui ea occupauerit, furtum conanitiat. quod si consuetudinem

186쪽

De rerum diui Aue. IS9

N occupanti conceduntur. Secunda occupat:o est,quae si in bello, id est, eorum quae s. i . hostibus eripiuntur,etiamsi homines liberi sint: fiunt enim serui capientium. f.item ea qua ex hosnu .Hoc modo non acquiruntur res immobilea,sed tantiam mobiles si de

Tertia occupatio est eorum,quae inueniuntur in littore ma- 6.18.ris. ll Ni autem hoc modo res nostrae fiant, duo requiruntur. Unum est, ut hae res sint nullius, ut conchylia, lapilli, Se gemmae, quae in littore maris inueniuntur. Differetitia est inter lapillos & gemmas,quod hae sunt perlucidae,illi vero non sunt perlucidid de auro aurum. 19- gemma. Alia ratio est earum rerum , quae naufragio . amissae,& fluctibus ab littus expi lita sunt. si quis enim eas inuenerit,& retinuerit, furti se obitringit. infra hoc tis. Alterum est , ut corporaliter apprehendantur. nec enim ad acquirendum dominium sussicit haec videre, vel alij ostendere,sed necesse est occupare .de acquirenIoegi. I.

l. 3.b Neratius.

Secundus acquirendi modus est natiuitas, seu partus de foetus. hoc enim modo nostra fiunt, quae nascuntur ex ani--alibus nostris, id est,ex ancillis,vel ex brutis animantibus. Hic autem locum habet illa regula, Partus ventrem sequitur.F. de rei vendie. l. F. b. idem scribit si equam. θ C. eod.

Tertius modus spectatur infumine,ubi & de mari aliquid

obiter dicetur. Hoc autem modo acquiruntur: I. quod per alluvionem accedit: r. insula: 3.alueus. Alluuio non spectatur in lacubus, aut stagnis: quia licet interdum crescant

vel decrescant,tamen suos terminos retinent. J. de acq. rer.

sed locum habet in fluminibus . dii linguitur autem alluvio a vi fluminis,nam alluvio paulatim uni agro , adimit,&alteri adiicit;ita ut sensu percipi non pol si,quan-Lum quoque temporis momento adimatur & adiiciatur. vis autem fiuminis uno impetu terrae partem secum trahit, atque alteri praedio adiungit proinde acquirimus id quod per alluvionem praedio nostro accedit. f. praeterea , nisis se ager limitatus.1 hoc tit. l. in 16. vi' autem fiuminis non mutatur terrae dominium. vis Si quaeras quid dicendum de arboribus,quas sumen una cum agri parte secum traxit: Imperator respondet has manere eiu S, qui ante

187쪽

s. 23s

1so Lib. II. Tit. I.

vim fluminis earum dominus erat, non acquiri vicino, nisi in eius praedium radices immiserint. d. f. quod si vis. quoniam arbores cedunt praedio, in quod radices egerunt. ins aeod. 6s Titi sDeinceps dicamus de insula:quae vel test in nitari nata,vel in flumine opta, vel in flumine facta, videlicet clim flumen in citio coit ua diuiditur, & infra unitiir, adeo ut alicuius agrum ambiat , &In formam insulae redigat. Insula nata in mari quod raro accidit occupanti eonceditur.6 insula. Ex quo obi: ei nota . leges condi etiam de his, quae raro accidunt.qua de re vide emur. I. ταν ἐν ποτυων, quast. Io. I

fui a ii flumine nata ccidit praedio cui propinquior est, &quatenus et Dropinquior est unde si una pars insulae uni prae-oio, altera alteri praedio propinquior sit: pro rata portione diuidetur inter eorum praediorum dominos. Clim autem quaerimus,an alicui praedio insula propinquior sit,& quatenus propinquior sit: spectamus tantum extremam partem praedij,quae est iuxta ripam & flumen. d. g.insula. versat insula. Excipiuntur agri limitati, quibus insula non accedit, sed potids conceditur occupanti. desumiv.ι. i. f. si insula. Burius excipitur insula, quae non tangit solum, sed supernata: haec enim non accedit proximis praediis,sed est pu4ci iuris,quemadmodum Sc flumen. hoc rua in ,-ia. Denique inita a flumine facta,manet eius domini cuius

antea fuerat. d. .insula.versic. vl.

Sequitur, ut dicamus de alueo. Si flumen alueum suum, per quem naturaliter fluit, derelinquat, & nouum alueum sibi faciat, vetus alveus ita vicitiis praediis cedit, ut supra diximus insulam eis cedere, nouus autem alueus est publici iuris,sicut flumen.quod si flumen nouum alueum deserat,de ad antiquum alueum redeat, iterum antiquus alueus fit publicusmouus autem alueus stricto iure non restituitur prioribus dominis,sed secundum regulam iuris cedit praediis vicinis .f. 3uod se naturali verum aequitas interdum praeualet,quae vult, ut huius noui aluei a flumine derelicti proprietas anti

Ab aluei mutatione distinguitur inundatio fili minis:quia

c)m flumen nouum alueum facit, formam agri mutat, climautem exundat, & tantum agrum tegit, formam eius non

mutat. q. asi . Idcirco quamdiu ager aquis tectus est, dominium

188쪽

De rerum 2iuisione. I 6 i

minium quidem est amissum ; sed statim ac aqua recesseri , dominium ipso iure, id est, sine noua pol sessionis apprehensone restituitur ipsi domino. f. --ι, ηυ us'ν uis amit. v .qua ratione Iustin. in a. improprie loquens inquit tundum eius manere, cuius & fuit : non quod vere Sc omnino maneat , sed quia ut dixi ipso iure remini

tur.

Quartus acquirendi modus est specificatio. Ηie est disti g. i s. guendum aut eniti aliquis spit iem facit ex sua materia. aut ex materia aliena : aut partim ex sua, Partim ex aliena. I.Casus omittitur in contextu : quia certum est , eum esse dominum , qui speciein fecit ex sua materia II. Casus deciditur να-eae , ubi sic distinguitur: aut res potest reuerti ad pristinam & rudem materiam , ut vas poteli reuerti ad massam aeris, vel argenti: aut non poteti reuerti ad pristinam materiam, ut vinam ad uuas , oleum ad oliuas. Priori casu forma cedit mareitae : ut puta si ex meo aere, vel argento poculum fecisti, poculum meum est Po- .steriori caua materia cedit ormae: veluti si ex meis via: s vinum fecisti , vinum tu uici et . Intellige te fecisse vinum tuo nomine id eit , voluissὶ tibi tacere umima non mihi sδε a 1uis. rer. da n. ι S. . 3 ι . ex quo g. ut hoc etiam addam ) perfici & corrigi debet , q ioci de frumento traditur in hoc g. qi si is qui ex al e i, lpicis i ta .ricii tum exc H- sit, eius trume iti dominus fiat nam liOc exemplum Prop 3-nitur etiam ia ι. cism quo . Ied ibi additur c ,rrecti O , cicostenditur non esse commodum exemplum , prop ereis quod is qui trumentum ex spicis excutit non facit nouam Iormam , sed eam , quae latebat, detegit : proinde is, qui erat dominus spica um, manet etiam dominus frumenti.

III. Casus deciditur in g. si ρ ν ubi Imperator videtur indit tincte ita tuere , eum esse dominum, qui speciem nouam fecit. verumtamen distinctio pro rimetra- dira , hic est repetenda : ideo ut ita demu n Lic qui speciem facit , dominus euadat, si res ad pristinam in teriam reduci non possit. f de , cqM. e m. ι. ff. υlt. alioquin , si materiae separari possint, quilibet tuae

materiae dominus .f. eo. t. lacus. I L. S. . . . 27. f.

Quintus acquirendi modus est textura: nam pu pura Vesti' mento intexta, ei cedit, etiamsi veltimento pie osior sit.

189쪽

I61 Inliit. Lib. I I. Tit. I.

nihil e lim vetat plus esse in aeceisone , qu I n in re Princi

stac iei so es. io a d. regula, quod non potest plus eis in accedione , quim in re p incipali i coangustari pro labiecto argumento debet ad accessoriam obligationem, qualis eli obligatio fideiussoris. Ex hoc f. nota , quod alteri rei iunctum est , & ei accedit, ut purpura vel timento , tota carrui, gemma annulo haberi pro extincto, ideoque non posserendicari: potest tamen agi ad exhibendum , ut scilicet e istimatur,& exemptum vendicetur. f. ad exhib. l. 6. Praeterean tandum pro illis verbis quibus 'ue aliis pus sistrabus , contra pastoritatem Theophili , ex manu scriptis rectias legi , ous,m aliis po e foribus : ut fensus st,rem extincta in posse condici aduersus fures , licet non possideant. infra de oblig. Gut e e deIἐH. . vlt. & alios malae fidei possessis res. id est, qui rem possidebant , cum eam consumerent. nam haec adtron an datur contra eos,qui bona fide consumpserunt. Dixi iustio: q ita non me latet contra eum qui bona fide pecuniam

sibi mutuo datam . cam mutuum non valeret, consumpsit scoli dictionem ex co sumptione competere.ins . quibim alie Ge. Vel non. f. vlt. σί. de rebus cred. l. rogasti. II. S. vitim. Il.

quefacta, Vt au um , argentum. nec refert, virlim confundant ur ea, quae sunt eius Gem generis , ut vina, an diuersi generiς, ut cum ex vino & melle fit mulsum, vel ex auro & αμgento fit electrum. Hic notetur distinctio trimembris. vel enim confunduntur voluntate utrius lite domini, vel neutrius, vel unius tantum. I. casu corpus commune ell. 6. si ἐμοrum pro rat Ascilicet portione , ut puta pro ratione ponderis auri,

vel argenti quod ad utrumque dominum pertinebat

vend. l. f. I. I I. etiam casu totum corpus commune eth. d. g. si ru v. versi quὸi si fortitio. Excipe ; nisi ea Portuito confusae si at res diuersi generis, quae fa ile separa i possit ut, ut aurum & plumbum , d. l. t. . I. - . de cf. r. do n. l l cus. II. f. i. III. casus a Iulliii. praetermittitur.

s d dicen tum est, si facta sit noua species, veluti sex vino tuo de ne. ie m Ni mussium feceri in , eum esse do ninu n,qu: fecit. s vero non sit facta noua species, quamuis materiae separarii: a postiat quia tamen naturam suam retinent, ut aurum l

190쪽

De rerum diuisione. I 63

M aes securidam veteres , qui haec duo metalla consusa non

potetant seiungere cem nondum aqua chrysulca inuenta enset: tunc non eit dom: nus,qui confudit materias sed massa, , Vel co pus commune est. Isile rei vend. d. l. s. f. i. Haec dicta 'sint de confusione.

Consequenter dicamus de commixtione. Misceri dicuntur, 6.1 . quae sunt solida, ita ut singula corpora in sua substantia maneant:& quod ex his componitur, dicatur ex partibus distantibus constare. sic dicuntur misceri grana frumenti, ex qui bus fit aceruus; vel oues , ex quibus fit grex. f. i si t rumentu n. Sed hic quoque adhibeti potest tripertita distinctio,

Vt is f. aut enim res commiscentur consensu utrius que , aut neutrius voluntate, sed casu fortuito , aut utrius miscentis consensu. Primo casu res fit communis. Secundo

casu nihil communicatur: quia singula corpora in sua iub stantia durant. Tertio casu Iullinianus ob eandem rationem idem respondet.Huic quaestioni non obitat I. si a/ieni. 78. Ioslui. ubi eli alius casus, & qui nummos accepit, non simplici mixtione , sed propter vim solutionis fit pec iniae dominus.

Ex dictis oritur quaestio si totum corpus,puta totu, ace uus frumenti ex commixtione factus, ab uno dominorum possi deatur ι ia singula corpora , ut singula grana , dignosci ne queant, quomodo alteri dom no succurrendum sit Rcipon det Imperator in veri. sed. se ab alteri. νο , eum debere partem suam petere. distinctionem tamen adhibet inter quantitat in s& 'ualitatem quantitas enim venit in aetio .i in qualitatis vero ratio hane ui officio iudicis. Exempli cali , casu con tigit, ut modiu, me, trumenti optimi St putissimi commi sceretu cum da obesa, modiis tui frumenti quod erat deteriuMCgo non pol sum vendica e mea grana quia non possunt dii cerni: sed vindicabo mod iam frumenti; qui ' haec est quan 'titas mei s umenti , quod cum tuo mixtii n eli. Verum quia hae ratione cons equor frumentum deterius,quii in ante com m xtionem hab'r m, idci 'co iudex huius rei rationem habebit, & aestimabit qua ui erat meum frumentum priusqu-mmi eretur cum t .io , & quanto minoris valeat hoc frumen tum,quod a te recipio; iubebitque, kt hoc damnum mihi Ie

Septimo acquirendi mndo adiunctum cedit subiecto : Vt aedificia,plantae, I sata cedunt solo, descriptu a cedit chartae. σ3ψ pictura autem ex speciali priuilegio tabula n ad se trahi a V

L , deincep.

SEARCH

MENU NAVIGATION