Iulii Pacii, ic. clariss. Analysis Institutionum imperialium, cum selectis. Adiecta est in calce vtriusque vna & altera anacephalaeosis. Omnia nunc demum accurate recognita, ab infinitis mendis castigata, & textus Iustinianei, indicumque, & axiomatum

발행: 1670년

분량: 1009페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

est, recognitum, & auctum. Unde notandum est, quasdam constitutiones Codicis esse posteriores Institutionibus; plerasque tamen esse priores : sunt enim eae solae posteriores , quae a Iustiniano in posterioris Codicis editione sint adiectae. His confectis , adhuc Iustinianus , rebus exigentibus, varias Nouellasvondidit, quae postea non sec dum doctrinae ordinem, scd temporum plerumque ratione habita nam hic ordo interdum turbatus filii in unum volumen a nescio quo adiectis titulis, qui varii sunt in variis editionibus, sunt coniectae.

Cum autem omnes fere Graece 'conscriptae essent

Asiatico stilo , in linguam Latinam, siue a Bulgaro, siue ab alio quopiam ignoto interprete , siue quod verius puto) a diuersis interpretibus ad Uerbum barbare sunt conuersae. Iulianus autem Anteia cessor eas teleganter est interpretatus , sea praefationibus ,& epilogis amputatis, atque ipsis decisonibus in compendiosam breuitarem con actis. Hoc Iuliani opus ab Accursio & Doctoribus vocatur Liber Nouellarum . quia constitutiones post Codicem editae voeantur a Graecis νή. ααῖ , a Latinis Novella. Alterum vel b opus, quod versionem ad verbum & ut Iiistinianus loquitur continet , quia ne latum quidem unguem

Tececit a verbis contextus , appellatum est Au.

rhentitu atque hoc in scholis & foro receptum est, exploso Iuliani libro Nouellarum, qui seo sum corpore iuris excuses extat. Iam verb quia constitutiones illae in Authentico postae, sunt prolixae ,- sine ordine congestae ; idcirco Irnerius plerasque in epitomen redegit , & Codici sub conuenientibus titulis inseruit. quae ut a legibus, Co

32쪽

Codicis facilisis dignoscerentur , primus curaui,' ut aliis characteribus excuderentur. Hae epitomae in Codicem relatae, quia ex Authentico iumptae

stant, Authentica nominantur. Haec dicta lint de

compositione Iuris Iustinianei, quod ante Romani Imperi; diuisionem conditum fuit. Ius autem Occidentale diuiditur in consuetudines seudales, oc constitutiones Germanorum Imperatorum. Consuetudines studatis dicunturtquia moribus receptae sunt: nec publica author ita-tc , sed priuata quorundam doctorum virorum industria in scriptis sunt redactae. Constitutiones Germanorum Principum partim sunt insertae in libris Felidorum 1 partim per se positae hae vocantur Extrauagantes : quia vagantur extra libros iuris. qcias enim Graeci Latini Barbari eodem sensu Extraua antes appellant una auctoris , id est , priderici imperatoris iustii in Codice posita est sub tit. ne filius pro patre. Sed & inter Codicis Authenticas quaedam sunt ex illis Exir

uagantibus sumptae. Sequitur. ut dicamus de Iure Pontificio. quod Decretis , & Decretalibus continetur. Decreta sunt collectanea ex Conciliis , & veterum Patrum dictis , quin etiam ex civilibus constitutionibus a Gratiano Monacho excerpta , & uno volumine comprehensa, quod vulgo appellatur Decretu . r.

Atque hoc est primum Iuris Pontificii opus quoa

proportione quadam Digestis respondet. quam enim rationem scripta Iurisconsultorum , ex qui inbus Digesta sunt composita, obtinent in iure ciuili, eadem scripta Patrum , ex quibus potissimum . suam opus collegit Gratianus, habent in iure Ca-

33쪽

In rectitutiones nonico. Postea iussu Grego ij summi Pontificis

collectae sunt constitutiones Romanorum Pontificum ,-redactae in volumen , quod inscribitur Deeretales ; quia continet epistolas Pontificum decrerales , id est , quibus Pontifices aliquid dece nunt atque constituunt. Hoc opus quinque libris distinctum est , & proportione respondet Codici Iustinianeo . Post quod , cum aliae multae decretales posteriorum Pontificum cpistolae extarent , hae iussu Bonifacij Papae collectae sunt. noluit autem Bonifacius eas inseri in libris Decretalium Gregorii , ne libri illi antea scripti, redderentur Imperfect i& inutiles, ita ut homines duplici impensa on rarentur , si possidentes librum Gregorianarum Decretalium, non possent Dectetales a Bonifacio collectas seorsum emere- , sed cogerentur iterum totum opus sibi comparare iussit igitur Bonificius has nouas Decretales separato volumine describi,quod libris Gregorianarum Decretalium adiungeretur. Hoc Bonisech opus vocatur Sextus Decretalium : quia subiungitur quinque libris Decretalium Gregoris. Est autem hic Sextus conscriptus eodem ordine quo Gregorianum volumen.&similiter diuiditur in quinque libros, nec alios

titulos eontinet, praeter eos, qui sunt in volumine Gregoriano : hosque eodem ordine digestos habet: non tamen omnes habet, sed nonnulli ex Gregorianis titulis in sexto Decretalium sunt omissi. Post haec Clemens quintus varias constitutiones condidit , praesertim in concilio Viennens: quas clim in unum volumen colligere , dc in pu-bblicum emittere decreuisset, at morte praeuentus id efiicere non potuisset , Ioannes vigesimus secundus

. . t

34쪽

cnndus id praestitit,opusque , Clamentinas ab auctore Clemente appellauit et quod non alio ordine conscriptum est , quam superiores Decretalium libri : Ted pauciores titulos habet. Postea idem

Ioannes vigesimus secundus quasdam Decretales edidit, quae vocantur Extraua antes Iohannis visesmi secundi. Cur autem vocentur Extrauaganintes, ex dictis facile est intelligere , quia vagantur extra volumina iuris pontificis : eadem ratione, qua diis imus Extrariagantes appellari Germanorum Principum constitutiones, excepta authent. habita.

C, ne sitius pro patre. quae dici non potest extra- Uagans , cum auctoris iussu inserta sit in Codice Iustinianico . Tandem in unum volumen collectae sunt constitutiones posteriorum Pontificum quae inscribuntur Extras antes commmies, eb quba non sunt propriae unius Pontificis, ut Extrata agantes Iohannis vigesimi secundi, sed diuersos Pontifices auctores habent. Extrauagantes Iohannis vigesimi secundi, quia sunt tam um quatuordecim, eodem quidem ordine sunt dispositae , quo aliae Decretales, sed uno indiuisis volumine continentur. Extrauagantes vero communes diuiduntur quidem aliquo modo in quinque libros , ut Decretales Gregorianae, Sextus , Clementinae: sed qua tus liber vacat, quia nullae Decretales repertae sunt in eum librum referendae : in Clementinis autem unus est titulus , & una constitutio libri quarti. Ergo Decretales Romanorum Pontificum epistolae

continentur his quinque voluminibus. Gregorianis Decretalibus, Sexto Decretalium , Clementinis,

Extrauagantibus Iohannis vigesimi secundi,& Ex

35쪽

In Inctituitiones

In iure Orientali habentur. I. Baslica. II. Ec Ioga, scii synoi sis Basilicorum. III. Noucllae dilacrib-rtam imperatorum constitutiones. IV. Responsis Patriarcharum. sunt opus compositum ex llustiniani Digestis, Codice , Institutionibus , MNouellis; ita ut ad eundem titulum pertinentia, quae in tute Iustiniano sunt dispersa, in Basilicis in unum,

eundem titulum relata reperiantur, idem enim

titulus continet, primo leges Digestorum ad ipsum titulum spcctantes : deinde leges Codicis ex eodem tit. sumptas : tandem Nouellas ,& Institutiohes, si quid in his occurrit , ad eundem titulum pertinens. Feloga, seu θηοnis Baslicorum, est epitome , seu breuiarium , in quo tituli dispo- mintur ordine alphabetico, & multae leges praetcrmittuntur , multae ex diuersis titulis sub uno titulo colliguntur. De Novellis nihil habeo, quod supra dictis addam. Dicuntur enim Nouelia obrationem superius expositam, id. est, quia sunt Baslicis posteriores. Responsa Patriarcharum , pro portione respondent iuri Canonico. Iam de Iustinianici iuris ordine ac serie quaedam delibcmus. Institutiones diuiduntur in quatuor libros: in quorum primo agitur de iure, de de per- sonis r in secundo, & parte terth usque ad tit. de obligationibus tractatur de rerum dominio: in autera libri tertij parte , & quinque primis titulis li- bri quarti disseritur de obligationibus , deinde a titulo sexto quarti libri usque ad tit. agitur de

actionibus ; tandem in tribus postremis titulis agitur de iudiciis, id est, tit. io. & i . de iudieiis priuatis, ac tit. vlt. de iudiciis publicis.

Digestorum diuisio duplex est a Iustiniano in- stituta.

36쪽

stituta : una in septem partes : altera in quinquaginta libros, Prima pars inscribitur quo vocabulo significantur iuris primordia. In hac enim parte agitur I. De iure & legibus. I I. Dc personis. III. De rebus. IV. De Senatu. U. De Magistratibus,

usque ad finem primi libri. VI. De iurisdictione;& vocatione in ius . & editione actionis : cui trarietatui adnectuntur tituli de feriis & dilationibus, de pactis , & de transactionibus ubi est finis secundi libri. VII. De personis litigantibus, ut aduocatis , procuratoribus, syndicis, negotiorum gestoribus, de quibus omnibus tituli proponuntur libro tertio. VIII. De restitutionibus in int grum, quae per Magistratus fiunt. IX. De arbia tris : cui similes sunt nautae, caupones & stabularii, quatenus hi omnes de recepto tenentur , M sub communi titulo de receptis continentur. Hic

est finis quarti libri, & primae partis.

Sequitur deinde secunda pars, quae inscribitur de iudiciis. Nam libro s. agitur de iudiciis in genere, & de iudiciis realibus uniuersalibus Lib. 6. . 8.de iudiciis realibus particularibus. Lib. s. de iudiciis personalibus. Lib. IO. & sequentibus ι usque a d lib. i 1. de iudiciis mitiis. Tertia pars inscribitur de eredititiin qitae

declarantur I. contractus nominati, qui re perficiuntur , ut mutuum , conmodatum , depositum.

Pignus. Obiter autem inseruntur multi tituli ad eos contractus aliquo modo pertinentes, ut de iureiurando , de condictione causa data, de condictione indebiti, de con ictione furtiua , de con

stituta pecunia , de lege Rhodia , de peculio , de

37쪽

io In Institutiones S. C. Velleiano de S C. Macedoniano , de compei .

sationibus. Haec omnia habentur a lib. tr. usque Iibrum i . II. Contractus nominati,qui solo curi- sensu pei ficiuntur, ut mandatum , societas, emptio& venditio, locatio & conditistio 1 de quibus tractatur lib. 17. i 8. & duobus primis titulis lib is. III. Contractus innominati, qui omnes re perficiuntur, ac declarantur tribus posterioribus titulis eiusdem libri 19. ubi est finis tertiae partis. rta pars inscribitur Vmbilieus ι quia me dium in Pandectis locum tenet. Varia autem iura continet. I. De pignoribus & hypothecis , lib. 1 o. II. De remediis aedilitiis, lib. o. III. De usuris. IV. De probationibus. V.De iuris & facti ignorantia, lib. 1 1. - omnia sint appendices quaedam reis, spicientes ad contractus in tertia parte expositos. Post haec libro 13. 14. & duobus primis titulis lib. 1 s. exponuntur iura inter virum & uxorem, ut de sponsalibus, nuptiis, dotibus, donationibus inter virum & uxorem. Accedunt quatuor sequentes tituli pertinentes ad fructum matrimoni j, id est , ad libros: & vltimus eiusdem libri vigesimi quinti titulus de concubinis, quia concubinae sunt uxoribus similes, tantum dignitate ab iis distant. Post haec, lib. 16.& 27. agitur de tutelis de curationibus: ubi est finis quartae partis. Quinta pars, quae inscribitur de testamentis, continet explicationem ultimarum voluntatum, alib. 28. usque ad lib. 37. In sexta parte I. exponuntur bonorum posse iasiones, lib. 27. & lib. 28. usque adiit. penultimum. II. Successiones legitimae tir. pen. & vlti eiusdem lia

bri. III./gitur de damno infecto. IV. De publica

38쪽

Pralegomena. IInis, & vectigalibus. V. De donationibus Haec

tria lib. s. concluduntur.VI. De manumissionibus,& liberali causa, lib. go. VII. De dominio, & posse sessione, lib. I.VIII. De missione in pol sessionem, lib. 1. IX. De interdictis, lib 43α. De exceptionibus. XI. De obligationibus &actionibus, lib. 44. ubi est finis sextae partis. In septima parte tractatur I. De stipulationibus& earum nouationibus , ac dissolutionibus, libro s. & 6. II. De priuatis delictis. II I. De extraordinariis criminibus. IV. De popularibus actionibus, lib. 4 ..U. De publicis iudiciis, lib. 8. Vl.De appellationibus. VII. De iure fisci. VIII. De re militari , lib. 49. IX. De iure municipali. X. De verborum significatione , & de regulis iuris . lib. so. Cod ex diuiditur in duodecim libros. In primo agitur de iure sacro , de legibus, de rescriptis, & de magistratibus. Atque hic liber proportione respondet primo libro Digestorum. Secundus liber

proportione respondet secundo , tertio & quarto libris Digestorum : tractat enim easdem materias eodem ordine dispositas: tantum in calce adiiciuntur tres tituli,de satisdando, de formulis, & de iureiurando calumniae.Tertius liber respondet secundae parti Digestorum. Quartus liber tertiae partiι sed inserit tractatum de probationibus , quem Diagesta receperunt in quarta parte. Quintus liber est de sponsalibus, nuptiis, dotibus,3c aliis iuribus i

ter virum & uxorem : necnon de tutelis & cura

tionibus. Sexto agitur de bonorum poti essionibus , de ultimis voluntatibus, & de successionibus legitimis. Septimo tractatur de manumissionibus,

di liberali causa: de dominio, possessione, praescri Ptioni

39쪽

ptionibus, & missione in possessionem. Octauo explicantur iniec dicta , pignora , exceptiones, sti palationes, liberationes, euictiones , patria potesttas & donationes. Nonus liber est de criminibus. De

cimus de iure fisci,& de iure municipali. Vndcci cimus de uniuersitatibus, & de centibus. Duodecimus de dignitatibus, de apparitoribus. Haec dia snt de libris iuris ciuilis: consequenter dice dum de libris iuris Canonici.

Decretum diuiditur in tres partes. Prima continet distinctiones centum & unam. Secunda con tinet causas . sex & triginta. Quaelibet autem causa. diuiditur in varias quaestiones. Non est ignorandum , quaestionem tertiam causae trigesimae tertiae,

quia paulo prolixior est, diuidi in septem distinctiones, quae generaliter inscribuntur,rentia. Tertia pars est, De eonsecratione et quae diuiditur in quinque distinctiones. Decretales continentur quinque libris. Primus est de religione , de iure, de ossiciis personarum Ecclesiasticarum, de pactis , & transactionibus, de litigantibus, de rest, tutionibus ,& de arbitris r in summa continet iuris primordia , & proportione respondet primae parti Pande starum, & 'primo ac secundo libris Codicis. Secundus liber est de iudiciis. Tertius de variis causis , quae potissimum spectantur, qu

tenus ad Clericos, Monachos, & Regulares pertinent. Quartus de causis matrimonialibus. Qui tus de criminibus. Libet hoc loco libros iuris conferre cum vnI- uerso, & ostendere utrumque ius este microcol-mum quendam. Vt igitur incipiam a iure ciuili, quatuor libri Iustitutionim proportione respondeat

40쪽

Prolegomena. a 3gent quatuor elementis , & hoc Imperator voluit,

siquidem in huius operis prooemio scribit, se iussisse , ut diuideretur in quatuor libros, ut snt totius legitimae scientiae prima elementa. Sepscm partes Pandectarum proportione , respondent septem planetis. Duodecim vero Codicis libri coelestibus duodecim signis octauae sphaerae. Vt autem primum mobile stellis caret, ita Noue ilarum liber caret titulis. nam qui sunt editi, sunt omnes nothi,ac

delendi, nec habent certum auctorem , sed alij sunt in editione vulgata , alij apud Scitia gelum, alij apud Haloandrum , alios ex Reginae bibliotheca Cuiacius edidit. Ergo omnes Mundi partes libri

Iustinianici nobis repraesentant. Alia ratione idem in Decretalibus apparet. Nam primus liber, tanquam coelum quoddam , coeteilia diuina iura continet de fide ac religione, de facio iure , & de personis sacris. Et ut coelo subiicitur sphaera ignis, ita primo Decretalium subiicitur secundus liber de iudiciis , quae inter omnes actiones humanas, quasi ignis inter elementa , perspicue dominantur,& rempublicam vitiis .purgant, ut ignis aurum. Deinde in Mundo subiicitur alterum elementum,

quod modo vocamus coelum, modo acrem: in

Decretalibus autem subiicitur tertius liber de variis actibus Clericorum, Regularium, de Monachorum, qui vitam quandam coelestem viuer c debent, non tamen talem , qualem degunt qui sunt in coelis cum Domino, sed mediam inter coelestem i-lam, & terrestrem vulgi. ut enim aer, etsi vocatur

coelum , tamen longe inferior & impersectior est coelo proprie dicto , nulli mutationi obnoxio : ita Clericorum & Monachorum vita est imperfe-

SEARCH

MENU NAVIGATION