De cometis libri tres auctore Ioanne Baptista Venanzio Baffo ... Quibus accessit eiusdem Pytagorica consideratio. quo mense editus foetus viuere possit

발행: 1580년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

' ε', nisi Pestis quae an possit sine febre esse iani diu est dubitatum . quando aliquando absque febre extitisse; quum eκ Galestii authoritate, tum eκ Hystoriis est sancitum. nam loques Gal. de bolo armena , quod in peste iis daretur,qui non febrirent cuuino, si uero detenti febre essent,& modica, cum uino paucisero, aclymphato.quin etiam dc Auenzoar huiusce sentetiae esse uidetur: ct Razes magnus uir qui supra annos centum uixerae cum dicebat. Habemus eX eκperto quod hoc lutum armenum, confert mirabiliter epidimiae,cum datur in potu cum uino subtili lymphato, si non adest febris in Peste, quam M. Antonij milites eκ dira auaritia contraκere Pestem fuisse absque febre es uisum siquidein cum arcula aurea Avidi, Cassii in Apollinis templo apud Seleucium Syriae ciuitatem custodiretur; dum ipsam lucri spe adducti milites est ingerent, multa eκ ipsis copia mortua est . neque malitin cessauit priusquam Asiam tota, graeciam ac Romanisinsecisseti neque a primordio miraculi loco erat reponenda pestis . nam nouimus eri Alberto magno, hoc uni fouea Patavii etadienti coligisse, ut statim fouea adaperta mortuus suerit. quod etiam sbacij accidit ut Andreas Gallus recenset. tres. n. argenteorum cuniculorum esso res, in quendam

foetore dirum cuniculum commigrantes, eκ foetida ibi exhalatione interierui. Sc recenset Gabriel Faloppius praeceptor meuis hoc in Affrica etiam euenisse. quonia cum Trypoli domus cuiusdam mercatoris, aromatibus gazisq. plena diu clausa fuisset: prohibita difflatione,adeo putredinem eκ mucore cotraxit aer,

ut patula aede facta,& multi diem obirent ultimum, Sc toti ciuitati laetit pestis communicata. Refert & Diuus Gregorius Ecclesiae sanctae Doctor eximius, quod in ea peste qua Pel gius

Pont. M X. etiam occubuit: qui ab efferata lue detinebantur, uel oscitando, uel sternutationes emittendo moriebantur. Sctuc illa consuetudo introducta est, ut cum quis oscitat, crucis signo os muniat, Sc siquis steriaucta uerit, alius dicat silvum te faciat Deus. & istis etiam ambulando mors accidebat. ut etiam referat

Matthius Gradensis, Sc Gentilis Fulginas: quod deambulantes.& ab ipsis con sit ia petentes homines Libito moriebaturi & m ui

totiens ante ipsorum ostia.euenisse etia Venetiis hac aetate non

ignoramus. quapropter uidexur peste absque febre oriri posse. Hyeronimus capiuacius illustris & clarissimus uir, me usquaaman D

162쪽

anuntissisimus praeceptor, & que honoris gratia nomIno id fieri non posse statuit. nam Capinacius dicebat pestem esse intemperiem febrilem a corpulenta putredine enatam. uocat Clariuimus uir corpulentam Putredinem; quam excellentem uocat

Galenus. siquidem cum ut ab Aristi notatur sit putredo corruptio eius quae in unoquaque est humido, proprie & secundum naturam caliditatis , ab aliena caliditate. haec autem est, quae ambientis. Vnde conuincitur quod omne quod debet putrefieri , & calorem proprium habere,.& hunc ab extremo superari. siquide tunc putredo & corruptio fit, ut notant Aueri& Olyni. piodorus post Arist.quando a uiuae qualitates a passivis superatur. contra ueta generatio. quare in hac lucta, cum minus innatus calor illius rei resistit, uel ob debilitatem, uel quia agens ualde ipsum ossendit, & superat; tunc in ipso magis magisque eκ-cellens putredo fit: ut videmus saepe in aliquibus euenire. nam in ipsis adeo humores insgniter putrefiunt, ut ob excellentem eκuperantiam, siue excessam, ueneni naturam acquirant. ut doctissime demonstrauit Gal. dc etiam suit uetus quaestio ; & ante ipsum ualde huc & illuc agitata. an. s. humores in corporibus nostris, ad tantam putredinem peruenire possint, ut ueneni natura sapiant. quod dc hystoricarumulierum eκeplo docuit Gal. At cu tres sint nostri corporis partes, quibus constamus:quae ab Hypp. impetentia, contenta,& continentia dicuntur:ncpe spiritus humores,&solidet particulae: Quaesitum est apud ciuu veteres,tu & Neotericos homines ualde clarissimos: an se oris quet

pestis dicitur, positi in his omnibus fieri. Conciliator noluit in ipiritibus fieri ; quia spiritum, propter sui puritate,nobilitate I.

ait, haud putrefieri. cui sententiae adstipulatur clarissimus praeceptor Hyeronimus Capiuacius.alii uero, ut Ioanes Arculanus Donatus Antonius Altimarus,Hyeronimus Mercurialis,& inter doctissimos uiros, non secundus Horatius Augenius: dicunt eX Arist.omnia putrescere igne eκcepto. confirmant eXperietia, qui in Brittannia hodie habetur. ioi. n.fiunt pestilentesqdam ebres,q et a Belgis medicis, &Brittannis, diariae pestilentes uel ephemere dicunturieX quibus si evadunt, p copiosissimu sudore uita habent, S uti sina eoru corpora dii sudant, sint oportet; alioquin, si moueatur, Phibito sudore, itra diei spactu occubuti

c obtun Nisi diceremus qd pestis Brittania no est ephemer/,

163쪽

nerem nes hectica, uel putrida. quoniam ut dicebat clarissimus praecνtor meus, non datur caloriqui spirituum calorem euo re possit , sine qua actione,haud fieri potest putredoi unde ins ciuntur spiritus bene non autem putrescunt . ct Fracastorius dicebat, quod analogia in Brittanica diaria, se ad sanguinis tenue*umam habet. dc etiam ad spiritus De duobus aliis febris generibus, quae in humoribus, & partibus solidis sunt. nempe ut cum medicis loquar) de putrida pestilenti,&siκa sueti ectica ,

nemo, quem sciam dubitauit Michaelle Mercato excepto. cui consonum non uidetur; cum Cor sit membrum principalissimum; ut ipse ait: ut eius solida substantia possit a fixa pestileti

febre occupari, etiam ante sequeretur mors. Cui, dc Deoterici onanes, Sc antiqui, tam ex arabum, quam eX graecorum familia, naconsentiunt. estque Galeni contra ipsum testimonium , ct a thoritas. quare latrum est uirum, alioquin dom simum, in re tam clara allucinatum esse. dicebat Galenus. Verum de colli. suantibus febribus disserere in posterum licebit: aeque ut de iis hecticis febribus, quae in pestilentiis contingunt: cuiusmodi ea est quae nunc publice grassatur. Et cum depulsibus non immutatis in pestilentia loqueretur, diκit. Na in genus praecipuEhemorum, quas vocant, incidunt huiuscemodi pulsus. sunt . isti sebres adeo dirae, & truculentae, ut pote uenenatae ab excel-Ienti, de corpulenta putredine, ut non solum interficiant laborantes: uerum etiam aliis suum uenenum contagio mediante c5 municent. quando contagio sit ut Fracastorii finitione utar; detino in aliud transiens insectio. vel Francisci Valeriolae corruptio quaedam ei similis, a quo primum manavit, quae insecti me in particulis communicata, ex uno in aliud transeat.Quae triplicem nacta disserentiam, uel conctatu inquinat, uel somite , an lignis pannis, muris, &coeteris huiusmodi relinquit, uel ad distans suae contagionis seminaria communicans, sui simile gemerationem iacit. ut de ea peste re niuimus, quae ex Aethiopia Athenas est progressa. diffunduntur aedepol contagionis seminaria, secundum maiorem, profundiorem,ac potentiorem putredinem. dc quamuis sint haec seminatia contagionis, exhalationes calidae, quae ascendere deberent; non alaendunt usque adeo, quin & ad infernas partes meent:quoniam in quodam lentore , ct cissitie consistu si quae etiam ab aere attenuantur, a.

164쪽

eligunduntur , si in domibus Thalamisque sue int, per omnem domum, Sc uiciniam. ut i n sumo fieri solet; qui cum sit & ips,

de exhalationum numero, cum in aera haud recipitur, per otii ' Dem diffunditur domu, dc etiam extra, dc uidetur sumus quo Miam non est usquequaque tenuis, ut contagionis pestiferae seminaria sunt. quorum uis, dc substantia, attrahitur inspirati Dis modo, & perspirationis, quae per arterias uenas, ct uniuersos corporis meatus fit, ac introducitur. Vnde ut Fracastori dicebat, uis innata, siue calor suum fugiens contrarium,ad sua Principium recurrens secum putredinis seminaria deducit, ae Portat. quae cum sint lenta, & tenacia, non aeque ut attrahuntur

expelli possunt. unde fit ut uel cum humoribus, uel cum solidioribus cordis partibus immisceantur: dc si diaria pestilens exspirituum putredine datur, cum spiritibus in sarciuntur. de sievenenosam naturam contribuendo , secundum analogiam qua habent, animal perdunt. Venenum etiam putredine acquiritur. quoniam cum uenenum sit, id omne quod nostrum corpus,uel ipsius partem cui approκimatur, ad sui ipsius uenenatam nataram trahit, conuertit, de asiimilat, ut Petrus Abanus Concili tor dictus, ait. quod, ut Averr. Sc Avicenna sensere, ortu uela mineris habet,uel a uegetalibus, uel ab animalibus, uel eae putredine . quare non omnia uenena eodem perdunt modo, ut etiam Pestis facit. quoniam non eiusdem rationis sunt,seminaria. perdunt enim uenena quae mineralia sunt, quia dc habent Perniciosam naturam, quae nostro calori contrariatur, Sc etiam qualitatum activarum M passiuarum excessu nostri corporis emperiem ac armoniam silperantia. calida enim quia inuam-mant, ac corrodunt. frigida quia stupefaciunt, di meatus ob struunt ac angustant. sicca quia humorem cordis substanti ficu, ec sanguinem consumunt: nam sanguis adeo exiccatur, ut squalore in ipso introducto haud per uenas excurrere possit. Humida uero semis quamuis aliqui de iis dubitent) tamen est hy storia apud Galenum nota de eo, qui in somno a serpente commorsus, cum excitatus surgere non ualeret, per manum tractus,ossa a carne sunt denudata, dc caro tota corrupta. sed uenenata an iamalia ideo perdunt, quoniam eorum natura longissime ab humana reeedit, Sc ipsa etiam non uno modo inter uni. nam ali

165쪽

DE COMET Is

in tu aliqua , ut quidam serpens in Nubia orum palmorulongitudinis, caput acutum habens, & uirides coloris existes: sibilo exactissime acuto, & aues,& animantia perdit.neque hoc quispiam admiretur, quando & mustella serpentem interimat, &soricho in pugna, aut galega se munit: & tame uelit nolit, in Ranae rubetae os decidit, ut multi, & si de digni uiri mihi se uidisse narrarunt datur enim mira, & prodigiora spectacula in quibus summe Dei Opt. Maκ. Artificis opus laudandu est.sunt aliqua quae gustu, & laliua perdunt, ut aspidi surdi sputus, dc eanis in rabiem furentis saliua . tactu ut est apud Auicenam hystoria de milite qui lancea serpentem quum occidisset,& ipse ueneno periit,conto mediante cordi communicato ueneno. ut interim de

Prospero Theseo, Franciscae Genitricis optimae fratre taceam, qui cum ruri esset,& serpentem lapidibus occidisset, & messoribus hystoriam narrasset, quae ipsis credita non est,ob magnitudinem serpentis enarratam: unde subirescens ipse & baculum accepit, ct iam enecatam beluam, ad ipsos detulit, quare eadem nocte in immedicabilem dextri loteris paralysim deuenit.occidunt etiam odoratu uenena, ut fungi quidam praui: ut locuple tissimus testis est Razes . est Arist. author in Mysia albu quoddauriarum genus reperiri, cuius foeminae cum a uenatoribus in sequuntur,huiuscemodi eκ penito ore satus emittui, ut insectantium canum carnes putrescere dicantur. Pari quoque modo ceteras beluas,cibo ineptas respiratione reddere solet. Co erum siquis ui prope eas aduentarit, tam magnam pituitate copiam emore effundunt, quae faciei canum, ac simili ratione hominu adhaeret, ut ipsos suffocare, uel excecare uideatur. Constat et apud scytas arte uenenum parari, quo delibutae saggitae immedicabile uulnus insigunt. utuntur etiam & Thurraru Reges hoc eo- de ueneno,eκ uiperis & humano sanguine parato, quo & subsellia,& sta pedes, de indumenta delibuta, irreparabilem necem adserunt. sunt & quaedam uenena, quae particularem paricinnostrorum corporum respiciunt, ut lepus marinus pulmonem, cantari desuesicam, Ranae rubetae semen, seminalia uata aliqua noliditatem pariunt, aliqua uertigines, alia apo eκiam,sue siderationem. quae omnia uel a qualitatibus manifestis fiunt, uet. a forma quam uocant specificam. quae est elementorum meritus ut Conciliato is uerbo utar quod si secundum ipsorum Pro:

Portionem

166쪽

portionem & in composito c5cursum,& sendromen. At peltis etiam non uno perdit modo; quoniam differt pestis a peste, non solum secundum maiorem minorem ve putredinem, sed etiam secundum ipsius specificas formas.quod eXPestentia comproba re licet: quando aliqua Boues solum tangat, re illos occidat. Re seri Columella quod si aegrae porcae stercus Boues deuorarint, in pestem incidunt, de aliis bobus contagionem communicati aliquando oues corripit pestilentia. quare dicebat Lucretius. consimili ratione venit bubus quo uelape Pellistas,etiam pecuis balantibus aegror. aliquando sues, i capras. secundum quod,putredinis seminaria, eκ tellure ortum trahentia, magis analogiam,cu illa uel est ra animantium spetie habent. 'uapropter nil noui fuit, si Lucio Pinario,& P.Furio Conc ita Pestilitas mulieres inuasit,&pH-

sertim utero gerentes, ut foetus mortuos effundentes, statim perirent. Quae pestilentiae seminaria possitiit a Crinito sydere tememotibus mediantibus ortum ducere. unde mures, & coetera animalia in cauernis,&terrae scobres,ac anfractus, habitantia, saepe

hoc aufugiendo, & rimas anfractus di cauernas relinque do praedicunti unde est apud Poetam.

Saepe eaiguus mus.

Augurium tibi trille dabit, tellure sub misulem nonnullus amor tenuissed in aera aperturo Erupit scrobibus, uitaq. atque immemor usus, Et paruos natos, er Ostia tecta reliquit . Ipsa etiam tellus non ignara futurishum tremit, atque ιntus grauida suspirata basio, Signa dabit. tremue re urbes, est vertice toto Formidavit Atlas, timuitq. sub aequuae Nereus Exhalatioai.quae terr motuu caussa est, non solii noκiu qaiddaacquirit: sed etiam gignitur ex ipsis putre samonibus, quae subterra fiunt. quae est caussa ut contagiosi morbi, in animantibus Mant,&Praesertim brutis, quum ob respirationem, quam Prope terra agunt , tu & ob pabulu Sc cubatu. eκ quibus ueni uca illa qualitas uni. coicata aliud ificit & labefactat ut e illud uulgatae Morbida facta pecus totum corrumpit ouile. ut poma etia, malaq. factur,&pyra quae cu corrupta sunt, eAhalationes e putrido corpore demittetia,illae aeri, dc uicinioribus

167쪽

se immiscentes 1 fructus illos Perditat uastant Oc eorrumpunt. unde est Iuvenalis illud. . Vua e corrupta liuorem ducit in a ... . . Est Avicennas author hisce quidem uerbis, pestem originem ortumq. a Crinito sydere trahere. dicebat enim. & similiter qua-do aestas non est uehementis caloris, & est uehementis conturbxtionis, habens matutina alterata pulverulenta: & iam praeterierunt in autumno aliaheb idest apparitionis ignitae & ignes, ANiazech, i sest stella comata, est senum pestilentiae . a quo

doctissimus Femelius accepit. caussa autem est,quoniam inhalatio illa in sublime accensa, quam Cometem vocamus, ualde. nostrum calorem excedit,& si id non adue tur.ut ex mixti ne uenenata propter ex cessum, aerem inficiat: ac labefactat caiorem nostrum; unde humores in hostro corpore, cum regi noPossint ab ipso innato calido, putrescui, ut est author Galenus. Da non omnis putredo quae in corpore nostro fit,ab obstru o- ne a qua Perspiratio impeditur, progreditur, ut male quida lomniant. quando caloris imbecillitas lussciat, & humorum copia quae ab innato calido regulari non ualeat,unde humores posteat utrescunt. fit etiam alia de caussa a Comete Pestis, propter ca- oris eκuperantiam, & siccitatem: na haec possunt & pestis caunsam esse; ut illa fuit, quae Thucididis tempore uiguit. ideo dicebat Galenus . contingit autem praecedere ambientis aeris caliditatem immodicam. quam caustam cognouit Ma v idum pestem a Comete oriri fatetur. Aut grauibus morbis , est lenta eorpora tabe corripit exbustis lethalis stamma medullis. AIabenteisq. rapit populos, totusq. per νrbe Publica succensis peraguntur fatasepulchris. Qualis Erichtomos pestis populata colonos

Eaturit antiquas per funera pacis Athenas a Alter in alterius labent cum fata ruebant. locus artis erat medica, nec που valebant . icesserat officium morbis funera dcerant λ ortibus lachrime fessus defecerat ignis.

Et coaceruatis ardebant corpora membris.

Ac tanto quondam populo vix contigit barcs Taua sieni cant lucentes saepe cor M.

168쪽

Fimera eum faeibus veniant, terris . minantur Ardentes sine fine ratos, cum mundus o ipsa Aegrotet natura nouum sortitasepulabrum. Et alia etiam de caussa potest animalia, pestiferam, dira ae imisculentam luem inuadere: suoniam supra cognitum est, & id rationibus authoritatibusque uirorum sancitum; Comete si citatem inducere; eκ qua, squalore in animantibus inducto .ct sontibus fluminibusque exiccatis adhuc magis,magisq. sania uis torrefit, ae crassescit, ut non belle in animantium uenis disari possit; unde sequitur putredo; ct profunda quidem:qu niam maximam sortita sunt animantia siccitatem. quae per accidens putredinem parit: nam siccitas putredinis cantia esse non solet; sed quia addimationem inhabiles redduntur humores ideo profunde corrumpuntur: & sunt Pestilentiae cau . quod uidens Pontanus sic rem hanc expressit. -'Ianguentes impo/cadunt eum manibus beri, Exanimesq. iacent passim cum matribus agri. Infelix animam eonuulso hi capite linquit , . nurus, est ingentem ipse cadens dat mole ruinam Vec Maatur equus non sicco in margine Duris

Asuerat,stasAetas moriens eaput abdit arenas. atrata dolent armenta boum armentas equorum amigrat rati sprocul armentarius agris '

Aeteringens paruos aegra eum coniuge natos . . ia a

nque adeo itHandum in rabiem fera saeuit Erinos 3 Et diuus quatit in terris iacula aspra cometes.st eκperientia comprobatum est, ut apud Romanos aduersus Volsinienses bellum parantes , L. Valerio Potito,&M. Manlio Cos testis est Liuius, sunt de alia, &e. Sunt & alio modo Cometae Pellis caussi. nam cum ipsi siccitatem inducant, de sterilitates: opus est ut animantia prauis uescantur cibis r en quibus mali gignuntur succi, qui facillime & profunde putrescunt, & pestem pariunt. isto modo in Aeno, ut refert Gai .ex leguminum esu pestilentia viguit. refert Auenzoar, se in Ma- raro ob famem homines cadauerum ossa effringentes ut inde medullas deuorarent uidisse quibus deuoratis statim moriebantiar. & hoc est eκperientia comprobatum, Clementis V. Pone. Max. tempore ut supra est adnotatum . quare hoc loco Donatu

. . . in V Autonium

169쪽

DE COMET Is

Antonium Altimarum mirari subit, qui Pestem ntiquam absq.

aeris putredine oriri statuit. Potest etia alio modo Cometes pestem efficere: nam cum ipse sit multotiens,& belliquii cauila, tum praeiagium, ut insta declarabimus: unde cum maxima minum clades subsequatur eκ bello: quae insepulta diu iacent

lora,nec cremantur, tabum contrahunt &putredinem: quet communicata aerem S inquinat Sc etiam putrefacit; inquinat quoniam eXholationes illae putridae, quae sunt contagionum s niana, aeri immiscentur, &attenuantur, ut supraesidictum, disic a nobis Per inspirationem, ac perspirationem, quae insensibiliter fit attrahuntur. & etiam quoniam aer cum sit sua naturali umidus, facile putrefit, & si aliter aliqui uiri clarissimi statue.

xint. Putrefit enim eκ putridae cadauerum exhalationis occasione potest etiam fieri uenenata lues ac pestifera, ex aquis corruptis, ct stagitatibus quae multotiens a Comete originem trahut

Dquide in obsernatum est, post multam siccitate a Comata stetiti inductam Coelum multas dedisse pluuias: ex quibus amnes creuere, & lacus eκtra proprium situm aquas demisere. ut Cometes ille monstrauit, qui Iustini Imperatoris tempore uiguit. nam eo tempore Tiberim innundasse ferunt, unde aquae stagnites essectae postea facillime corrumpuntur: a quibus Pestis postea uel facile fit. ut tune fuit cum Pelagius II. Pont.blax. in. ter uiuos esset. Se in Regno Neapolitano Galli Luttrecchio Dace ex hac caussa experti sunt. ea quae dicta sunt omnia possunt operimento comprobari. nam T. Ebutio.& P. Seruilio Cons. cum coelum eκ istis exhalationibus arsisset, adeo foeda tabes militares copias inuasit, ut plurima ex parte ipsas consecerit. muti

os nobiles, Consules, de praecipue plebem laeda tabe deleuit. est mihi Eutropius author. & quid dicemus de Comete iupra

Hyrosolimani per annum ante ipsius eXcidium ui nam ut est Ioseph author, non solum bellum, & diram fame, sed &pectem fecit. Leone II. immanissima belua imperante qui a scelenissimo ludeo in stolidam uitae & Imperii longitudinem du- 'ctus, sacras sanctorum imagines de uastare mandauit. dc Gregorij II. Ponti Max. tempore uisus est Cometes, cuius coma ie-ptentrionem respiciebat . adeo dira Pestis Bisantinos inuasit, ct effrenis r ut tercenti milleni Bisantini diem ultimum clauserint. Ioanne κvi. Ponti Maα sedente, uis, est cincinnata; det

170쪽

dira pestis Romani inuasit. de etiam non multo post , quam apparuisset Cometae Ioanne κIX. Ponti Max. Dei ccclesiam regete,truculenta pestis intra paucos annos bis exorta est. & Clemetis Pont. Μ-. tempore pestis, cometa Pr cedente, fuit. de anno i 3 o. cum Cometes uisus esset Pestilentia per biennium& Europam, & suas ciuitates Italiae praesertim) inuasit. intee uas omissis allio Florentia, Perusium, Venetiae valde amictiunt. sunt authores Platina, Leonarthus Aretinus, Ioannes Vii Ianus,& Petrus Marcellus, at remotis temporibus relictis. Pr

cessit Cometes qui in ultima Cometarum specie est a nobis res positus. & anno is s. Dira pestis per Siciliae insulam, uagari Meepit, & Tridentum, Venetias, Patauium, Brixiam, Veronam , dc Vicentiam aliasq. ciuitates foedauit. qua de caussa manifestum est Crinitas stellas pestem facere, & ante quam imuadat pestilitas mortales apparere, ut experiendo magis , quam docendo est uisum. At quis forte non ab re quaesierit, an uti a

Cincinnata fit pestis, etiam a Solis & Lunae eclipsi fiat. ut Ag

thi Primi Pont. Max. tempore obseruatum est.qui in Pontificatum euectus est anno ro a. ct post Diuum Petrum Apost lum 3 o. Pontifeκ suit. & etiam an possit, & a syderibus inuicecommixtis, & ut dicunt prauas constellationes essesentibus, pestis ortum habere. eo praesertim cum huius sententiae suerit Avicennas,&eum sequuti Conciliator Femelius,& alii multi,& etiam quidam alii doctissimi clarissimique neoterici. nam ut Andreas Gallus, qui a Ptholemta accepit est author. Cometes fit a constellationibus . ideo Cometem i s s. Ioan. Baptista Careliuspraevidit . quare secundum Astrologos non solum fiunt Cometes ab istis vocatis constellationibus, ut quando Mars de Saturnus inuicem concurrunti sed, etiam si sub Zodiaco circulo sani, Cometae; uarios essectus producunt, secundum, quod sub isto, uel alio signo oriuntur. quare dicunt quod si in Ta ro, inque quam aestiuali, ac in Oriente crinitum sydus siat: binbones innumerosq. morbos indicabit. si in Geminisipuerorum

morbos, necem famem, praegnantium abortus auium mortaliatatem , corruscationes uehenosas, magna tonitrua fructus comburentia protendit. si in Canero bella, neces,&mala multa d monstrat. si in Virgine dolores, cruciatusque multos, tremoresq. c mulieribus status, uulneraque & pustulas deccrnit. si in. V a Scorpione,

SEARCH

MENU NAVIGATION