De cometis libri tres auctore Ioanne Baptista Venanzio Baffo ... Quibus accessit eiusdem Pytagorica consideratio. quo mense editus foetus viuere possit

발행: 1580년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

istortalitate indutus, pro nobis passibilis, mortalisq. fieret sim ma enim benignitas, summa humilitas,summus amor, summa Charitas fuit. At Ianuensis fons sanguineus malum denunci uit. Ianua enim paullo post a Saracenis, dc capta, & cremata est.& tamen etiam per multos annos antea praecesserat Cometes. Cuius cum sit natura ignea exiccatur sontes, & flumina,ut hoc anno uisum est. in quo adeo imminuti sunt sontes, ut aliquibus in locis, etiam maXimi sontes sint exiccati. necesse est enim ut inquit Aristo. cum loca sunt sicca,fontes deleri.quare & huius inali est Cincinnata caussa.& ideo dicebat Pontanus. Delituit ripis imis, ct caput abdidit alueo Undarum pater Eridanus sitientibus amens, Excessere antris. maesta edi sine numine nympha Fuderunt nnllos terra arescente liquores. Vnde cum aqua deficit & pluuia, necessum est, ut alia oriati tuo mala. inter quae est connumeranda sterilitas: de qua nunc uerba sacere est tempestivum.

De sterilitate. Cap. VI

A Nnonae uero desectus, ct caritas, maxime & Correte gignitur, quum ob manifestam perspicuamque caussam , tum, Scob abditam ac occultam , & nobis experiendo magis, quam discendo claram . si quidem, eo quia Comata stella agnis accensus est, & eκ se ignis ratione, & exhalationis siccae copia, squalorem in terris, S aere immittit . unde sit ut siccitas quae eXcedens inimica est rebus omnibus quibus prosinieritis utimur, ut ipsarum rerum penuria fiat. quoniam siccitas ut HyPPO. ait humiditate deterior sit . quae sententia est de nimia siccitate intelligenda, ne pugnantia statuat Diuinus Senex. ista pol siccitas, squalorque modum eXcedens, terram humiditate priuat, eκ qua segetes, sata ac arbores plantaeque omnes nutriuturi unde ad iustam magnitudinem peruenire nequeunt. quare dc

fructus squalidi fiunt,& pauci, & magis sicci: deficiente pabulo, quo eorum arbores,&herbae utebantur.siquidem succus ille imperfectus est, di ideo ut Theophrastus docet, crudus. Cruditas uero duplex existit, una in qua siliditas dominatur; altera,

in qu

152쪽

In qua caliditas, ut docet Galenus. unde cum squalor uiget, potius cruditas illa in qua calor uigeis dominatur: quam illa in qua seisiditas. quae ex Gal. decreto, & deterior. ct magis noxia exi stit potest etiam dc frigida cruditas a Crinito sydere pee accidem heri, ut dum de uentis egimus diximus, & du de pluuia semio erit,dicemus,& cum pluuia fiat dcingens, tunc. I aliae folium O sterilas domistrantur avena. nam si pluuia maxima decidat, & potissimum uerno temporent Theophrastus docet. tunc succus ille crudus, a coeli calore excalfactus dc non coctus, adeo triticum alit,& Eeam: ut exilla lolium, ex ista auena fiat. fiunt etiam in satis desectus &moebi.nam ob alimenti inopiam , quo sata deficiunt, in eis squalor sit. Meque enim possunt quum segetes, tum & arbores absque hoc morbi genere, in anno succo, & squalido consistere: S praesertim domesticae arbores: nam siluestres morbis haud tentantur, ut est Theophrastus author: quoniam in ipsis maior, uiuidiorque calor eκisliv. signum autem est, quod ingelidissimis montibus frutis cant, ut caprificus, ut pyra malaque siluestria. sed domesticae arbores, quum ob caloris innati imbecillitatem, tum etiam eκ dulciori, quo praeditae sunt succo,& syderationeficilius, & phacetismum, scabiem, rorationem, impetiginem

quae patientur. aliquae uero particularem morbum everiuturtit ficus glabrationem, uites uerd uocatam articulationem. qui

morbi a Comete haud fieri nisi per accidens possunt. quoniam ab huberiori alimento, ipsoque magis humido creantur. accidit etiam scabies fico ir oleae impetigo, uiti roratio, ut eX Cleidemonotat Theophrastus . fit Sc uitibus oculorum obtusio, S congelatio, quos morbos a Cometae prouenire posse,& ratio dictat, dempnltrauit evertentia. ratio autem est, quoniam cum fuerit

toto hoc anno aquilonaris constitutio, a Crinita ut supra est

dictum inducta: acriter enim & ultra modum Idibus Aprilis

constitutio uiguit, urnix rursus eX coelo prorumperet, & pruina et unde emortuo gemmarum calore , obtusio est sequuta. sed

non illepide quis quaeret cur eis quod si non sequatur pruina ,

uitium gemmas nari, aut arborum flores interimere non ualet rhuic satisfaciens Theophrastus dicit. Primum quod ni X no omnibus partibus residet, sed a palmitibus,aut germinibus statim liquescens delabitur. Pruina haec diu inhaerendo exurit, tum, S etiam

153쪽

etiam in uite habitus palmitis caussam habere uidetur. quippe

cum niκ antequam germen prodierit, cadat ; pruina uero ubi proxime prodiit, cum infirmissimum est interdum etiam cum turgescit, quo tempore non minus fragile est . iam enim hum scit,rarescitque . ad haec pruina nive tenuior est, itaque ratione utraque uehementius congelatur. sed nec illo modo niκ reside re palmitibus potest, nisi uitis tota celetur; quod si evenerit, catiora nive undique integente concludetur,frigusq. soras are bitur . Quemadmodum a terra fieri solet, in totu uim quoque . incidendi pruina, quam niκ efficaciorem sortiri putatur: Sc novalia proinde meliorascere pruina eκistimant,glebas.n.dissu di subeunte mordenteque; quoniam constantior est. tenuior nive propterea est, quia niκ ex nube consistit, & uelut spuma est quaedam, spiritum in se admodum continens. ipsa autem Pruina per se constat tenuiore quodam aere, humore i. condita est. hactenus Theophrastus, eκ Theodori Gazae uersione. alii autem de caussa sterilitas a Comest inducitur: quoniam platae, sataq. ut nutriamur difflatione utuntur, ueluti etiam animalia; α quaedam insensibili perspiratione. aer enim non solum animantium, pulmonem habentium corpora ingreditur inspirationis nomine, ut cordis calor refrigeretur, & animalis facultas ex aere etiam gignatur, ut est testis Galenus: sed ut expirationis motu, cor a quadam fuligine, quae eX calore in sanguine comtrahitur, opurgetur . sic dc plantae, perspiratione, dimatio neque utuntur. unde si aer erit humidior, tunc sata uiridem iii nigro colorem haud habent, sed in candore uiriditatem . unde marcore, ac putredine uel facillime infestantur. at si aer mala qualitate sit affectus, nempe a Cometae stellae siccitate, quid fieri potest, ut proba utiliq. perspiratione uentilentur quare hac etiam de caussa, & segetes, de arbores detrimentum a Uium . ex quibus optime cecinit Pontanus. Exedicere antris maesta est sine numine ni rueFuderMnt nullos terra arescente liquores. Interea nactus caela demittitur imber ,

Arescunt herbae passim sitientibus aruis

Trasorum perit omnis honos. nemora alta laborant

fessibus, invictoq. cadunt ἐβipite frondes. 1 rum transit cinerem de gramine ceJes.

154쪽

rua reuem non vlla mouent ingrata nee Hum Incensis aris meritum ,sens uso malorum.

alia uero de caussa inducitur sterilitas a crinito sedere, in agris satis, segetibus, arboribusq. omnibus: quoniam coctio impeditur. siquidem cum coctio quae M te dicitur ab Aristotele , sie persectio a naturali proprioque calore,eκ oppositis passivis;uel ut Gal. ait, quaedam dedumo illius quod coquitur, in conc quentis naturanar fieri non potest, ut calore natiuo alterato ab aeris squalore, dc siccitare,eo modo perficiatur, ut persici deberet . nam cum calor innatus sit coctionis instrumentum scoctio .n ut Arist. ait fit ab innato calore sine quo nec persci nec etiaaggredi coctio potest: & eius substantia, sit aerea, &aquea; ut Praeter Hypp. est audior Gal. non potest in sua consistere semetria, quando squalor ualde excedens sit. signum autem nobis sit aestas; in qua minores fiunt in animantibus coctiones. quoniam dissipatur eius substantia ab externo ambiente calido . hyeme uero ob antiparistasim sortior , ualidioris euadit. quapropter dicebat Hypp. quem sic Lui sinus uertit.

i cum dat Drum gelu, mitem4. fauonius auram Naim Osidi ventres longiquesopores .: Adsummum, hinc epulas possunt tunc corpora plures, Auctus mTm his calor innatus, plus postulat: adsunt Indicio aetates, athletarum labores. 'Nam ut lucupletissimus testis est Arist. siccitas ualde a natura remota est. neque enim cum calido innato, neque cum humido primigenio: eκ quibus constant, quum animantia, tum Acplantae; aliquam similitudinem habet . quare ut Plato inquit nulla cognatio inter dissimiles cadere potest; cum non possit ut ait Galenus,id quod coquitur in concoquentis naturam transire . nec ut Arist. est author, persectio illa, quaesit ex oppositis

Iasuu si cadere taxest: quando ista passiua nullam cum calore abeant similitudinem . dc quamuis dicat Aristo quod ea quη concoquuntur, sint dissimilia, & per coctionem similia fiant;

nam transit in illius naturam, quod nutriri debet: non eousque dissimilitudo est statuenda, ut toto disset coelo. quonia lapides in nutrimentum conuerti minime queunt.Et si non ignoramus aliquos suisse cui uitrum, carbones, pannos, uasa,lignum , &ccetera multa deuorarint; ut Lazarus vitri uoraκ apud Real-

155쪽

dum Columbum. & etiam nunc alii uigent, qui Soserrum is glutiere. at ista in nutrimentum non conuertuntur sed in eκcrementa,quamuis in aliquibus animalibas, ct in nutrimentu uertantur lapides, & serrum. quae animalia, & maXimum calorem sunt sortita, &consensum cum re deuorata habent, ut strutio: camelus, ct columbi agrestes: nam isti lapillos deuorant, ille serrum; at homines qui a ia agunt, ut plurimum gustu carent, ut LaZarus uitri uoraκ erat, cui nerui gustui seruientes deerant. Vii de cum siccitas squalorve sit adeo uitae contrarium, mirum non erit, si a Comete sterilitas inducaturi quod aduertemnitius sic carmine rem hanc compleXus est. Ni quam fusilibus excanduit ignibus alber. usqualida est si deplarant arva colani et . IEt si riles inter sulcos defessus arator Ad iuga merenteis git frustrata iuuences Est certe naturalis consensus, est&dissensus in rebus: ut Leo galli cantu exaudito eXpauescat. Oves adeo lupum timent, uvetiam timpana eκ earum coriis cosecta ; si timpanum eκ lupino

corio pulsatum solui ediderit, ut ab ipsis aer sono asse ius percipiatur , statim dissona simi. , Brassica adeo uiti est insensa ut prope ipsana stiri vel plantata, ean ct diminuat , & dissipet. Anon solum ebrietatem praemansi arcet , uerum si supra opulposita fuerit dolorem eκ meracioris uini potu enatum, tollit. est inter. eandem brassicam S uitem maximus dissensus,iita ut iuxta seri non patiantur . est & dissensus inter torpedinem Scipiscatorem; ut torpedine uel tridete tacta, uel hamo, uelisagena , in stultorem aganturpiscatores, ita ut manus mouere minime possint. est dissensus inter Echraeidem pisciculuim rςmoramin uncupant.ὶ & nauigauna . ut quamuis ualidas carina dc in gna,& ud maxima uentorum impellatur, renioretur. eil quippetinter horia inem interfectum, & occisorem dissensus maximus ita, ut cadauer rursum eN uulneribus sanguinem inundat.& ea consensus in rebus, ut elementa suo loco certa sede stent.&ali in ulta, ut de magnete, & aliis diximus. Unde Cometes a totae s ua temperie, siue sorma, satis, segetibus, arboribus artinianti-b uri. omnibust, absque alio medio, inansensus. id apprime cog noscens Virgilius Poetarum maXimus dicebat. ιculoste latum impune comen. . sunt

156쪽

sunt enim plurima, quae alicui naturq reluctatur, aduersintvrq. ut uel solo aspectu possint aliquem perdere, ut de fascino extas apud eundem Poetam Nescio qu's teneros ocidus mihi fascinet agras. Et aliqui reperti sunt, ut solo uisu hominem in tabem uerteret, ut Sc quaedam animalia facere perhibent: nam Catablepha animal, hominem ad mille passus, si inspiciat necat. quin & mutita etiam alia, quae si extrinsecus, uel in capite apponantur, tu niam distensum cum quapiam parte habent, illam partem le-dunt, ut Cantari des, quaecum habeat cum uesica diisensum, si extrinsectis adni inittrentur, uesicam ostendunt. quare iubebat Areteus lacte prius uesica muniri. dies quippe deiiceret, si multa alia recenserem; quando ab vitis, eX sua proprietate;quam eκ elementorum mixtione constare affirmamus, iste promantur

actiones. simili quippe modo Cometes, qui sua naturali intemPerie, quae pro e X balationis diuersitate immutatur, hoc magis efficere, quam aliud quodpiam potest . si utili modo dc sata,

arbores uitiis plurimis, praesertim squalore, eκ Comete assiciu-tur, eorumque fructus uitiantur . nam ueluti si luxuriant a bores, fructus copiosi sunt, qui ante maturitatem, decidunt,tiel si ad maturitatem ueniunt, uermen patiuntur, & ii praesertim qui a domesticis arboribus fiunt sagrestes enim fruitus qui, accidi sunt vermiculationem non patiuntur, ut ait Theophraritus, Saulieri, & etiam calidi valde, ut lauri baccae: sed potissimum qui succum habent dulciorem , dc uerni. tuae uriare enim humoris abundantia facit: qui eum crudus sit ob sui copiam, obia potest ab itinato calido concoqui; & sic fructus decidunt, uti foeminis accidit quae si sine manifesta caussa ab ortum patiatur,non id prouenire eκ alio statuit Hypp. quam eκ humorum abii dantia quae intra uteri cotylidones est. lic S arboribus usu uenit ut est author Theophrastus, ct ante eum Plato. at aestus grauiores, praeseitim si a maligna erelisatione sint contracti, ut a Cometis fit, non solum tabe quadam efficiuntur fructus, sed& herbae quamdam indicibilem malignitatem acquirun . quae in animantium corpora pro ipsorum nutritione immissi, sensim labem inferunt, dc morbos quum uarios, tum dc similes producunti sensim enim asit reluctante natura, ut etiam lues venerea

facere soleti de qua lic dicebat Fracastorius. Scilicer

157쪽

r DE COMET Is

Militet exemplanonsese prodit aperte, Ut semel est excepta intus, sed tempore certo Dei terio sensim vires per pabula captat.

Criniti autem syderis malignitatem,eκ excessu caloris, ac sic mtatis prouenire putamus, quoniam ualde gradu istae qualitates, quum nosti um, tum & fructuum, S arborum calorem eXup ranir ut in uenenis conspicimus, quae ob id enecant,ac perdui. quia ualde calidum nostrum innatum eXcedunt. Quare Cometes suo caloris eκcesu omnibus detrimento est. At si qui, obiiciat, quod uerna tempestas fuit calida, &humida; &frequentissimi imbres uisi sunt, unde & sata, & arbores suum pabuluhabere potuerunt. respondendum est: Vernam tempesbitem

australem quippe fuisse, & frequentissimos imbres apparuisse,

prima, & lecunda ipsius ueris constitutione, unaquaeque anni pars eX quatuor, quas annus habet, in triplicem constitutionem diuiditur,primam, mediam, eXtremam,) ultima igitur ueris pars, fuit borealis & aquilonia,ut niκ & pruina Idibus Apri

Iis delapsae indicarunt, & cum imbres a terrae calore in hyeme concoqui non potuerint, essectum est, ut quaedam excrementitia humiditas pro pabulo sit usurpata, quae potius est putredinis caussa, quam ueri alimenti. signum huius rei est, quoniam non ob id fontes suum pristinum decorem sunt adepti. quare meritato a Virgilio dirus Cometa uocatur. Non alias calo ceciderunt plura sereno Fulgura, nec diri toties arsere Cometa. uod diximus, experientia non semel comprobatum est siqua-em ut remotissimos Cometes praeteream ) crinitum illud θ-dus quod sub Clemente V. Pont. MaX. apparuit, hoc demor Drauit: nam adeo sterilitas uiguit, ut maxima calamitas exfame' sit oris. quoniam, & uini & olei, ct frumenti, ac omnium rem rum inges fuit aegestas. hoc etiam sub Calisto iii. experti sunt mortales cum dirus apparuisset Cometes. ideo merito dictum

est a Virgilio. unquam caelo Dctatum impune cometo.

158쪽

De Peste. Cap. VIL

FI T etiam , ex eadem caussa omnium calamitatum minima, Pestis: quae tamquam furens belua, non solum domos, Verumetiam vicos, oppida, Ciuitates, dc Regna depopul tur,& perdit . ut nulla alia sit tam dira calamitas, quae hanc uel superet, uel aequet. quoniam non solum quando negligitur. hominem, uel oppidum perdit,&deuastat, uerum ut diκimus omnem regionem: ut leuis scintilla agere solet, cum segetes est adorta, quae & segetem comburit,& sata,& lucos,& domos, Scuiciniam, & remotam etiam partem. ut Fracastorius dicebat. .

Visse in Ilipulus cecidit quum forte fauillam face, neglectam pastor quam liquit in arvo . Illa quidem tenuis primum, similisque moranti

Iuredit: mox ut paulatim increuit eundo , . a itur ictvitia messem populatur, O atros, Vicinum. nemus: flammasq. sub aethera iactat. Dat βnitum laud crepitans Iouis auia θtua; Et caelum luid circum, campiq. relucent. Et quid maius excogitari potest, quam caram patrum, amicos, Parentes, ac dulces natos deserere nulla maior labes , aerumna, nulla maior calamitas inueniri potest . unde uere a Galeno furenti beluae comparatur. quoniam ut Russus Ephesius dicebar, omnia horrenda uisuntur in Peste. nam praeter haec quae numerauimus mala,adest, ct praesto est; omnium terribilium ultimu, Mors. quae a bonis non est extimenda. adest insensissima hominum calamitas. nam aliquibus dum a peste tentantur, fiunt carbunculi, pestilentes bubones, eκanthemata,vulcera mala,& dira, nome: aliquibus membra decidunt,decidit caro,& aliquibus ossa carne nudantur, ut refert Hyp. & aliqui adeo memoria orbantur, ut non solum amicos, ct familiares non agnoscant,uerum & parentes, & se ipsos. ut in illa Peste accidit, quae Albenis uiguit Thucididis tempore: qua & ipse affectus fuit. aliqui enim ut ipse resert:& ab eo accipiens Galenus, adsuere, qui cuuim sibi ipsis in cibis assumendis fecissent ab efferata lue euasere,& cum euasissent ipsoru propria nomina haud amplius cab

luere.

159쪽

DA COMET Is

hiere. euius Pestis seminaria ex Aethiopia flatibus mediatibis deuenere; ut ex ipso Thucidi de exculpsit Lucretius. penitus veniens Aegipti ἐ finibus Orthus

fera permensus mullum : camposq. nata istes' Incubuit tandem populo pandionis. omnes Inde cateruatim morbo, mortiq. dabantur. Quoniam est communis morbus Pestis . at morbus communis, si sit uni tantum loco communis, graecis non inον dicitur. qualis

Aeriotiis &Palestinis est Elephantia sis, nusquam Italis anto Cn. Pompei tempora uisus. unde Lucretius dicebat. Hi elephas morbus, qui propter Lumina nidi Gignitur ., gipti in medio, nec pratcrea usquam. euius occasione refert Dion, quod Aeg ptii Reges qvi Pharaones dicebantur, Iudaicum populum ab Aegypto separarunt. adeo fuit studiosa Gentilitas in occultanda ueritate. ut et aliam Meritatem eniκus est Cornelius Tacitus occultare; qui du Moisis per rubrum mare tran situm & uiam describit: otum ad pr Phanam magiam refert: & modo ad ipsius Ducis solertiam, d aquam E petra extraxit: nam id asinorum siluestrium obseruatione secisse Mosen dicit.Est & diacunculus in India,& Ethi pia in pueris frequens, ut Leonida apud Aetium habet ; a quo .ct Paulus,&Avicenna accepere. sit enim animal non dissimile a lato lumbrico,in musculosis brachiorum, aut curium partiabus. quapropter iure merito, est Volaterani, alioquin uiri gravissimi explodenda sententia; qui etiam in gutture oriri statui dracunculum , quem est sequutus Rauisus. resert enim eX S rani sententia, quem latiniarauit, ut uerbo ipsius utar Coe- Iius Aurelianus. quod animal sit, & quod Paulus negat dracuculum animal esse. & quoniam in hac re etiam deceptus est Raphael Volateranus, ideo liqrba quum ipsius, tum etiam Pauli

subiungam . inquit Volateranus. Dracontium morbus apud Indos, & Aegiptios in menabris musculetis Proueniens, uidelicet gutture brachiis, coXis, cruribus. Soranus medicus hoc e κanimali quodam simili intercutem innato dicit procedere. Paulus animal esse negat. nos Alam inter Henricos nodie malu hoc frequens cognouimus. Ducunturq. pro remedio noctibus per urbem iure quieti, crepitantibus simul aereis uasibus, praesertim initio morbi . hucusque Volateranus. Paulus autem sic. In India, α

160쪽

LIBER III. II

dis,3c superioribus Aegipto locis, dracunculi generantur, ceu animalia quaedam lumbricos imitantia in partibus musculosis, puta brachio,femore tibia: in pueris etiam latera sub cute pra

reptant, & palam mouentur; deinde cum diu eXtremum aliquod dracunculi remanserit, locus inpurat, dccute ipsius as aperta, initium ipsius progreditur: cum trahitur dolores ni ouet, praecipue abruptus . dc Paullo post. Soranus neque animal prortus,sed neruosi cuiusdam substantiam esse Putat, quod opinione motus solum praebeat. siue autem hoc sit, hue quod prius dictum est Sorano, & Leonidae aliisque uisum est, calida superfusione & cataplasinatis in his concoquentibus uti ex multa, sarina triticea,aut hordeacea. hactenus Paulus. & no minus labitur Raphael Volateranus, quum statuit morbum Doequentem apud Hernicos esse, accipiens ut eκ curationis modo elicitur a

illos qui aranei tarantulae dicti morsu affecti sunt:quod ij dracuculo laborent. quando isti, qui ab araneorum illa specie de mos si sunt, ut ait Matheolus apud Apulos Hernicos, ct Calabro

isto modo curentur. ideo publico aere conducuntur,qui timpanis, aereis organis, Se aliis musicis instrumentis musicam canant nam non omnes uno melodiae genere sani evadunt. sunt etiam

aliqui qui consectiones maximas accipiunt, ut Theriacen, de Mitridatum anthidota. & alii qui in aqua, vel in terrae scrobibus, tandiu diletescunt,quadiu uenenum id totum consumptust. dc ea de caussa lectulos aestate pensiles habent. Est aliquibus Iocis Bronchoceles semiliaris, ut apud quosdam fluetiae populos. Est& alius comunis morbus qui a Galeno diciturnis. qui non unae tantum Regioni, & loco se addiciti sed pluribus locis , & patriis. unde sit ut ii omnes, eodem morbo, iisdemque symptomatibus assiciantur. Cui contra ille respondet morbus,qui uarius dicitur ac sparsus, dc proinde a graecis

ut quando homines non eodem morbo, sed eodem tem Pore diuersimode affligantur . exempli caussa; quando quis cePhalalgia, laboret, alter tertiana alius quartana, & alter dysenteria teneatur. qui morbi eX uictus ratione, non ex c5muni caus.

sa, ut fpidim ij ortum habent. inii uero ab Epidimico morbo affliguntur; uel maxima eorum pars a morbo evadunt; uel ab

eodem uitam una cum morte commutant. Vnde si morbo c

moriantur, dicitur tunc epidemia perniciosa. quae nihil aliud

SEARCH

MENU NAVIGATION