De cometis libri tres auctore Ioanne Baptista Venanzio Baffo ... Quibus accessit eiusdem Pytagorica consideratio. quo mense editus foetus viuere possit

발행: 1580년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE COMET Is

stellae; concursum, & congeriem quandam, uel congressum in quo congressu, ut reseri Plutarchus, sese illustrant planeiatae,nin in apparet Cometa, cum sic inter sese appropinquat, ut se contingere uideantur; tunc ut Franciscus Vi comercatus ait: longioris sederis, quod ueluti comatum sit, seu crinitum rsaciem reddunt, illorum in unum confuso lumine,& interuallo, quod inter illa sydera est, illustrator & ueluti inflammato. aut syde ruin colore insecto , dc etiam Anaxagoras uolebat ut sydera ex se ipsis sanimas emitterent, Sc Comam inquit Phyloponus, Sc magnitudinem, vel paruitatem : nam maiores, Seminores Cometς apparere poterant, in e X eo habere poterat cometes , c im sydς ra longius inter se distabant; praesertim si alia quae ex fixis, Sc inerrantibus stellis, illis se se adiunxissent, minores comatae stellae eo uidebantur, quando in unum cogerentur ac minori interuallo disiunctae essetat, quae sydera erant ut se Alexander Aphrodisiensis, Saturnus, Iupiter, Mars, Venuis atque Mercurius. Vnde Anaxagor nil aliud erat Cometes, quam symphasis, vel contactus istorum quinque errantium symrum. Hanc eandem sententiam , etiam Democritus in Italica phylosophia illustris, habuit, qui rerum principia atomos faciebat . erant enim ipsit Democrito atomi insensibilia,ac indiuidua corpuscular qualia in solaribus radiis, intra fenestras, vel alicuius rei fissuras, peruagari cernuntur, quam de atomis opinionem; post Lucretium Scipio Capicius ita decantabat. Hoc intra immenlium Jatium volitare minuta corpora, quae quoniam nequeant in fracta minores,

ec findi in partes quam jint,ea nomine Grais

Dixerunt atomos r atque hinc elementa parentem . Naturam, ct cunctis formare exordia rebus: Dumque ea perpetuum varii per inane feruntur Motibus, et ' coeunt concursu corpore crebro, 2 exibus inter se validis, edi sedere firmo, Coniungi: inque unum conuerti plurima corpus. Hic Democritus, quum in sinitos mundos dc persectos poneret; ut Cicero etiam ait, omnes ex atomis originem trahere adstruxit: ueritatemq. in prosundo esse de inersam, qui Olympiadea a. uiuebat, & iam annus supra centesimum, ab urbe Cond. erat, quo tempore etiam Magnus ille medicin parens Hypm uitam

22쪽

LIBERI. 6

vitam trahebat: cui Democritus libellum de natura humana conscripsit: at Soranus ait Hypp. anno priiuo So. Olympiadis natum esse. eratri enim tunc anni ab Urb. Cond. 293.

P. Volu iunio Auentino, dc Ser Sulpitio Camerino Consulibus. A t Democritus cum A bderita fuerit; per Hypp. man i se ituest, qui insanientem Democritum sic enim putabant Abderitae; curaret, liberaret'. ab insania a Senatu Populo l. Abderiata no est vocatus: qui Democritus totus risu, ct cachinnis plonus erat: unde occasione Populus nacta, insanire ipsum putabat. cuius risus caussam ut in unum omnia complectar erat bominum magna in rebus mortalibus acquire dis impudentia,

insoletitia, dc temeritas: Laertium igitur mirari subit, qui Democritum AIilesium, non Abderitanum facit, ciui cum Platoni esset insensus, uoluit omnes illius libros, dc commentaria Plato cremare: at a Clinia , dc Amitit a Pytagoreis fuit prohibitus. dc hec est causa cur nulli bi Democriti nomen, vel opinio apud Platonem ui deatur. quae omnia, hac de causa dixisse volui; ut qualis, quantaq. suerit horum hominum autoritas noscatur, qui de Cometas ita ut dictum elisensere. Colorem autedc figuram variam habere poterant Cometae; prout vario ordine, ac distantia inuicem congressuin habebant. vi modo barbatam figuram representaret, modo ad gladii instar se haberet: ipsius l. gladi j nitore fulgeret: dc sic forte de alias ipsorum figuris dici posset . nec minus de ipsorum sederum crinem habentium coloribus; statui posset: quando ut aer dispositus est; uel fuscum Cometae, uel rubeum, uel pallidum esse potest . ut in Sole, dc Luna uisitur, circa canem, bc sub ipso: ac etiam dum aer caliginosus,dc humidis uaporibus redundans est. his igitur dc similibus rationibus, poterant AnaXagorae, dc Democriti opiniones firmari. ut Cometes esset symphasis errantium stellarum, ac ipsarum congressus.

Pytagora S' Platonis Apollinj, Senecae, s Cardani opiniones de Cincinnata. Cap. III.

QVidam uero e X Italicis, Si hi qui Py tagorici nuncupatur,

unam eae errantibu, stellis, esse inquiunt Cometem. sea

longis

23쪽

DE COMET Is

uos temporum interuallis apparere, parumq. excidere ex sua natura . nam cum parum a Sole digrediatur , multis apparendi temporibus occulitur. sit igitur, ut per longa temporis interualla conspiciatur. quae omnia ut Arist. habet si e & Plutarchus recenset. At tamen qui fuerint isti, a nemine quem sciam scriptuni est. olympiodorus maximus quippe Peripatheticus, Sequi Diocletiani temporibus uiuebat: Pytagorae & Platoni; hanc de Comete opinionem, ac sententiar attribuit. de isti stellam illam Comam ex sua natura habere dicebant. quam sententiam Neronis praeceptor, Lucius Anneus Seneca, confirmauit. ruam opinionem, ut recte percipiamus, paullo altius summenum est principium. Coelestia itaque corpora bifariam sunt dinisa,in fixas, dc errantes stellas. quae errantia sydera gricis

νύται uocantur. fixarum autem stellarum nomen, inde sumptu

esse uidetur: non quod innumerae illae stellae haud adheream.& affixae coelo sint, ut errones sunt: sed quod eandem inter se distantiam, dc habitudinem perpetuo obleruent, sic uidem ua

seruare Arcturum, pluvias . hyadas, geminosq. trisnes.fic nimborum orionem, anguem, perseum de alias fixas stellas quarum stellarum siκarum imagines Aratus disertissime Pr sequitur: dc nostro aeuo Alexander Picholomineus soluta oratione depinxit. Errantes stellae, Sole Lunaq. exceptis quinque Chaldeis, Aegiptis, Hetruscis, Graecis,& Latinis obserua tae sunt. quae idcirco errantes dictae sunt: quia alio, alioq. loco: obseruantur. peruagantur quippe hae stellae, neque eadem hora, in eadem coeli parte, ut fixae, Sc inerrantes videmur. qui P

pe quae semper quali spatio inter se distant. at uagae, Sc errantes , ut ait Cicero squando & re, & nomine tales sind ad fixarudisserentiam, modo inuicem prope sunt; modo longiori distat

interuallo; modo Ursam appellat; nunc uero austrum.&quλ- uis per obliquum circulum, siue Zodiacum ferantur omnesinihilominus altera, celerior, sic alia, tardior altera cospicitur. quae cum motum suum proprium habeant; nempe ab occasu ad

ortum: qui longitudinis motus, Astrologis dicitur; habet etia& latitudinis motum , ut uel ad inuisos britannos conuolent, uel ad austrum deserantur. quae motuum varietas prouenit, ut

notarunt Calippus, , c Eudoxus: quos est sequutus Arist. eκ o

bium

24쪽

tatim suoraim, siue deserentium, siue ut Pytagorei, de Ptolomeus uoluere; m epycyclorum multitudine . quam motuum varietatem ita Pontanus docet. Nec Mia errantumq. acies, sparsi durum Agmina , constanti peragunt sua munera curis, Sed nune prometis incedunt gresibus ; est nunc Versa pedem reserunt, modo declinantia in auArum, Et modo D per boream cursu surgentia in arcton.& ante ipsum,sic ex Festi Avienni uersione Aratu munque itidem stella, similis quibus baud sit imago

Nec quas formarum doctus notet adfixarum. Ter bis sena poli uolitani rutilantia signa. 2 ullus ea auo pacto deprehendere certet. - Tam vaga per totam cunctis via destiat aethram , Semperes aduersa reseruntur tramite mundi. Mundus ab eoo trabitur reparabilis alto, i Tronus Athlantes praculis uada caerulea mitti: Illa in subiecti cogunt iter aetberis orbem νγ limites infimma poli, motuq. feruntur . Adverso Solis radi s , ceu cum Uda cymbam. Trouauebunt, si quis prona nitatur abalia I . I puppim proferre pedem , via earpitur ocicursis increpus contraria, Oc. Vnde cum alis uelocius moueantur, aliae uero tardius; de sol, cisi per obliquum circulum moueatur, tamen nunquam ab Eclyptica deuiat; nempe semper ab occasu ad ortum, per eandem lineam,eadem semper celeritate mouetur. nec unquam ad austium,nec ad Septentriones digrediendo; sit ut stellarum errantium aliquae, ut Venus, & Mercurius aequali motu cum Sole cieant alliae tardius mouentur, ut Saturnus dc Iupiter. V de cum illae stellae sic Solis corpus comitentur, euenit ut raro videantur a nobis, atque sub nostro a ectu cadant. quod interdum Veneri accidit, sed frequentius Mercurio. Sc haec caussaeli, cur Mercurius raro se uidendum exhibeat. Cceterum eum vagae stellae Soli appropinquant, aut eum subeunt, de si supra Horizontem serantur: minime a nobis, cospici possunt. quando natura sit comparatum, ut minus lumen, a maiori ob

scuretur. C q. Sol infinite ut sic dixerim lumine suo, aliis

25쪽

Iuminibus er sit: est enim lucis fons, ct omnia terrarum ope

lustrat; ut Pontanus hisce carminibus celebrauit. At medios coeli tractus , medit aliaris oram Fons Lucis, Sol auricomus, Sol igneuxambit;

Sol qui terrarum lammis opera omnia distrat. fit ut stellae errantes, non uideantur; neque a nobis perspici possint. Vnde cum pytagoreis quibusdam tale & crinitum sydus

esset: proculdubio sequitur, ut raro ipsum,se nobis uisendunt. Praeberet. iniare, Cometes erat ex stellis uagis una, disserens tria quinque dictis, ct numero,'& magnitudine, A colore. quq eκ temporis longioris interstitio apparebat: nam semper fere solis motum sequebatur. dc cum rarenter, ab Eclyptica deviaret; id etiam ut non semper uideretur, eueniebat. quae sententia si

Platonis fuit; non enim mihi, nisi ex uno Olympiodoro G stat:) opus erat, ut Crinitum sydus, supra Solem constitutum esset . quando Plato, non eundem planetaruns ordinem seruet, ut Ptholomeus de ante eum Arist. seruauit. quippe qui Luna Primo mox Solem, deinde Luciferum, Mercurium deinc Ponat . quem sequuti sunt Cicero, &Macrobius.quam de Comete opinionem, sic rationibus est Seneca prosequutus. Suderis proprium est ducere orbem: at qui hoc, an Comeis alii secerint , nescio; duo nostra state fecerunt. Deinde omne, quod caussa temporalis accendit, cito intercidit. sic fices ardent, dultanseunt: sic fulmina in unum valent ictum, sicquq transue R dicuntur stellae, dc cadentes ;pr eruolant, & secant aera. hasce rationes, Sc alias, quς dicentur: ideo Sen ca in medium adducit: quoniam, ut inferius uidebimus' i Zenoni de Aristoeteli, Cometem,ignem accensum esse, est statutum. & ideo con tra hanc sententiam, pluribus rationibus usus est Anneus Seneca, Prima, quaecuque aer creat breuia sunt; nascitntur enim in re fugaci, dc mutabili. quomodo potest aliquid idem in aere Permanere diu, cum ipse aer numquam idem maneat 3 siuit semper, &breuis illi quies est: intra e Miguum momentum in alium in quo suerat statum, uertitur.Nunc pluuius, nunc seremus. nunc inter utrunque uarius : iubes l. illi, familiarissimae sunt, in quas coit; & ex quibus soluitur,modo congregantur, modo digeruntur; nunquam immotae iacent. fieri non potest, ut ignis certus, in corpore uago sedeat, dc ita Pertinaciter hae

26쪽

reat, quam quem natura ne umquam executeretur aptauit. deinde si alimento suo haereret, semper descenderet. eo enim terris aer, crassior est; quo terris proprior. Cometes in imum usque demittitur ; neque appropinquat Glo. Etiam imis autri,quo illum natura sua ducit, nempe sursum:aut eo quo trabit materia, cui adii sit, ct quam de scituri nullis ignibus ordin i xiis, dc ccclestibus iter steXum eri. addit, si ignis esset collectilius; tune maior,minorve serer; prout plenius; aut malignius

aleretur. & quoniam poterat quis Senecae obiicere: quod si es.set creans stella Cometes, intra signiferum, ut alii Planetae,in ueretur. huic obiectioni satisfaciens inquit. Quis unum stellis limitem ponit Quis in angustum diuina compellit Z nempe haec ipsa sedera quae sola moueri credis; alios, ct alios circulos habent. quare ergo aliqua sint, quae in proprium iter, & ab istis remotum secesserint quid eli quare in aliqua parte coetu per rarum non fitZ quod si Iudicas ullam stellam nili signiserum attingere, Cometes potest sic latum habere circulum, ut in hune parte aliqua sui incidat. quod fieri non est necessarium, sed potes . aliae vero ipsius rationes istis correspondent. nempe quod reliquae stellae ueluti sκus, Sc immobilis populus, stent: reliquet quinque, uagentur, dc non aliae; rude quiddam est dictu. limili modo quod una stas minime est satis, ut sederum cursus perspiciatur, S notetur: quando etiam multa sint internos, quae scimus quod sint: quid autem nescimus Cui etiam sententiae, ante Senecam sauit Apollonius mindus. nostro uero aeuo alia opinionem huic non multum dissimilem Hyeronimus Cardanus inuenit . qui vult Cometem globum in coelo constitutum esse ;& secundum quod a solaribus radiis globus illustratur, tunc vel Pogonia, uel Nyphia, vel cincinnata appareat. sed het omnes uirorum, alioquin doctissimoru rationes; cum eκ quibusdam accidentibus Jcnon eκ disserentiis, .& proprietatibus, 'desumptae sint: ideo ipsis relictis; ad alias pedes conferamus.

Huppocratis Chii,s Aeschise eius disicipuli dPComatoodere opinio. Cap. IIII.

EXplicatis opinionibus propositis, cte eorum rationibus in medium praelibatis: necesurio illud sequi uidetur, ut anu-B a quam

27쪽

qiram istas opiniones eκculpte examinemus, si quae aliae Cla rissimorum nominum opiniones adsunt : dicantur, & in luce Promantur. & cum de Pytagoreis sit dictum, ab his minime abstinendum esse censemus. Hippocrates itaque Chius ue non quippe Alagi ius ille, bonarum q. artium inuentor, & parens: quippe qui fuerit ex Coo insula oriundus; dc Artaxerit ReguRegi Maximo; medicam rem haud sacere uolens. immo Hy-nanidi Helesponti pr secto respondit, quod cum uictu, uest tu, domo, de otiani denique ad uitam suincienti opulentia, mi eretur, fas ei non erat, Persarum diuitiis uti. neque Barbaros ho

nes a morbis liberare: quippe cum Gr corum hostes essent. Cuius ea fuit probitas, ct in arte medica peritia; ut Athenienses, dc coronam auream, mille aureorum pondo,ei doriarint:&uictum in Pritaneo per omnem uitam constituerint: de etiam

Iudos quotannis sanXerint publico decreto, quoniam Assi inienses a pesti' liberauit. Vnde Coorum liberi, ut Athenie sium filii Athenis tractabantur. igitur iste Huppocrates non fuit, qui de Cometis aliquid dixerit. sed ille Chius uti diximus. qui & Arist. referente, circulum quadrare uoluit: dc illum pomerii schos, ut ait Phyloponus, cum esset mathematicus. est autem Phylopono meniscus, Lunae figura; dum augetur. Ccet tum Cometem Hypp. esse uolebat,seXtum Planetam, ut Pytagorei dicebant. tamen Comam, qua crinitum sydus possidet: quam suapte natura, habere Pytagoreis uidebatur; esseq.eκ eademna et substantia, cum Cometis corpore: non esse anneXa Chius dicebat; nec eX quinto illo coelesti corpore. sed cu coma non esset sederis pars, extrinsecus Cometae accidere aiebat. hu: usce rei fide facta: quoniam crinitum sydus, haud omni in loco Comam habere potest. nam neque ad australes partes; neque intra tropicos: neque sub circulum aequatorem Coma si ri poteth sed duintaxat ad Boreos tractus: eos l. ut ait Phyloponus solos, in quibuspropter ingentem humorem, & ipsius copiam, potest Cometes ad se uaporem humidum attrahere. quolaui nido uapore attracto, quum nostrorum oculorum acies, in ipsum incidit uaporem: putabat enim ut etiam Diuus Thomas inquit, quod uisio extramittendo fieret.) inde ad Sole repulsa uisio, quando ita humido illo uapore firmaturi sit ut tamquam in foeculo lucem Solis spectet. 1 illa refractio erat Chio,

28쪽

LIBER I. T

Cin innatae Coma. ueluti in speculis fieri cernimus, uado solares radii ipsa percutiunt,&alio reflectuntur. suinpta autem est Hyppocratis Chii ratio a Sole. nam cum Sol & paullo ante

ipsius ortum, & paullo post occasu ui, aerem nubibus onustu, uel reliquit, uel reperit; tunc in noltro Horiae onte radiorum solis resseκiones videmus. quod magis manifestum in itide est. iii iride duae nubes requirantur: roscida alsa; altera uero densa, dc opaca, roridam permeant solares radii, qui in densitamquam in sua basi locati, reflectuntur, refrangunturq. & ex illa re actione, colores dc figura in iride causiantur. Nam cum ea qirae videmus, ad oculos nostros pertinsunt: non enim fieri eκtramittendo uisionem putamus, ut Prisci omnes inathematici dicebant: quos aliquando est sequutus Arist. cum enim oculus noster, ex humoribus tribus, nouemq. tunicis constet, adnumeratis etiam iis quae post vitreum humorem existunt, Scquae ante albugineum . quae omnes partes uni humori christat. lino deseruiunt. qui a natura inter uitretim Sc albugineum humorem, est ita constitutus: ut sigura sit rotundus, tamqua magis aptus, ut omnia simulacra recipiat, dc ut ait Galenus ne cito Patiatur, ante uero parum latus in qua parte albugineus est hui mori; ut facile res uisibiles, percipere ualeat Vnde cum oculus

sit, ita fabefactus; quidquid ei representatur; aere medio illuminato, uel per rectam, aut refractam, uel curvam lineam retinesentatur.&in iis corporibus qui eX rara materia fabricata sunt; ut uitrum christallum lapis specularis, dc cornu ; quidquid uidetur, per rectam linealia cospicitur . medio modo se habet oculus in iis corporibus, quae quamuis diaphan a sint, non tamen ita sunt Peripicua, ut rectis meatibus, ct lineis, res uisitis se se offerri possit. ut est a'na ipsas de concaua quaedam specula, hinc res fractae sub ipso corpore uidentur: ut reniis accidit, debaculo, cum sub aquis sunt. curuis quidem lineis aspicimus.

sic in quibusdam speculis intueri istet: in quibus uel oblongae

facies, vel rotundae apparent . at si contingat, ut recta inspiciamus linea, quae a fractione, uel in sectione, ortum ducat: quae caussantur a denso corpore, de corpore diaphano; ut in speculis manifestum est: nam si non esset plumbum in uitro uel christallo linitum ut lineae uisites insecti possent minime quicquacerni posset. sic euenit in arcu coelesti, quem irim vocamus.

29쪽

DE COMET Is

nam cum semper contra Solem conspiciatur in HoriZonre,uel enim ad occasum tendente Sole, aut Oriente conspicitur iris. Cuius caussa duae nubes sunt, tensa, & opaca una; altera quae med i at, clara; igitur solares radii, sic claram nubem pertranseunt, ut in detria reflectantur: ex qua reflexione iris sit. Coloratur uero tris tribus coloribus, nempe phoeniceo, uiridi, purpuero; quia nubes illa rorida,& clara; humido uapore redundate cuius uaporis, ea est natura: ut in sublime tenuis, in fine crassor, sit in medio, medio modo se habeat. igitur si hunc humorem roridii, radi j solares penetret, sit ut ubi sinceriores meant, fiat phoeniceus color, cum minus sinceri penetrat, uiridis color, efficitur: si adhuc minus puri, piaetergrediantur; fit rubeus color, qui nigro colori magis propinquior est: quam non est uirudis. ut melius sciemus cum deuera Cometarum coloratione, verba faciemus. Rotudationem uero illam prae sesert iris. quia

roscidus ille humor, qui in clara nnbe continetur: & si pyramidalis sit effigiei; tan'n globosus etiam est: cum sit certum ut Coelius RhodiFinus ait, omnia grauia ad angulum descendere. adde etiam, quod Sol, qui caussa efficiens iridis est:luminosum radium, & pyramidalis figurae extra se iaculatur, & mittit . qui

radius, cum sit nubibus altior; est rotundationis caussa. quam rotundationem Hesiodus semicirculi maiorem, putat. de qua sic cecinit Pontanus.

Et quoniam obliquum ad Solem, aduersu q. parentem Apparet lotad oppositus in partibus iris,

Idcirco non in girum, non cogit in orbem bsese audax, neque enim est ipsi circundata sili, de referre queat spetiem, toto orbe rotundam. Coeterum quaerere forte non ab re erit, si a Lunae radiis, nacta roscida nube,& opaca iris fieri possit .at feri eruditiores Fbat. nam quamuis Arist. adsit sententia, ut fieri iris queati & si Plinio non satisfaciat: tamen obstruatum pluries est, Him a Lunae radiis fieri praesertim cum tota a Sole aspicitur. ut etia vidit

ANTONIUS ANGELVS STE FANVTIVS

pater tuus uir Nobilissimus,integerrimus,& humanissimus atque idem testatur etiam M.Timotheus Bolonius Perusinus, ordinis Pr dicatorum uir summi uirtutis & religionis, nec minus ratio, seposita experietia hoc demonstrat, ita si caussa irim

efficies

30쪽

e scies est radioru repercussio qui fieri poterit ut si roscida nubes,& densa, adsuerint: & eo modo se habeat ut fit cum a Sole iris efficitur, ut et a Luna minime fieri posites latendu est igitur seri posse. non negarim rame, minore esse irim; & coloni qualitate, dc quantitate figurς; habita consideratione ad Solis, deILunae radio . quoniam Sol suapte natura luminosus estis unaueris nequaquam , nam Luna eli terrae limilis, ut ait Aristot. α cum sit opaca per se luminosa tion est; lumen uero ut est autor Auennatha apud Auermem: a Sole recipit non per reflexio,

nem ; sed eo modo quo luminosum, per se illuminatur. Cumq. ita sit: primo sit corpus lunare a Sole luminosum; deinde a Luna Prouenit lumen, ut a caeteris syderibus etiam derivat.&h eest caussa, ut Luna minori lumine scateat. igitur ut sunt minores radi j luminosi, ita & minorcs effectus sint est necesse . sed illud interea non omittatur, an iris ueros, vel pr stigiatos colores habeat. sunt qui mentitos habere statuant: dc ij Pyragorei, quoniam non diu durant, persisterent equidem nt, mentiti so-xent iridi colores. At prosecto mirandum esset, si oculus impedimento remoto, se circa proprium obiectum deciperet. idque perbelle sequeretur,quod etiam notat Rhodi ginus; ut homo statim natus, & Paullo post mortuus, non uere homo fuisset, quando etiam & ex silice scintilla excussa, quae cito corrupta

est, ignis fuerit. non remanem vero in iride colores, quoniam

indisint tibili ualde materias octi sum: consisterent mehercle si in magis corporea dc densiori geniti essent , quapropter Pl tharchi diuiso recte attendenda est, nam ea quae in sublimi fiunt, aliqua quandam habent consistentiam; ut imber,& grado,quaedam autem, quamuis nullam consistentiam propria ha

beant, quamdam verumtamen inanem sui apparetiam, nostris oculis representant, ut iris .ct ideo inanem tui apparentiam .

nobis representat: quoniam in nimis instabili materia sura datur . Paulo diuersa a materia illa, in qua Hupocrati Chio sit

Cincinnatae Coma. nam cum uapor ab illa uella explanetar numero: quae nomine care attrahatur,& in aethere substineatur, a sedere, sit l. ei substratus, oculorum nostrorum acies, ipsi

humori ad pulsa, inde infracta sursu recursum ad Solem habet . eX quo fit, ut in uaPore postea um igneum Solis splendorem se uidere existimet, Coma in sydere esse uideatur. N

SEARCH

MENU NAVIGATION