De cometis libri tres auctore Ioanne Baptista Venanzio Baffo ... Quibus accessit eiusdem Pytagorica consideratio. quo mense editus foetus viuere possit

발행: 1580년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tem antegreditur, ut Cicero ait unde est Virgilii illud

Iamq. iugis summis urgebat lucifer Ida, . s. Ducebatq diem. alibi Hascere procem ueniens, age lucifer almum.

si uero subsequatur Solem Hesperus dicitur. unde extat eiun

dem carinen

Ite Domu saturae. nenit bserus, ite capem quae Veneris stella numquam ab illa linea adeo inflectitur, ut

extra Zodiaci latitudinem , inueniatur. quae latitudo cum sit

duodecim graduum , ab uno ipsius Veneris motu .est astrologis metita. quapropter si uera foret,Anaxagorae, dc Democriti opinio, nunquam alibi. nisi in signis ero, ut hic qui in sine elapsi anni ty7 . sub Aquario conspectus est Cometa conspiceretur. quod certe falsum est, cum extra signiferrum, & ad austrum de ad septentrionem conspiciatur. ut de illis narrat Cardanus qui in australem Indiam, de de illo qui ante Atabat ae mortem

in occidentali India conspectus fuit. praeterea obseruati sunt in init Arist. Sc Planetarum congressus, ut etiam in aegiptiorui hystoriis lectum est ζε Sc etiam ad alias non errantes stellas, dc ta men ex istis contressibus nu quam Cometa est uisus. de addit Arist. de ipsi ia in bis Iouis stellam ingeminis, subeuntem quandam, & 4issiparere facientem uidimus; sed non Cometam facta adhuc si ex sederum errantium congressu constaret Cometa , eκ paruo non adeo magnus fieret, ut aliquando, totam uiam Iacteam extensus aequaren ut sub Attalo factum eiu neque etia . adeo longioris figurae quandoque se ostenderet, ut a Septemone usque ad Occidentem uideretur. ut ille Cometa fuit, qui trigesimo Iustiniani Imperatoris anno uisus est. neque etiam, Poterit Cometa reserre eκ temporis tractu uel Columnae figuram, uel alterius rei ut sub Imperatoribus Constantino Constate,& Constantio, Flauii Constantini Imperatoris, filiis; apparuit . est mihi auctor Eutropius. nec minus Lunae figuram referre possent; ut ii duo fuere, qui sub Alichaele speluti sunt.

Adhuc, neque claro, Sc sereno coelo eκistente, alterius aut alterius, coloris possent conspici Cometae; nam nec rutili,nec suscit neque clari viderentur ; qui coloses, de saepe in Cometis conspiciuntur, neque eκ alia re oriri Possunt, nisi eri materia, enoua si ut Cometae, ut insi a declarauitur . praeterea nec conspici

absque

42쪽

.bsque scintillationibus possent Cometae, quando in illo con-nessu mediarent fixae stellae ; nam errantes cum prope sint non icintillant: contra fise cum sint uald remotae eorum propria est scintillare ut ait Arist. cuius sentetiam se Pontanus est carminibus compleXus.

Praeterea cum sola acissimmota deorum cernitur; obtMM. beret defixa sub cum tu illa qι idem sidentia signa micantiremtillant radio, trem internautarda scilicet alia si s r sedesq. rem'. Quo postituam a nude feodi risu Defessus tremit ipse, tamen tremere ina ridentis ora , micant radis, sed limina nostra tremiscaint. At contra vicinia Deum staris, ardi is quamquam, mr pectu ficilis tamen, atque immota menti. Quo penetrans stat certa loco, resistit . uidendo Ara acies , dixisse oculo immobilis haeret. . Sic igitur cum tot modis a veritate opimo, atque istorem dententia cadat. alia νοὰν G quarenda.

oruam opiniones exploduntur. Cap. IX.

P γ gori vero dc Platoni, quorum lurcsententia suit, si

Olyinpiodoro est fidendum: quod Cometa esset ununaeκ errantibus astris. quos est Lucius Seneca,ut supra mostrauimus sequutus ; haud standum est. quam etiam opinionem Apollonius Myndus ante Senecam habuit. quae stare no Potest: quoniam Planetae suis moribus mouentur; aliqui tardE. aliqui uelociter. motus uero istorum, sub Zodiaco conficitur. Atqui cum iste motus non sit eX una motione ; sed eκ dispari bus 4 quae motiones , eo admirabiliores sunt, quoniam in omni aeternitate,ut Cicero inquit,progressus,dc regressus, reliquori. constantes motus & ratos, conseruant.& etiam in his hoc coituderatione dignum animaduertitur: quia hae stella aliquando occultantur, absconduntq. se ipsas; Linde aperauntur, modo abeunt, modo recedunt. eXl lius sic motis Magitus annus seri Da contingit:

43쪽

contingit: qui tunc ess itur, cum Solis, dc Lunae,aliarumque quinque errantium stellaruna; ad eandem inter se comparationem, consectis omnium spatijs, est sacta conuersio. qui motus cum nusquam ab aliquo Comete sit peractu merito sequitur, ut non sit id quod Pytagorici opinati sunt: nempe,ut Cincin-mata sit unum eta erroneis asseis. At si unum esset ex erratibus sederibus; tunc uel motu proprio moueretur, ut ficiunt alii lilanetae; vel alieno qui numquam est uisus, dicat quicquid ue.

it Seneca . Vnde cum Saturnus, ut Sc coeterae errantes stellae,aprimo mobili moueantur: mouetur etiam motu proprio,quare cum ipse a terra absit plurimum, triginta sere annis cursum sub signifero perficit. Iouis uero stella , quae Φαετων dicitur eundem duodecim signorum orbem, annis duodecim conficit,facitque multas in cursu uarietates, ut in stella φ υνων conspicitur, tum antecedendo,tum retardando, tum matutinis temporibus se aperiendo tum vespertinis delitescendo. At Martis sydus uigintiquatuor mensibus, subtractis, demptisq. sex diebus; eundem lustrat orbem. Mercurius uero, qui neque a Sole longius unius signi interuallo, discedit; tam subsequens,quamanteuertensiuertente sere anno signiferum lustrati sic etiam Veneris Astrii, quod graecis σι παρας dicitur. at Sol qui principatum inter astra tenet quique Lunam citeras l. stellas illuminat dum larga luce

terras compleuerit; anni quatuor tempora procreat. nam inflectens suum cursum, ad Septentriones cstatem facit. ad meridie uero hyemem. reliqua autem duo tempora adiunguntur: senescenti aestati, autumnus;hyemi senescenti, uer. quae omnia di

bus quinque, & Ωκaginta, & tercentis, addita quarta fere diei Parte peragit. sic enim, isto in tempore duodecim Zodiaci signa lustrat, & peragratur. quo cursu cum omnia, quae in terra, marique fiunt, generentur; hinc omnium Princeps est dictus, ct Duκr & Macrobio ex Heraclito sons ccesellis luminis . de ideo Duκ, quia omnia lumina maiestate praecedit . Princeps uero quia ita eminet ut propterea quod solus appareat, Sol at uocatus. de quo ira Iovianus Pontanus dicebat. QVia solus caelo apparet fulgentibus astris solus, ct immenso late loca ti ne lota , . Uine Solem dixere patrem , luci q. dic di ante eum Horatius.

44쪽

time sucurru nitidossi qui Promis, er celas ; alias. ct idem et asceris, po is nil urbe R et .

Et cum a Deo Opt. Maκ. sit Creatus Sol , qui luminare maius a vetustissimo omnium vate Mose est uocatus. hinc sorte phy'Iosophis quibusdam Coeli cor est appellatus . nam ueluti in aniniali cor, est fons ustae, & caloris: ita etiam & Sol in mundo unde ab ipsorerum generationes fiuinit dixerit Arist.Sole,&hominem,hominem generare.& non solum ad hominis generatisne,suo motu, dc lumine cocurrit;sed ipsius Allor,in terra, aqua, ac aere perfusus: animantia putredine pariti quare recto abGrpheo dictus est uitae lux, oculusq. iustitiae.

quod etiam egregie dixit Homerus. quem eκculpte admodum, dc scite immitatus est Virgilius i ital qici terrarum flammis opera omnia luctras . Vnde Sol apud Ovidium, ita de heip ο loquitur. Omnia qui rideo , per quem ridet omnia tellus. quare merito ab Aristotele, & ipsius interprete Averroe Sole,&orbem decliueniri generationis principium esse eorum quae a non simili fiunt; est sancitum. at eorum quae a simili filii; alia cum Sole, & orbe decliui concurrit caussa. nam Planta, & Sol: Plantam generant, & bos,bouem, sed illud haud relinquendum

est: ciuod cum Sol, unus tantum sit; non tamen omnibus aequa Iiter lumen, caloremi suum exhibet; ut Themistius ait. aliter enim aquam aliter aerem, ignem,tellurem,planta homines,metalla,& animantia,quae gignuntur,& intereunt illustrat: prout materia est disposita; ut Solis impressiones recipere possit quod videmus in igne; quoniam nix, ceraque ab igne liquescunt et coenum induratur, dc lapidescit. ligna in cinerem conuertuntur. liquescit ferrum, dc comburitur. quare uel eκ hoc uno Planeta licet Dei Opt.Max.&gloriosi admirari sapientiam. Unde non immerito de ipso Sole ita Plinius dicebat . inter hanc co

iumque eodem spiritu pendent, certis discreta spatiis, septem P siderar

45쪽

sederat quae ab incessu uocamus errantia ; cum errent nulla nus illis. Quorum medius Sol fertur amplissima magnitudine, ac Potestate: nec temporum modo terrarunt l. sed syderum etiam ipsorum, coeliq. rector. Huncinunda esse totius animam. ac Planius mentem.Iaunc principale naturae regimen c numε credere decet,opera eius existimantes. hie luce rebus ministrat, auseriq. tenebras. Hic reliqua sydera occultat, annumq. set Po renascetem;uices temporum eκ usu naturae temPerat. Su

re eius opera pensitantes Poetae: modo Apollinem uocant. QHoratii illud.s ad uisatum 'seu Apianum V es equid orat de patera nouum Fm dens liq-reme . at Plato μολλωνα a radiorum ractu ec ominatum, scribit. u. eatus est Lanius, e Pestilentis immissor ab Homero.&a Tures liber, & Phoebus,& Mercurius, & Pastor,& Ianus,& osyris, dc Lycius. de quibus nominibus, praeter Platonem, Hor tium, dc Macrobium, sic Iovianus Pontanus ex Correto Otiadus, dicebat. Muneo, Pastorem eminerso nomine dicunt, Muod pascat quicovid sub coeli nascitur oris, styodque fores nascentum aperit, quod clauIrra relaxo

Gignentum, teneros' educit in aera fatus . . Hinc Iam nomenserere, hinc nomina Phoebo, . -

I a cidit peties, nitidos in corpore fulgor.

Idem quod uolacres ner-stridentes agittas Torqueat, ct ceris defigat uulnera iactis Morbos crumenH. fereri, hinc notus Apodo. fimiliter etiam cur aliis nominibus uocetur, eundem Pontinuinctissimum uidere poterimus itaque cum ita emineat Sol,

fitq. Princeps, dc sederum Rex; Luna certe post ipsum, dc R. sina est, de Solis soror . quae est ut Mathematici ostendunt, αm primo coelo si ascendamus, si uero descendamus in ultimo. euius magnitudo, paullo quam dimidia terrae, Pars maior erinit. dc iiDem spatiis uagatur quibus Sol. sed tum congrediena cum Sole, tum digrediens: eam lucem quam a Sole accePit,mittit in terras, dcuarias ipsa mutationes lucis habet: atque tum subiecta,atque opposita Soli, radios eruti de Iumen obscuratita

46쪽

ipsa incides in terrae umbram, cum Sol ipsam aspieere nequear, propter diametralem terrae interpositionem inter se. Sc Lunam descit, sc ecclvpsim patitur . quare di Phylosophis. & Poetia, ct Diana dicitur. ut Horatii carmina deuaonstrant. Phoebe siluarumst paeni Diana , ,

Iucidum caeli decus, 4 colendi . .

semper culti, date prae praeca r. h. . .

Tempore sacro.

de I litra , Sc Lucina, & Genitalis, ut idem paullo inserim M

It te maturos aperite partas , t Duu Issitya tuere matres δ i e tu Lucitis probas vocari.

Seu genitalis. uocatur quinetiam Sc Proseipina, quae uox denotat Luna subterram esse. &sederum regina bicornis . nam cum Luna signiferum circulum, siue Zodiacum diebus uicenis septenis,& triete, hoc est, tertia unius diei parte, quae octo horis constat pertraseat. Unde cum hoc spatium in se quatuor septimanas complectatur; quarum tamen nulla integros septem dies habet sed unicuique quatuor desunt horae ; hoc est seκtans diei. fit ut in hae peregrinatione ut modo bicornis sit, seu falcata, modo paullo plenio modo Plena, modo uacua, modo obscura. ideo uaria sortita est nomina. at cum sit Luna ut supra diκimus ex sua natura opaca, lumenq. a Sole recipiat: sequitur ut prout , Sol ipsam a picit, sic vatias & Luna referat efiigies, ct figuras. quae tamen octonario numero complentur, nam octo modis a Sole illuminatur. bis nempe in sexta circuli parte, sextilem uocant.bis in quadrato, bis in triente,siue tertia circuli parte, una in oppositione, altera in coniunctione quam rem non minus plene, tu docte diuinis simus Galenus hi lce uerbis est complevus. Noua enim lumen sonitur quum Sole primum fuitur : tanta autem eius portio semper illucescit, quantam Sol aspicit; prorsus autς deficit, lucisque eXpers redditur, ubi terra suo interuentu, irisam obtenebrarit. Quapropter a Solis recessu,omnes mutatio ncs substinet. Etenim plena est,cum diametra apparet. aequa portione diuisa, δ χαται is graecis appellatur, quu quadrangula est: gibbosa cum triangula: dc falcatam spetiem refert, sex angulis praedita. Atque tum primum recens est,cum post Solis congres

47쪽

&m apparet robscuratur omnino, cum Solis lumen Erca eam emergit. Hactenus Galenus. quae omnia facilius innotescunt, ex eo schemate, quod apud Frulisium uidere poteris Instit. medicin. lib. sect. a. cap. 1o. EX quo quidem potest quis lunare mutationes as abre cognoscere: dc etiam uidere potest caussam, cur breui curriculo,nempe diebus uigintis eptem, dc horis octo,nniuersum signis erum perlustret Luna. At quum Luna in crasset animantia, mictusq. augeat dc menstruum in Deminis ni tum facit Z quoniam , ut ipsa a Sole radios recipit, in terramque dimittit: fit ut aer, liquaq. humida, magis, aut minus miccentur: dc magis uel minus augeatur in nostris corporibus aliorvq. animantium, humidae partes, ut cerebrum medullae, dc excrementitius sanguis: unde natura, a quantitate, dc qualitate humornm grauata, incretionem per magis commodas Partes m Iitur et at corporibus ob aetatem eviccatis, cum non possint am Plius tot erecrementa aceruare, menses non accidunt. Dec minus

Daec est causia censenda,quod ligna; si cum Luna deficit seccentur; cariem non admittunt: dissipata humiditate excrementitia, dc aquea; quae in terreno, dc plantis adest. dc qua, pro alia mento planta utitur; eX qua luNuriat dc turget, secus uero qua-do Luna, augetur plantis accidit; quoniam illa humiditas ualiada est, dc uiuida quae cum aquea sit, Sc eXcrementitia,facillime putredinis caussa, censeri potest: eX qua ligna cariem senti unci Unde non inepte apud Varronem Agrasius dicebat. non soluin ovibus tondendis, sed in meo capillo, a Patre acceptu seruo, ne decrescente Luna tondens, caluesiam. ratio autem est; quoniam non solum priuatur suligine illa, eX qua capilli sunt, quaesuligo ab omni corpore producitur: sed etiam promptituit ne illa, ad materiam recipiendam priuatum Mum fit quaedam ui Ienta impulsio; ut etiam in arboribus d satis uisitur. Quare ,

cum Luna, Sol, cceteraque sydera, ita in motibus suis se habeant , de obstruentur: obseruataeq. hucus'. per annos 677 I. ab orbe creato, tam a Caldcis, Hebreis, Gr cis,& Latinis omnibus, ct potisiimum Aegiptiis, Sc. abibus sint . qui motus

astrorum uigilanter coluere, ac obseruarunt: neque Plures,aut

Pauciores motus, unquam sint uisi. nescio quomodo isti uiri sydus Crinitum, ex errantibus astris unum ellia statuerunt AmPlius cum omnes planetae, sub signifero moueantur: ut uisum

48쪽

est supis. Cometa haud potest,una ex erroneis stellis esse. qua-do & alibi conspiciantur,conspectiq. sint Cometae. Et quia per

tam longum aeuum non solum sint motus obseruati, sed etiam eorum numerus; Sc sempe; sint septem quae errant sydera obseruata; non est possibile,ut Cincinnata, fit Planeta. Amplius uno plures orti sunt Cometae, & duo,ut sub Michaelle,& tres, ut aliis temporibus .eκ quibus esset dicendum ut plures essent orbes quae terre Cometas solent . quod est absurdum. multiplicare enim orbes absque eo quod necessum sit, stultu quid esset. PCeterea si esset unum eκ errantibus astris Cometa, & has rei suum proprium orbem ut isti dicunt riste orbis solum moue retur motu irregulari, quoniam sub deficeret aliquando omni anno, ut uisum est anno is quibus semper uisi sunt Cometreo de postea interpoliatis annis rursum subdefice retorbis, ct ista sub deficientia, nullum seruaret ordinem. nam in anno II 3 . apparuit Cometes, deinde nuquam comparuit nisi in anno et ' s6. deinde nusquam uisus est nisi in anno Is 7.

Vt reliquos Cometas qui aetate nostram praecessere omittamus. quare ridicula est istorum sententia. Adhuc cum omnia astra, nam retineant figuram,neque disserant nisi magnitudine,iame a , quae-firmamento sunt, quam ea,quae in septem aliis inse- moribus orbibus, conspiciuntur; dc tamen crinitum sydus sola in tanta stellarum multitudine,& maximo grege Caesarie possideret; reliqua uero essera infructuosum agme. nec minus illud portenti nomen subiret, si cum colore uarientur Cometae, u rios indueret colores, & sormas, tamquam Protheus quidam, Hiquis ex planetis. quapropter cnm rationibus,ac hominu ob. seruationibus minime istorum ratio conueniat, & opinio:nullo modo est dicendum Cometam esse eκ errantibus stellis unam . ct etia quae nomine careat. nec minus Hyeronimi Cardani,n

uum figmentum est explodendum . qui putabat esse globum quendam in orbe proprio Cometain;& ut illustrabatur a Sole,

vel comam,uel barbam reciperet. nam omnes praedictae rationes contra ipsius opinionem faciunt. &praeterea, quomodo saluaret Cardanus reliquas Cometarum species Z neque etiam quinquam ad haec usque tempora, adeo acutioris S perspicacis ingenii fuerit, ut globum Cardani aliquo tempore animaduerte- ait ' etia falsas nonit Seneca . nam minime ueritatit - E conso

49쪽

DE COMETIS

consonum est , dc experientiae repugnat, quod ea quae sunt in

aere sint breuia; ut cle nive, de nebula, de nubibus, de pluuia, experimur: quae aereae impressiones aliquando per plures menses perdurare uidentur.taceo de discurrentibus syderibus, de de aliis aereis impressionibus, quae fiunt in aeris suprema regione:

quae tenaciorem materiam nactae, magis durant, inque longum tempus protrahuntur, ut uoragines,liso,trabes ardentes,&coetera huiusmodi. fallitur etiam Seneca,qui putat Cometam, uti nubem, in aeris regione consistere . quando in aeris supremam Partem, in qua nubes non eXtolluntur Cometa consuat. non

enim in hanc uapores, qui nubes seciunt ascendere possunt. n que potest ignis descendere; quoniam & contra ipsius naturasoret ; dc etiam non esset materia ad ipsum alendum adeo parata, ut eκ ipsa ali posset ignis ; ut inferius dicetur.& cum plenius atque huberius alatur Cometa: paulatimque extabescat: ut de aliis legimus;& de hoc uidimus:qui in fine anni I .apparuit; ct extabuit, inque nihilum redactus est; circa Ianuarii medium is 8. idcirco non potest esse sydus errans cum non extabescat sydus. dc dum dicit ipse. quis unum stellis limitem ponit Z r spondemus. earum finis: ob quem a Deo opt. Maκ. gloriositastino omnium opifice ; sunt creatae, ut tali motu, & lumine,r rum generationes , ac corruptiones faciant. & dum ait. quis in ' angustum, diuina compellit, dicimus,longa per tot secula obcseruatio. & si ut tu inquis Seneca, potest Cometes, sic latum habere circulum; ut in hunc parte aliqua sui incidat.cur igituro Seneca frequentius non uidentur, si tam latum circulum ha- bent CometaeZ neque stant reliquae stellae, ut rudis, di immobilis populus: sed mouentur etiam ipsae, ut suus orbis mouetudinempe ab Oriente in occiduam partem: centra Planetae ut saepius .st dictum.

festitur. Cap. X.

Eque etiam, Hampocratis Chii, & Aeschili eius discipuli

opinionem ac sententiam consistere posse: eκ iisdem rationibus allatis Probatur. quoniam di ipsi seretum pla

netam

50쪽

LIBERI. Ig

neum, Cometarii esse; dicebant, at ab ipsis Pitagoreis; eo dissentiebant; quoniam Comam, quam cincinnata habet; non esse eκ eadem substantia, & natura criniti sederis, ut Pyragorei profitentur ; uolebant: sed aliunde Comam asciscere arbitrabantur. nam cum Sol. 8c stellae omnes: quae eiusdem speciei sunt neque

differt stella, a stella;disserentia aliud caussante, ut cum Porphyrio loquar. quod quidem accideret; si esset seinui laneta Cometest duobus modis calorem in haec inseriora caullent: eorum nempe motu, & luminis reflexione, ut est mihi auctor Auere Cum uero in ista inseriora calorem faciant stellae: calfiunt cositora tam simplicia, quam composita. inter simplicia corpora caestit tellus: &s haec terra quam habitant, Sccolunt animalia, . non sit corpus simplex,cum ea accidentia habeat quae composita corpora sequuntur: ut etiam aqua. tamen liceat impresentia rum nobis simplex corpus uocare, dc tellurem, dc etiam aquam. igitur cum terra incaleicit, quae ob sui grauitatem in medio est collocata, infimumq. inter omnia elementa locum est sortitarad quam tamquam ad communem elementorum cloacam, omnia quae in igne, aere & aqua grauitatem nanciscuntur, ad ipsam conuolant, Sc deueniunt. in qua ebulliunt,& sementantur . eκ quibus ipsa redditur dc foecunda, dc omni saporum g nere repletur . unde possit unaquaeque planta, ut ait Magnus Hypp. suum similem succum, attrahere; ut nutriatur. sic gly-cythieta, dulci succo nutritur; & absinthium,amaro. EX qua rerum diuersitate, antiquitus factum fuisse iudico; ut uariis nominibus tellus, uocaretur. ut Bona dea, fauna, opis, fatua , Sequandoque ProserΡina. Bona, quod omnium nouis ad uictum bonorum, caussa est . Fauna quod omni usui animantium satiet. Opis, quod ipsius a illo: uita,constet. Fatua a fando. nainfantes non prius uocem edunt; quam terram attigerint . alii Proserpinam uocant. quoniam tellus est tenebrarum caussa. nam si Sol. sub ipsa non circumferreretur, telluris umbra non oppareret:neque mota fieret, quae est magna terrae umbra, inu luens Coelum,polumq. ut ait Virgilius. Vertitur interea Calam, o ruit Oceano nox ,ἐnuolum s umbra magna terramq. polumq.

quod etiam exculpsit Statius hisce carminibus

SEARCH

MENU NAVIGATION