장음표시 사용
81쪽
natu in capitoli im vocato, de Repub. de admini ratione belli,de prQuinciis exercitibusque patres consulueriit. Initio. primi libri de bello Macedonico, qui fuit annus D VI. post urbem conditam,omnium primum, inquit, eam rem idibus Martiis, quo die tum costulatus inibatur,
Ser Sulpitius Cos. retulit. Lib. V I I I. dec. I I I I. M.
valerius Messala inde & C Liuius Salinator consulatum Idibus Martiis cum inissent,de Repub. deque prouinciis &exercitibusSenatum consuluerunt. Lib. x. eiusdem decidis, Ii omnes magistratum Idibus Martiis inierunt. Lib. 1. quintae decadi Idibus Martiis,quo die Sepronius, Claudiusque consulatum inierunt,mentio tantu deprouinciis Sardinia Histriaque de utriusq; hostibus fuit. Lib. tertio eiusde decadis, L. Emylio Paulo. C. Licinio Cost. Idibus Martiis principio insequentis anni, cum in expectatione patresessent,dcc. His omnibus intelligitur,diem comitiorum habendorum, solennem iustum& statum nullum fuisse, cum ineuia1 magistratus multi fuerint. qui quam varis fuerint, non opinor, iniucundum erit ex iis, quae multa collegimus ex omni memoria,cognoscem Ita lit, utcomitia indicta dcedicta fuerint, quod in quem diem haberetur,indiceretur Idque Cicero in tertio libro epistolarum ad Q Fratrem, indicat his verbis, Adhuc erat valde incertum & quando comitia, & qui Consules futuri essent. Si erat incertum,quando,ut ait, comitia futura essent, nullus erat status dies comitiorum. Itaque in secundo libro in quem diem edicta fuerint,co anno, quo epistolam scripsit, exponit, Sed omnia sunt tardiora propter furiosae aedilitatis expectationem. Nam comitia sine mora futura videntur.edicta sunt ad xi .Cal. Februarias. Ego quo die Cicero fuerit creatus csistes,non inueni.Co-sulatum quidem se inisse Calendis Ianuariis dicit: In or tione ii .in Rullum pro lege agraria, Ego autem non Q-lum hoc in loco dicam, ubi fid dictu tacillimum, sed in ipsi, Senatu, in quo esse locus huic voci no videbatur,p pularem me futurum esse Consul prima mea illa or e tione
82쪽
GRAE C. MAGIS T. LIB. III. 37.
tione Cal Ianuariis dixi.Itaque in v.lib. earum cpistolarii quae Amiliares inscribuntur, pridie Cal. Ianuarias dicit se abiisse magistratu, Atque ille, quod te audisse credo, pridie Cal. Ianuarias, qua iniuria nemo unquam in annuo magistrarii improbiisimus ciuis assectus est, ea me Consulemaffeci cum Rempub. conseruassem, atque abeuntem magistratu concionis habedae potestate priuauit. Ex quibus perspicitur, Calendas Ianuarias tum diem solenne ac iustum sitisse ineundis magistratibus. quod quassiutenueri tradere no possum. Qua autem comitia habiturus cra is ad quem futura essent, siue edicebat, siue indicebat diem, non quem vellet semper, scd cum interdum ad quem Senatus censuisset ..De quibus omnibus aliquid dicendii est. Habebat quidem Comitia vel alter Consul, vel Dictator, qui tuterdum comitiorum habendorum tantiis causa creabatur, vel Interrex. nam in Consule Tribunum militarem Collatis potestatis numero. Horum Consul crat legitimus, caeteri erant extraordinarij. Quod mox docebimus. Vter autem Consulum, haberet Comitia,non erat constitutum,sed ipsi inter se comparabant,intcrdum uter praeesset,idque iussu primum factum esse inuenio,interdum S C. fiebat, quo nominatim alter vocabatur. T.Liuius lib. X LI. Sedato tandem Histrico tumultu,S C. factum est,ut COS S.inter se compararet, uter eorum ad comitia habenda Roma rediret. Tum M. Iunius redii Nam paulo infra apud Liuium haec sequuntur, Per eos forte dies M. Iunius C O S. ex Histria comitiorum causa rediit.Comparare autem hoc loco apud Liuium,pro eo positum est,quod deliberare,consultare,co ponere sine sorte. Nam saepe apud eum legitur,S C. factu . esse,uc l patres censuis ut C OS S.& pr. aetorcs Vci comparet inter se,vel sortiantur prouincias. Vno loco erimus contenti ad id probandum, lib. xxxi i I. De prouinciis cum ad Senatum retulissent, patres censuerunt, cum in Hispania latum glisceret bellum, & iam consulari & duce & exercitu opus e se placere,Consules Hispaniam ci-
83쪽
teriorena & Italiam prouincias aut coparare inter se aut sortiri. Alterum quod dixi,Senatum censuisse interdum, uter Cosul comitia habere placeret locus illu indicat qui est apud Liuium in lib. X LI. Dc prouinciis deinde conia sultus Senatus Pisas 5 Ligures prouincias Consulibus decreuit.Cui Pisis prouincia obuenisset,cum ma 'ratuit ivrcandorum tempus esset,ad comitia rcuerti iussit. Cuiri ego diligeter inquirerem, cur alterum definirent patres, in eo commoditatis 5 utilitatis rcip.cos rationem duxis. se comperi.Nam qui Romς erat,vcl non tam procul Roma, quam collega, aut non tam graui bello occupatus, is demum comitia habere iubebatur. inod si uno in loco essent,nec ancipiti bello dotincrentur, tum fere comparabant inter se,uter rediret, ad comitia habenda si a Lsent,si cssent Romae,uter ea haberet.Sin neuter sine periculo reuocari posset, tum vel dictator,vel interrex comitioru causa creabatur Si dictator,titerae in castra ad Consules mittebantur, ut ab altero nocte diceretur, idque si tuto ad eos mitti poterant,sin minus,Romae Prodictatora populo dicebatur.Hoc postremum semel tantum factu legi lib. 1 i .de belloPunico secundo,itaque ad remedium landiu desideratum nec adhibitum,Dictatorem dicenduciuitas confugit. Sed quia dc C O S. aberat, a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis Ita- liam,facile crat aut nuncium,aut literas mitti, nec Dictatorem populus creare poterat quod nunquam ante eam dicm factu erat,Prodictatore populus creauit abium Maximum. His autem verbis, Nec per occupatam armis Punicis Italiam ficile erat aut nuncium aut literas mitti, . Liuius significat, non semper necessariam fuisse eius qui dictator diceretur,praesentiam. Id enim aperte lib. v III. post urbem conditam docet his verbis. L. Cornelio quia ne eum quidem in Samnium iam ingrcisum reuocari ab impetu belli placebar, literae missae, ut Dictatorem comitioru causa diceret.D.M. Claudium Marcellum &c. Nam dictatorem creatu esse comitiin u' tantii causa tum cum
84쪽
bellum C OS S necesiario occuparet, lib. i x. scribit his verbis, Dictatorem Hem annus habuit, P. Corneliu Sci pionem cum magistro equitu P. Decio Mure. ab iis pro , pter quae creati eris,comitia Consularia habita,quia neuter C O S S. potuerat bello abesse . Quibus verbis illud etiam intelligitur, no solum Dictatorem, sed magistrum etiam equitum una cum eo ius habuisse comitiorum habendorum, cum alter COS. solus ea haberet, quemadmodum supra dictum est. Quod ex hoc loco lib.vr II .facile perspici licet. Privernum duobus constularibus exemcitibus cum obsideretur, alter COS. comitiorum causa Romam reuocatus. d autem supra dixi, Dictatorem nocte dici moris fuisse, non Qtum de eo dictatore intellectum volo,qui terrore belli audito dicebatur, sed de eo etiam,qui comitiorum tantum causa creabatur. De dictatore quidem belli causa dicto, illud Livianum lib. 1x. post urbem conditamintelligitur, Nocte deinde silentio, ut mos est,L.Papyrium Dictatorem dixit. Eade dicit in eandem sententiam lib xi I I. Libro autev I I I. cum qui comitiorum causa dicebatur, non solum nocte dici selitu ni scribit,sed etiam qua parte noctis Oriente enim nocte id fieri solitum confirmat his verbis, Eam rem Tribuna suspectam infamemque crimin. ando secerunt. Nam neque
facile fuisse id vitium nosci clim C O S. oriente nocte silentio diceret Dictatorem,nequcab C O S..cuiquam publice priuatimve de ea re scriptu esse se Sed de Dictato re satis multa dicta sunt. Nunc de In rrcgo pauca dicamus. Interrex interdu creabatur comitioru causa, atque
id iam ab initio urbis obseruatum est, quod alio loco docebimus, nunc satis est intelligi,morcin Interregis creandi comitiorum causa quam Dictatoris esse antiquiorem. Neque enim Dictator comitioru causa ante dici coeptus est, qua Dictator de plebe est creatus. Na cum ante illud tepus nihil interesset plebis, dictator ne, an interrex consulatia comitia haberet, quod nec intertex, nec Dictator quisquam de plebe creari poterat, qui alterum ex plebe
85쪽
consulem crearet,nullam etiam mora illa asserebat, quominus res ad interregnu rediret. At postea quam Dictaturae fastigium conscendit,tum demit ut absciatibus Consulibus Dictator potius, quam interrex comitia haberet, omnem diligentiam adhibebat. Contra intcrregem patres petebat. d ex his Liuij locis intelligi licet In lib.
vi I . post urbem conditam,Quia inquit nec per Dictatorem plebeium,nec per Popilium Consulem comitia consularia haberi volcbant,& alter COS. Fabius bello retinebatur : res ad interrognum rediit. interreges deinceps Servilius Hala,M.Fabius,Cn.Manlius, Cornelius Fabius C. Sulpitius, Lucius Aemylius, Qvintius Seruilius, Fabius Ambustus. In secundo interregno orta conte-tio est qu5d duo Patricij C O S S. creabatur,intcrcedentibusque Tribunis,Interrex Fabius aiebat in xi 1.tabulis legem csse,ut quodcunque postremum populus iussisset, id ius ratumq; esset, iussum populi & mitragia esse. Cum intercedendo Tribuni nihil aliud,quam ut differrent comitia valuissent,duo patricij COS S.creati int. T. Sulpitius Potitius, M. Valerius publicola. Octo fueriit tum. interreges,id est anno c c c c.post urbem conditam,triennio autem post,fuerunt undecim. Extremo anno comitia Consularia certamen patrum ac plebis diremit, Tribunis negantibus passuros comitia haberi,nisi secundum Liciniam legem haberentur, Dictatore obstinato tollere potius totum e Repub. Consulatum, quam promistuum patribus ac plebi facere. prolatandis igitur comitiis cum Dictator magistratu abiisset, res ad interregnum rediit. Infestam inde patribus plebem interreges cum accepis sint, ad undecimum interregem seditionibus certatu est.
Illo anno aliter atque e c c c. initum cst interregnu.Tum enim erat Dictator, erat Consul. hoc autem anno prola
tandis Comitiis Dictator magistratu abiit, non quod, ut arbitror, sex cius menses praeteriissent, sed Tribunorum certaminibus impulsus. Itaquc nona ibi videtur legitimuhoc interregnum fuisse. Est enim interregnii aliud nihil quam
86쪽
GRAE C. MAGIs T. LIB. III. 39.
quam potestas in quinque dies cum rex mortuus est, ad alterum subrogandum sufficiendumve comparata. Si e go & ad alios magistratus referatur,& dum quis est in magistratu, non proprie interregnum dicitur. Sed quoniam Romae quoad manserunt reges,vsitatu hoc verbum nisi etiam exactis regibus retinuetunt. Hic me locus monet, ut aliquid de comitialibus diebus disseram Comitiales dies duobus modis inuenio dici, iisque contrariis. Nam& ij in quibus nefas erat haberi comitia, & ij in quibus ea fas erat naberi,dies comitiales vocabatur. Comitiales a tem no dicu tur solum ij,in quibus comitia liaberi licebat crcadis magistratibus,sed ij etiam, in quibus populus alicuius rei agendae causa coueniebat.T. Liuius in tertio lib. post urbe coditam, Quemadmodu Tribuni se gessissent in prohibendo delectu,sic Patres in lege quae per omneis comitiales dies ferebatur,impcdienda gerebant. Per dies autem comitiales Senatus habcri non poterat, quod Cicero lib. I I .epistolarum ad Fratrem tradit his verbis. Consecuti sunt dies comitiales, per quos Senatus haberi non poterat.Si id verum est, id est, u dies comitiales impediebant,quo minus Senatus haberi posset, certe illa a tale quo die Senatus habebatur, is non erat comitialis. δd si ita est, nec Caledae Febr.nec III. Nonas eiusde
mensis, nec I I I I . nec V. nec V I . nec v I I. Idus cius
dem comitiales dies erant. Nam iis diebus eodem libro aliquid aetiim esse dicit in Senatu. A Calendis Februariis legationes in Idus Febr.reiiciebantur: eo die res confecta non est. Adi I I I . Non .Febr.Milo affluit, ci Pompeius aduocatus venit, producta dies est in i 1 I r. Idus Febr. Interim reiiectis legationibus, i i I. Iduum roserebatur de prouinciis quaestorum & de ordinandis praetoribus. Paulo infra, Ad i i 1 I . Iduum Febr. Milo assuit, dixit Pompeius S c.Paulo infra Clodius in Qvirinalia produxit diem. Ad v I. Id. Feb. Senatus ad Apollinis fuit.Paul infra. Ad v I I.Iduum Feb.ad Apollinis S C. famam est, in quae facta essent ad v I. Iduu Februarij contra Remp.
87쪽
esse inquam dies,non erunt comitiales, nisi forte quod dixit Consecuti sunt dies Comitiales S c. refert ad id quod paulo ante dixerat. Nam comitia sine mora futura viditur, edictii sunt ad x I. Cal. Februarias. Ita loquitur de diebus iis in quibus comitia edictii erat crea-dis magistratibus, quod vero propius videtur esse. V cunque res habeat, id obtinebimus quod Cicero dixisi Senatum non potuisse hiseri per comitiales dies. Comitiales autem dies indicebantur siue edicebantur, ut dixi. In quo de auspiciorum,S dierum religiosorum, nefastor atrorumve ratio habebat .Liuius libro X L I. C O S.
ctilius cum primum per auspicia posset,collegς subrogando comitia habere iussus de Latinas edicere: comitia in diem 1 1 1. Non. Sextiles, Latinas ad diem III. Idus Sextiles edixit. Itaque cum Augures consulti, vitio creatos aliquos dixissent, statim magistratu se abdicabat ut si tonuisset quo quis die creatus erat consul,vel prodi
gium aliquod visum esset,quod vel ille locus I iiiij qui es h
positus in xx I I I . lib.indicat, Postquam Marcellus is, cxercita ediit, comitia uni Consuli rogando in locum. L. Posthun j edicuntur. Creatur ingenti consensu Marcellus , qui extemplo misistratum occiperet: cui ineunti consillatum csim tonuisset vocati Augures vitio creatu videri pronunciauertit, vulgoque patres ita sema ferebat quod tum primum duo Plkeij consules Acti essent
id deis cordi non esse In locum Marcelli, ubi is se magis sitatulabdicauit,siissectus Fabius Maximus I I I. Seiuo pluribus de diebus comitialibus dissera , qui dies ne comi mitia haberentur impedirent, docebo. His enim cognitis comitiales etiam cognoscemus.Comitia impediebant
primum festi dies, deinde religiosii nefasti de atri. Festidies partim sacrificiis deorum,partim epulis, partim ludis. in deorum honoremficiendis,partim aeriis obseruandis conmini. De his omnibuspauca dicam &primum deferiis. Feriarum duo genera erant, Autenim priuatae stansi aut publicae. Publicarum sint genera quatuor.Aliae enim stativae
88쪽
stativae seu statae sunt, aliae conceptiuae, aliae imperativae, aliae nundine. Has duas postremas formas addit MacrobiusPrimo libro Saturnaliorum.Varro no addit.Statiuae erant, quae in statos menses & dies incidebant: concepti. uae, quae concipiebantur a costilibus aut potificibus quo
tanis non certis diebus aut mensibus, annales vocabantur: quae nec certis mensibus nec diebus nec quotannis concipiebantur,non erant annales.Annales erant paucae
quatuor cnim tantu enumerat Varro, Compitalia qui dies erat attributus laribus in quo aut ubi viae competui, id est in compitis sacrificabatur. Latinae seriae,dies conceptiuus dictus a Latinis populis, quibus in Albano monto cx sacris carnem petere filii ius cum Romanis . A quibus Latinis Latinae di istae. Sementinae fctiae, dies is qui a pontificibus edictus,appellabantur a semente, quod sationis causa susceptri essent. Paganicς eiusdem agriculturet causa susceptae,ut haberet in agris omnis pagus,unde Paganic dictae sunt. Latinarum quidem feriaram crebra est apud Liuium mentio, reliquarum nulla. Ego nonnullos Lauiblocos proferam,ex quibus intelligi poterit Latinas a C5sulibus edici selitas. Ita non fuisse statas.Lib.X L I. Latin seriae fuere ante diem et I I. Non. laij,in quibus quia in una hostia magistratus Lanuuiniis precatus non erat S. P. R. religioni fuit. Id cum ad Senatum relatum est, Sonatusque pontificum colluum reiecisset, pontificibus quia no recte factae Latinae ostent,instauratis Latinis, placuit Lanuvinos,quorum opera instauratae essent, hostias praebere. Accesserat ad religionem quod Cn. Cornelius C O S.cx monte Albano rediens concidit,sed inde momtuus Romam allatus ,& funere magnifico ct tus sepultusque est. Pontifex idem fuerat. Consul QJetilias cum primum per auspicia posset, Collegae subrogando comitia habere iussus, & Latinas edicere,comitia in die III. Non. Sextiles Latinas ad diem 1 1 1. Idus Sextiles ciu-xit. Idem lib. v . post urbem conditam , ingens inde haberi captiuus .vates coeptus , eumque adhibere True
89쪽
buni militum Cornelius Posthumusque ad prodigi j ALbani procurationem ac Deos rite placandos coepere. Inuentumque tandem est, ubi neglectas ccremoniasInte missumve solenne Dij arguerent, nihil profecto aliud ἀ-st,quam magistratus vitio crotos, Latinas sacrumque in Albano monic non rite concepisse. unam expiationem eorum esse, ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeteretur, & interregnum iniretur.
ndo seriarum Latinarum origo extiterit, non potui inuenire. CertE in primo libro idem Liuius sacri Albani metionem facit, idque vetus fuisse scribit his verbis, Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae vclut Diis quoque patriis relictis,obliuioni dederant.Id ego sacrum Abbanu vel Latinas ferias appellatu esse puto, quod omnes Latini ab Alba oriundi erant, vel cum Latinis ferus fusse coniunctum. Atque haec quidem de Latinis feriis. S mentinae autem de paganicς quς essen exposui.Vtraeque conceptiuae fuerunt,sed Ianuario mese, ut in primo libro de fastis Ouidius his carminibus indicat, Ter quater euolui signantes tempora fastos, Nec sementina est ulla reperta dies. Tum mihi sensit enim lux haec indicitur,inquit, Musi quid a sistis non stata sacra petis Utque dies incerta sacris,sic tempore certo, Seminibus iactis,est ubi foetus ager, Idem paulo infra paganicas semente peracta fieri solitas
tradit. Villice da requiem terrae semente peracta, Da requiem,terram qui coluere, viris. Pagus agat festum, pagum lustrate coloni, Et date paganis annua liba focis. Sunt etiam feriae conccptiuae, ut dixi, non annales. Eas Varro dicit fuisse quae proprio verbo aut non perspicuo significabantur.vi Nouendiale sacrum,cuius originem Mvim exponit in primo libro Liuius.Romanus quoque ab eodem
90쪽
eodem prodigio Nouendiale sacrum publice susceptum
est, seu voce caelesti ex Albano monte missa nam ia quoque traditur seu Aruspicum monitu. Mansit certe len-ne,ut quandocunque idcm prodigium nunciaretur,seri per nouem dies ageretur. Prodigium autem paulo supra narrat his verbis, Devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana es se nunciatum regi patribusque est, in monte Albano lapidibus pluvisse. Non est necesse docere, quoties id prodigium nunciatum fuerit, idem sacrum fuisse susceptum. Hoc enim & logum nimis essct,& curiosum. Satis est intelligi, hoc sacrum non quotannis factum esse, nec certo die,cum cius causa esset incertissima. Eode pertinet supplicationes, obsecrationes, lectisternia, aliaeque religiones,quae prodigiis nunciatis,placandis diis procurabatur. Libro xxvi I .Liuius, Prodigia quoque prius, quam ab urbe C O SS. proficiscerentur,procurari placuit. In Albano monte tacta de caelo erant,signum Iouis,arborque te-plo propinqua,& Hostiae lacus, & Capuae murus, Fortunaeque aedes,& Sinuessς murus portaque.Haec de cclo ta- Cruentam etiam fluxisse aquam Albana, quidam auctores erant &c. Ea prodigia hostiis maioribus procurata&supplicatio circa omnia puluinaria, obsecratio in unudiem indicta. Lib. xx v 1. Eodem anno prodigia aliquot visa nuciataque sunt. In aede Concordiae Victoria,quae in culmine erat, fulmine icta, decussaq; ad victorias, quae in arce fixae erant,haesi neque inde procidit. Et Anaginae de Fregellis nunciatum est murum portasque de caelo igne tactas, & in foro Suderiano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, & Ereti lapidibus pluvisse, S Rcate mulam peperisse. Ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata obsecratio in unum diem populo indicta de Nouendiale sacrum. Non necesse habui omnium prodigiorum procurationes , quod id ad rem nihil pertinet, hic attexere.
Quemadmodum autem ferias alias statas, alias conceptiuas esse diximus,& c5ceptiuarum partim annales, partim
