Anonymi Orestis tragoedia emendatiorem edidit Jacobus Maehly

발행: 1866년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ΑNONYMI ORESTIS TRAGOEDIA.

exegit ni orient de uirgine Tlies salus heros. 480 moribus innocuis tu dux inpune relinques tot scelerum auctores uictricia regna tenere, di, regitis quicunque chaos crudele barathri, rumpite tartareas proscisso gutture fauces, mittite uirgineas sunesta in tecta cerastas, 485 ne dubitate, truces uenient ad regna Thyestis, notum iter inuenient, sua per uestigia current. non estis Furiae, si quaeritis ante rogari, ad quodcunque nefas, vestra nisi sponte uenitis.

sed dubito quia iusta petens, tamen or' cruenta. 490 spes mihi maior adest, Thebis uicina petuntur moenia tartareis quondam sacrata tenebris et claro priuata die sub luce diurna:

ergo precor, cum iusta truces sententia mortis participes scelerum percusserit ense Seuero,

495 lios Acheronteis tortoribus addite flammas et Furiis augete malum inmortale perenne, torqueat auctores scelerum crudelis Enyo: non sat erunt quaecunque reis tormenta paratis. dixit et ex imo gemuit uox missa sepulchro: 400 parcite sun esto mentem vexare d0lore, meque piis onerare malis, releuare sepulchrum debuerat famularis amor, quem pessima coniux criminibus succensa suis et amore pudendo uel fama prostante sua muliebribus armis 505 extinxit, cui uictor eram regressus ab hoste retro decennalis fraternique ultor amoris, ultor adulterii, quem fudit adultera coniux,

62쪽

ANONYMI ORESTIS TRAGOEDIA.

nec timuit foedare donuina, maculare penates inpete mortifero subita tunc fraude profana. at nec inultus ero, ueniet his poena cruenta. 510 sed ne plura loquar, uera est Cassandra locuta, credite Cassandrae. uerax Cassandra sacerdos. dixit et abscedunt omnes linquendo sepulchrum. illa nocte tamen uolitans Agamemnonis umbra uenit Athenaeis mox sedibus - altus frestes 5 15

illic quippe suit, cum quo Pylades amicus

statibus alternis persans conmercia somni; lassus uterque suit, concussus amore palaeStrae, et stetit ante toros ambobus uisus Atrides

in somnis, non qualis erat post bella triumphans, 520 sed qualis cecidit percussa fronte bipenni,

tristis iners tremulus gemitu suspiria rumpens pallida puniceo perfusus et Ora cruore et tremulas languore manus ceruice uaganti ac pede uincla trahens, quibus est abstractus ab 525 aula: non pudet, o iuuenes, dixit, pubentibus annis uestitos jam nore genas lanugine crispa, grandibus instructos studiis et sortibus armis, ut pastor mea regna notet Τ prostratus in arce sanguinea mercede Iuat sub crimine multo 530 laetus et indomitus tumida ceruice supinus. audiat infamis. uos non, ut fama, periSse,

si peto Cecropidas uindictam sospite nato, incolumi Pylade suo. Patroclus Achillem

Thesea Pirithous non sic expertus amauit. 5352.

63쪽

AN ONYMI ORESTIS TRAGOEDIA.

armati gladios in bella domestica serte

atque adfine nefas cognato abstergite ferro. nullum crimen erit matrem punisse nocentem. morte maritali sceleratam iure necabis, 540 natus amore pio flammatus morte paterna, uindicet ut patrem qui matrem strauerit ictam crimina purgabit matris de tempore prisco. nam patrem docet esse suum, quem uindicat armis dignus adulterii vindex, pius ultor et heres 545 noster, amor Danaum, sunt odia saeua deorum. ite pares animis, uobiscum uernula turba saeuiet, irati potius quod tardius itis. ore fremunt famuli, qui carpere dentibus optant corpus Egisteum, uel uiua tradere flammis 550 coniugis. insandae crudelia membra cremanda. dixerat haec, gemitus somni rupere quietem. mox Agamemnonia proles instructa sodalidum narrare parat, sua somnia noscit ab ipso, ac stupet adtonitus, quae tanta potentia patris, 555 tempore sidereo mentes monuisse duorum.

dic mihi, frater, ait, dic iam modo, quid sit

agendum, pectora cor sensus animum praecordia mentem conturbat pietas dolor aligo D moeror origo assectus natura Pudor reuerentia fama, 560 transigo funereum materna in uiscera serrum,

uiscera, lucis iter uel magni ianua mundi. quae perpendo diu uix primo mense peracto conceptus portasse meos stimulante dolore.

64쪽

ANONYΜI ORESTIS TRAGOEDIA. 21

semina naturae, blandae primordia uitae. ast ubi sortitus nascendi iura peregi 565 flumine pectoreo dedit ubera I ctea labris dulcia nectarei landentia mella saporis: sit nutrix, quae mater erat, regina ministra, exhibet assectus patrios ignara soporis. haec pater, haec mihi mater erat pugnante pa- 570rente,

donec ab undecimis aetas me educeret annis. inmemor existam tantorum in matre bonorum, an pater extinctus per me remanebit inultus Τsacta luat pastor, solusque superstite matre corruat et patrios manes satiato cruore, 575 poena sit haec matri ut prostrato uiuat Egisto ante oculos recidente suos, muliercula tristis aspiciat moechum, quae gaudens uidit Atridem. dixerat haec dubius. sed non cunctatur amicus,

dentibus infrendens suspiria traxit ab imo 580 pectore longa serox et sic aggressus Drestem increpitat: si sensus iners tua corda tepescit, ut facienda putes, quae nec dicenda suissent dicere grande nefas, scelus est audire nefandum imus ad Argolicas ueniam donare Mycenas 585 criminibus matris. magis est quae dignior hora ad scelus indignum 3 ceruix serienda duorum. quaeso caue iuuenis Danaum aspera dicta dolentum

ne, iugulatricem patris dum uiuere censes. credaris non esse suus. non iure parentis 590

65쪽

ANONYMI ORESTIS TRAGOEDIA.

umbra, Soporatum quae te conuellit Athenis, occurret per mille uias, per limina portae' obsidet tremulis te uocibus oestra lacessens: inmeritum sic nate paras defendere patrem. 595 sic decet extincti genitoris sata dolere, sic dabis inserias nostris tu manibus ultor ruitricus optabit tali se morte perire, ut sit quam post membra rei crudelibus umbris ingerat inserias animam parcentis 0restis: 600 uictima seruaris, suerit nisi uictima mater. quid facias genitore tuo tam moesta loquente Iparcitur infaustis, pius es pietate repulsa.

ad tumulum patris Iundantur membra reorum, surge iuuentutis melior spes. consule regno,

605 excitet ingenium uirtus et gloria mentem, armentur pietate manus, crudelior ensis truncet in extremo gemitu sera colla duorum. ibo libens comes ipse tuus per tela, per igne S, nec metuam quenquam, nostri sunt patris alumni, 610 sed dabo consilium sollers nec inane salubre:

explorator eam, tacitaque hos uoce monebo, aduentus sperare tuos, quae turba ministra,

credula dum fuerit, nobis mox corde fauebunt ac pro te rapient gladios: sic tutius itur. 615 talibus adloquiis accensus selle doloris erigitur iuuenile fremens mortemque minatus, dentibus inlisis frendebat murmurme morSuS, et quasi adulerium caperet pastoris Egisti. , matris in amploxus infamia membra ligantis,

66쪽

ANONYMI ORESTIS TRAGOEDIA.

lierculit absentes nullo na oriente reorum: 620 qualiter infreinuit post somnia Pyrrhus Achillis

quae sensus monuere suos, cum nocte sopora

Aeacides stimulans duci deposceret heros uirginis inserias in Pergama saeuior umbra, ergo ubi consilium placuit Pyladis 0resti. 625

mentibus armantur, solis mucronibus usi callibus occultis, qua semita ducit euntes, ibant obscuri quaerentes ausa latere, donec in insanies iugulos uindicta ueniret. sic Diomedeos gressus comitatus Vlixes 630 Dardana nocturnus peteret cum castra uiator, sollicitum carpebat iter. non indice cornu,

non liic belli sonis quatiens clangoribus aura S, sed pede suspenso tacitus sine salibus oris ibat ab Argolicis progressus puppibus audax 635 sortior Oenides, sollers Laertius heros: sic tacite iuuenes ambo petiere Mycena S. qui dum iter inceptum peragunt, nutritor 0restis apparet Dorylas subito trepidantibus illis: unde uenitis, ait, iuuenes, quiue estis, amici. 640 quoue tenetis iter Τ qui nullis uocibus usi dum transire parant, Dorylas cognouit 0restem. cuius in amplexum per dulcia colla ruebat, ii tuis alumne Τ sonans, quia uiuis, uiuimus Omnes, cessimus insidiis, dum luxuriatur adulter, 645 deliciis fruitur, polluta matre potitus. templa triumphantum, regalia tecta polentum, et delubra deum uel pinuinaria regum

67쪽

AN ONYMI ORESTIS TRAGOEDIA.

crimine prostituens gaudet secisse lupanar. 650 nos tamen ad tumulum magni genitoris euutes plangimus adsidue cuius promissa tenemus, quamuis Cassandrae fuerint responsa priora. quod superest, cita poena reis, properate, sodales, indole Cecropia, uobis diuina fouehunt,655 regales famuli scelus hoc punire precantur.

ne dubitate, uiri, uestras accendere mentes et capulis armare manus et Stringere ferrum.

hunc stimulet pietatis amor, te foedus amici. hinc dolor exurgat. hinc famae pulcra cupido. 660 nec labor ullus erit matronam sternere turpem: rustica praeterea quae sit mora frangere membra dixerat haec senior, spes haec accendit amicos accelerare gradus: prope iam non esse Mycenas

quisque dolet iuvenum. pergamus, dixit 0restes. 665 adceleremus iter, subicit Pylades et inquit:

ito prior senior. nos sestinare necesse est, audiat haec seruilis amor secretus in aurem et subito speret nos quarta luce uenire.

dixit et abscedens senior praecessit ad urbem, 670 gaudia dant gressus celeres, quos denegat aetas: iamque iter emensus sessus peruenit ad arces, indicat occulte paucis, quia uiuit 0restes

et uenturus erit vindex sub luce sutura sanguinis auctoris, monitis urgentibus omnes, 675 ut taceant furtimque serant cuicunque ministro. cunctis nosse licet, solis nescire negatur complicibus scelerum, ne se subducere possint,

68쪽

ANONYMI ORESTIS TRAGOEDIA.

aut armis conferre manum, defendere uitam.

aduentum ad domini retinet pars uernula portus, altera pars aedes; pars obsidet altera muros. 680 reddidit interea rutilum post astra refundens depositum natura diem stridentibus undis. sol micat et melior conpensat damna Thyestis. uiderat Atrides muros, quos liquerat insans, et memor illorum dextram cum uoce tetendit: 685 salue, prisca domus, patriae salvete Mycenae. execranda prius, sed post ueneranda manebis,' sanguine si matris cineres satiabo paternos. sentiet umbra potens ultam se uindice nato, quando Clytaemnestram percussam uulneris ictu 690 uiderit uxorem uelut auguris Amphiarai. dixerat et trepidus muros circum inspicit hospes, qua meminit carpebat iter comitatus amico. postquam introgressum cognoscit turba ministra, os Agamemnonium gressus oculosque minaces, 695 planctu gaudentesque fremunt sine uocibus oris. iam portae claudantur, ait Pylades D resti. claustra ligant aditus, crepuerunt classica mortis. securi stupuere rei, terretur Egistus: non ego promisi Danais per saecla quietem, 700 nullus at Argolicis moueat qui bella remansit Hectore consumto, Troia pereunte sub armis. dicebat regina surens irata ministris: uindico si uiuam mecumque senescet Egistus. talia dum loquitur, quasi uindex saeua minatur. 705 una puellarum male concita currit anhelans:

69쪽

AN ONYMI ORESTIS TRAGOEDIA.

uenit Orestes, ait, sed statim credita non est. dum dubitant somnumque putant et uana locutam,

apparet uiolentus atrox Pylades in aula, 710 qualis in hoste fuit trux inreuocabilis Aiax, IIectora cum peteret clipeo septemplice tectus:

ore fremens et fronte minax mucrone coruscus intonat auctores scelerum: crudelibus ausis regnastis nunc usque truces, 'euadere i tasT15 sperastis uos posse manus, modo saeua luetis supplicia scelerum non una morte peremti.

dixit et ad famulos ultricia uerba retorsit :praecipitate nefas solio de principis ictum et pede tractus eat sera uictima regis Atridis.

720 carnifices frangant spurcissima membra secureS, et pereat pastor qua regem morte peremit, ante tamen nostram persundat sanguine dextram. dixit et exertum costis inmerserat ensem;

saucia membra trahunt famuli pede uincla ligantes, 725 postque lares portae, quibus est prostratus Atrides, ossibus effractis minuunt per mille secures, et male partitus per uulnera palpitat artus. at genetrix dilata putat sibi parcere natum, et secura sui iam pro pastore dolebat, 730 cum subito truculentus adest inmanior hoste matris in exitium famulorum nisus restes agmine terribilis, qui captam crine trahebat increpitans: inpune tuum post funera patris sperasti regnare nefas, tumuloque parentis 735 iungere natorum uoluisti sata duorum

70쪽

AXONYMI ORESTIS TRAGOEDIA.

27 uiuo, uides scelerata parens, moriere cruente et manibus iugulata meis super ossa mariti. conturbata parens nudis exerta papillis orabat natum: per te haec, precor, ubera Parce, per Superos patremque tuum, per cara furoris 740 pect0ra, quae e nostro te tunc rapuere furore, et per Pyladem, quod plus est, testor amicum, da ueniam, miserere, precor, miserere parenti S.

si dici sum digna parens. Tum natus: inanes perdis, ait, lacrimas, genitor te expectat ad umbras, 745 Ilias ingemuit domini Cassandra ruinam, nec fert Andromache famulans post Hectora PyrrhUm, cum regina Phrygum seret captiua Pelasgum. praelato pastore ducis tu colla cruentas. haec mihi Pylades meus inperat et soror urguet, 750 ut iaceas mucrone meo truculenta virago. ast ubi nil potuit mulier de prole mereri, mox redeunt animo Phrygiae praesagia uatis. si placet ulcisci genitorem, dixit, in ambos, Pyladis me dextra necet, necet ensis, et idem 755

sit scelerum uindex et nostri criminis ultor, et super ossa ruam recidens spirantis Egisti. mixtus uterque cruor testabitur omnibus umbris Consortes scelerum, quos sors manet una malorum. quod super ossa rogas moechi moribunda iacere. 760 natus ait, melius recides super ossa mariti, nec cruor amborum miscebitur ense minaci. criminibus ne fructus eat morientis amuris

SEARCH

MENU NAVIGATION