Novum, perutile, et perspicuum universae theologiae moralis compendium d. Gabrielis Mariae de Valenzuela origine Cordubensis clerici regulari S. Pauli Barnabitarum ... Pars prima tertia “Novum, perutile, et perspicuum universae theologiae moralis com

발행: 1731년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Insuper privatur conversatione humana , seu comunicatione civis .li , undὸ non potest quis Collo qui , nec ullum salutationis , ac familiaris amicitiae signum cunia

eo exercere , nec cum eo cohabiistare in eadem DomOI, neque commercium habere in ea denae, mensa . Dantur tamen cauta quae excus

sant Comunicantem in civitibus, in humanis, cum ex comuniis cato , a peccato , a minori censura . Causae sunt primo utilitas , ratione cujus potest quis petere solutionem sui crediti a debitore excomunicato , Pauper elimosinam a Divite excomunicato,

112쪽

Compenssium. Si emere necessaria ad victum, petetere medicinam Medico , & comsilium a Doctore excommunicato, quando tamen haec omnia aeque bene obtineri non possint a non ligatis excommunicatione. Secundo lex matrimonii , ratione cujus uxor potest communicare cum Marito excommunicato,

quo ad debitum matrimonii , ad necessaria Domus, de reliqua spectantia ad individuam vitae societatem ege matrimonii debitam. Tertio subiectio, ratione cujus potest servus communicare cum Domino suo excommunicato; Re

113쪽

8a Universa Geologiae Mor. lia, cum suo Episcopo , Miles cum suo Duce, Filius . cum Patre. Quarto Ignorantia, quod ille . cum quo communicat excommunicatus, attamen si dubitaret , an talis sit excomunicatus, dubium praesertim oriretur ex

eo quod scit fama, illum esse publice excomunicatum , aut ex eo

quod id audierit d fide dignis, te

netur inquirere veritatem, dc interim abstinere, donec certificetur. Quinto necessitas,quatenus quis necesse habeat communicare cum excommunicato, ut parebit consideranti casus necessitatis, qui occurrere possunt communicandi. Potest Advoc tus patrocinari

114쪽

Compendium . .eausim alicujus excomunicati , si

tamen cognoscat, esse justam, quia eum non sit prohibitum excommunicato se dςfendere , neque sunt ei prohibita media ad se defendendum 3 si vero advertat, causam esse injustam , dc velit ni .hilominus ipsum patrocinari,& de findere super idem crimen,pro quosuit excommunicatus incidit N ipse in excornunicationem majorε , qui participat in crimine criminoso.

Potest, excommunicatus etiam notorius , bc denuntiatus validE contrahere matrimoniua , quamvis peccet mortaliter contrahens matrimonium in excommunica

tione , quia participat in Sacra

115쪽

mentis contra prohibitionem censurae. Item ParochuS excommunicatus vitandus assistens matrimonio, valide assisteret, quia assistere matrimonio non est actus jurisdictionis, sed purae praesetitiae

authoritativae, authorizantis matrimoniuna contraictu , peccaret tamen graviter, quia communicaret contra prohibitionem in regravi Insuperexcommunicatus vitandus potest validε inire contractus emptionis, & venditionis, etiam in sui commodum . Item potest valide facere Testamentum , M professionem Religiosam , quam vis peccarer graViter ista iacendo . absque heeessitate , & peccarent etiam

116쪽

etiam illi omnes, qui cum eo in

istiscommunicarent , excipitamen debet Testamentum, quod esseτfactum ab . excommunicam propter haeresim, vel propter pereus sollem Cardinalis, quod irritum est, dc nullum.

Excommunicatus perseverans in exconlinunicatione per annum,

evadit. suspectus de . hQresi, lecontra ipsum tanquam haeresi suspectum. procedi in potest juxta Tridentinum sessione 21. Decr rto de Reformatione cap. 3. :ubi sic ait . Etsi excommunicatus post legitimas monitiones non respu est , non stium ad Sacramenta via Communionem Fidelium, ac

117쪽

86: Univerat Theologis Mori semiliaritatem inon recipiatur. selsi obdurato animo censuris annexus in illis Irin annum insorduerit .l etiam contra eum . tanquam

deHeresi sispectum procedi possit

itaConcilium,quia praesumitur male sentiressam de potestateEcclesiae, cum non curet de Censuris ab ipsaliatis quam de Sacramentis,cum illa non. suscipiat singulis annis, jux-

in praeceptum Ecclesiae

Censura excommunicationis non potest ferri nisi in Personas determinatas , non enim tota aliqua universitas , Vel collegiunia , multoque minus integra Civitas potest excommunicari; contineret enim errorem intolerabilem, qua

- ' tenus .

118쪽

Compendisin 8 tenus sepe contingeret,ihnocentes puniri paena gravissima excommunieationis contra rationem . Potest tamen. intepra civitas

interdici , & suspendi . Ratiis autem disserentiar, cur suspensio, de interdictum ferri possit in communitatem,non'tatem excommunicatio , haec est . quia suspenso;& interdictum, inon sunt paenae adeo graves, sicut excommunicatio , non enim privant internis animae bonis , idest sigragiis 3, auxiliis Ecclesiae ficut privat excommunicatio: unde non est absurdum, innocentes aliquando ligarii suspensionei , & interdicto . propter desinquentes. Quates ex

119쪽

88 misersae Theolagiae Morieommunicatio, fertur aliquando contra communitatem aliquam , vel Collegium , non, sertur contra communitatem , vel Collegium

absolute sed cadit in singulos delinquentes illius communitatis, iccollegii, qui suffieienter determinantur, per delictum ab ipsis patratum, sed fertur , di cadit in

eos tamum , qui, delictum patra

Rex ', ac Imperator , eorumque

uxor . & Filii privilegium habent, iit non subiaceant censuris latis ab Episcopo , sed selum a Summo Pontifice. Hoc eodem privilegio gaudent ii, qui in proprios ac peculiares 'Ecclesiae Romanae filios sunt recepti . E

120쪽

Excommunicationes, quae jure incurruntur, dividuntur in quator classes, aliae dantur , quae nemini sunt reservatae , a quibus po test simplex Consessarius absolvere. Aliae, quae sunt reservatae Epi

scopo a quibus nisi Episcopus,

vel ab eo Delegatus potest absol.-vere. Aliae sunt reservatae Papae, extra Bullam Caenae, de aliae in Bulla Caenae , a quibus non PO- 4est absolvere nisi Papa , vel ab

eo DelegatuS iExcommunicationes reservatae

Papae extril Bullam. Caenae, sunt sequentes , quas: incurrunt iniicentes violentas manus in Cleri cos , vel Monachos

SEARCH

MENU NAVIGATION