Novum, perutile, et perspicuum universae theologiae moralis compendium d. Gabrielis Mariae de Valenzuela origine Cordubensis clerici regulari S. Pauli Barnabitarum ... Pars prima tertia “Novum, perutile, et perspicuum universae theologiae moralis com

발행: 1731년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

aso, miser Theologἱὸς Mor. . . contraxid cum . alia Virgineo, de cum ea copulam cynsunaavit. non

. est Bigamus , quia hoc secundum matrimonium habet perfectam significationem sacramenti , cum carnis divisio facta non sit, sicut neque est Bigamus, qui. Uxorem duxit Viduam, quae fuit relicta intacta a priori viro defuncto, ob

eandem rationem .

Neque multiplicitas sponsaliorum Bigamiam indueit, etiam si subsecuta sit copula, quia spon' salia cum copula non lignificant conjunctionem Christi cum Ecclesia per Incarnationem,sicut eam significa i matrimonium consum

282쪽

Neque multiplicatae fornica. tiones, 'el adulteria ex parte vi- ιri potiunt Bigamiam, quia ad incurrendam Bigamiam non sufficit quaelibet capula ex parte Vi ri , sed requiritur quod copula habeatur cum his , cum quibus

matrimonium contrahitur; matrimonium Enim est illud , quod significat conjunctionemChristi eum Ecelasia, quam non significat fornicatio . Vnde ille, qui post multas fornicationes cum aliis Dei minis, etiam viduis commissas, matrimonium contraxit, de con. summavit cum Virgine, non est Bi. gamus . Quare autem Ecclesia statuerit Bi

283쪽

usa Unis me Theologiae Mori Bigamum, & irregularem esis illum, qui matrimonium contraxit, dc consumavit cum foemina ab alio carnaliter cognita, non esse autem Bigamum eum , qui contraxit matrimonium cum virgine consummatum,lieet ipse saepius sernicatus sit . Ratio haec est, quia defectus virginitatis in sponsi arguit majorem indecentiam , quam in viro, cum sit ignominiosum,ducere foeminam sornicariam cognitam ab alio.Τum quia sicut motus non specificatur

a termino a quo, sed a termino

ad quem, ita etiam matrimonium non specificatur ab ipso contrahente, qui saepius fornicatus est , sed

284쪽

Compentum. 233

ab altero contrahente , ad quem, terminatur, qui est foemina, cujus caro saepius divisa est. Unde fiscemina es et capax ordinum , fieret Bigama , ducendo Virum sornicarium , sicut ipse vir fit Bigamus contrahendo, dc consummando matrimonium cum ea , quae fuit ab alio carnaliter cognita a setiam si illam putaret Virginem, quia ignorantia non excusat a Bigamia , cum non efficiat , quin caro illius feminae fuerit in plures divisa. Item ille Bigamus est , dc irregularis, qui carnaliter cognovit suam Uxorem , postquam ipsa credens, virum suum mortuum esses

285쪽

a3 - eologὶx Mor. esse,contraxit bona fide, de consummavit matrimonium cum alio,quia in eo casu non attenditur culpa

Deminae, sed defectus significationis, consurgens ex divisione carnis iaminae , quae pluribus communicata est.

lnsuper qui accedit ad pro, priam Uxorem postquam ipsa adulterata est , licet ignarus de ejus adulterio patrato, fit Bigamus , quia hoc actu dividit c r-nem, Sc licet non sit conscius, sed ignarus, hoc nihil refert, quia Ecclesia non attendit ad errorem, sed ad factum . Immo etiam erit Bigamus, dc irregularis . si post adulterium i sua Uxore patratum,

286쪽

Compendium. 2IS eam cognoscat , Ecclesiae praecepto coactus, quia adhuc sequitur divisio carnis, de deficit significatio.

Verumtamen qui contraxit cum ea, quam ipse defloraverat ante matrimonium,non est Bigamus, de Irregularis, quia iste non dividit carnem , sed eandem repetit matrimonio secuto. Quaeritur, utrum infidelis,qui in infidelitate saepius contraxit , sit Bigamus , & irregularis , suscepto Baptismo . . Respondetur assirmative , quia Bigamia non tollitur per Baptismum. Baptismus enim tollit quidem deliba quo ad culpam , vel etiam

287쪽

α36 misers 1 Moinig Mori etiam quo ad paenam a jure impositam delictis et at non tollit conjugia , dc consequenter non tollit Bigamiam ex conjugiis ab eodem habitis consurgentem. Nec obstat dicere, quod cunia Bigamia , de irregularitas sit imposita ab Ecclesia , non incurritur

ab infideli , qui non eii subditus Ecclesiae legibus. Non obstat, inquam , quia Bigamia non cadit supra infi elem pro tempore infidelitatis , sed supra ipsum janu BaptiZatum, nam Ecclesia hune facit irregularem ob indicium incontinentiae.

Clericus Bigamus ultra irregularitatem amittit privilegium fori,

288쪽

Compendium. 23

ω Canonis, si sit initiatus solum

minoribus ordinibus Secus autem dicendum de Clerico Sacris initiato , qui cum debeat perpetuo manere in statu Clericali,nec possit amplius ad statum Laicalem transire, gaudere debet privilegiis Clericorum , ut habetur in Cano.

ne a

Summus Pontifex dispensareia potest in omni irregularitate. Quia Summus Pontifex supremam in terris habet potestatem circa ea , quae in jure humano Ecclesiastico in tuta sunt. Episcopi autem ex facultate iaConcilii Tridentini possitnt in propria Diaece si tantum dispensa-R re

289쪽

233 Universa TheoIogiae Morire cum suis subditis in irregularitatibus omnibus, modo proUeniant ex delicto occulto, dc non deducto ad forum contentiosum , praeterquam in irregularitate, quae oritur ex homicidio voluntario ;ut patet ex Tridentino sest. χάμCap. 6. , ubi concessiim est Episcopis tale privilegium cum dictis exceptionibus , N excepta insta- per irregularitate proveniente ex simonia in ordine, vel Beneficio, in qua non potest Episcopus di. spensare quamvis occulta, iuxta

dispositionem Clem. Vin lin sua

Nomine Episcopi venit Epi

290쪽

' Compendium. 239 scopus consecratus habens juri sdictionem Episcopalem , non autem non dum consecratus ,

habens jurisdictionem quasi Episcopalena , juxta declarationentia Congregationis Concilii. An in aliquo casu Episcopus dispensare possit in irregularitate contracta ex homicidio voluntario . Dieo , posse in his casibus dispensare et Primo cum quis' ad sui defensionem alterum occidit, exercendo moderamen inculpatae tutelae . Secundo quando nequit facile habFri recursus ad Papam pro dispensatione obtinenda; ex altera parte si sit sacerdos, non celebrando,sequeretur grave scandalum. R a Prae-

SEARCH

MENU NAVIGATION