Christophori Clauii Bambergensis ... In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius nunc iterum ab ipso auctore recognitus, & multis ac varijs locis locupletatus

발행: 1581년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

COMMENTARIV s.

EXPLICAT hoe loco nomina,& ossicia circuli Aequinoctialis, docἴs,

eum vocari Aequinoctialem, quia per illum transiens Sol,in principio videlicet V, efficit aequinoctium in uniuersa terra, hoc est, diem artificalem aequalem nocti artificiali constituit. EANDEM ob causam ait, ipsum appellari Aequatorem diei, ac noctis. Item nominari cingulum primi motus, quod nimirum primum motum diuidat in duo aequalia. Cum enim motus diuidatur ad diuisionem mobilis , ut volunt philosophi,diuidet utique Aequator motum primi mobilis bifariam,quandoquidem de primum mobile in duas medietates diuidit. In gratiam huius repetit duplicem illum motum caelorum,ab ortu videlicet in occasum,& ab occasu in Ortum, ut perspicuum est in littera. Varia Din GRAECI appellant hunc circulum ἰα,μι μιν id est, Aequi dialem , qui ζ: nimirum, Solc in eo decurrente , si dies aequalis nocti. Vnde quemadmodumni, l .. Latini cum denominant a nocte , ita Graecis placuit ei nomen imponere a die .

A Ptolomaeo dicitur Linea,Circulus,seu orbis aequationis diei. Ab Alphragano Circulus Aequinoctij. Volunt etiam plerique, eum hisce nominibus appellari, non quod Sol in eo existens aequinoctium Asciat ubique; sed quod in sphaera recta, quae illi subiacet, noctes dierum artificialium magnitudinem nunquam excedant,sed perpetuo dies noctibus sint aequales, ubicunque Sol existat, ut in 3. Cap. exponemus. Solet etiam nonnunquam circulus Acoul noctialis dici ab Astronomis Maximus parallelorum. Appellant enim circulos parallelos eos, quos stellae,& singula caeli puncta ad motum diurnum describunt, quorum om

nium maximus eu, ut conuat. Aequa ror.

Q C O D autem communiter dici solet; In uniuersa terra aequinoctium fie Quomodo ri bis in anno, Sole nimirum existente in principio V,&-Intelligendum est, inieli Dc, ubi contingit vicissitudo diei & noctis spacto 1 . horarum, hoc est, ubi Aequi-b i ' noctialis ei reuius intersecat Horitontem, S ab eodem intersecatur.Quod ideo

noctium ti dixerim,ut excludamus ab hac propositione uniuersali regiones illas;quae dire in uniuersa cte polis mundi subiacent. In illis etenim regionibus dies,quae unica tantum est in anno,continet sex menses,& nox totidem,ut prope finem 3. cap. constabit:

vel certe propositio illa communis intelligenda est negatiue, quasi dicatur, diem non esse inaequalε nocti. quod quidem verum est, etiam sub polis, sole in Aequinoctiali circulo existente: quia tunc dies non est nocti inaequalis. IN omnibus vero resionibus, in quibus A equator, S Hortion sese mutuo ς esse 'iis intersecant, fieri aequinoctium,dum Sol in Aequatore moratur,sacile hac rati AEquatote. ne poterit demonstrari .Quoniam uterque circulus, Aequator scilicet ali Ho- fiat quino tiron,esi maximus, diuidet alter alterum bifaliam per propos II. lib. I. The o v dosis,ut supra dictum est,& pronterea in quacunque regione,ubi hi duo circuli se mutuo secant, existet una medietas Aequatoris supra Horici ontem, altera vero insta. Cum igitur Sol ab ortu in occasum aequabiliter seratur,esscitur, ut tantum temporis consumat supra hemisphaerium,quae quidem inora diem es scit artificialem, quantum sub hemisphaerio,quae mora noctem artificialem constituit.

volui no- D E notandum, mod polua mundi, qui nobis semper apparet, v i mrix dicitur polus septentrionalis,arcticus, vel borealis. Septentrionalis dimes c citur a septetrione,hoc es, a minori ursa, qua dicitur as tem, O trim,

252쪽

quod est bos; quia sie tera lera, ire sent in ursi, tarde mouentur ad mmdum bovis, cum simi propinquae polo. Vel dicuntur illae septem sellae se- ω boleis mptentriones, quasi septem teriones, eo quod terunt partes circa polum. Arctima quid m dicitur ab αρκτρα, quod es vrsa. Ff enim iuria mi ct cus. mer iorem ursam. Borealis Nero dicitur, quia es in illa parte , a qua venit Boreas. Polus vero oppositus dicitur auarcticus, quas contra arctia cum positus. Dicitur O meridionalis, quia ex parte meridiei es. Dicitur etiam ah resis, cluia eri in illa parte, a qua venit auster. IIa duo puncta in Firmamento stabilia dicuntur poli mundi, quia1 ars axem terminant, ct ad illos voluitur mundus, quorum unus semper nobis apparet, reliquus veros per occultatur. Unde virg. I . Geo ..Hic vertex nobis semper sublimis, at illum. Sub pedibus ityx atra videt, manes'; profundi. COMMENTARIVS.

DECLARAT hoe loco polos circuli A equinoctialis, a quibus ipsum

Aequinoctialem circulum aequaliter distare dixerat. Verum haec omnia clara sunt in litera. Superest, ut usum multiplicem, officia, atque utilitates, propter quas Astronomi circulum Aequinoctialem in caelo excogitarunt, explicem.

EsΤ'mensura, & regula primi motus. Ostendit enim, primum mobile eir- AEquatos eumvolui spacto 1 . horarum, quippe cum singulis horis i s. gradus A equinoctialis eirculi descripti in primo mobili eleuentur uniformiter supra Horizon- mi Io ue

tem, ut obseruationes Astrona morum docent. II.

MENfVRAT tempus. Ex una namque reuolutione Aequinoctialis AEq toteirculi, addita particula eorrespondente illi parti Zodiaci, quam interim Sol mei tax te motu proprio Orientem versus conscit, dies naturalis constituitur , ut in 3. PM'cap. dicetur. Ex eleuatione vero is . graduum illius cognoscimus, horam integram esse transactim. Ex unius denique gradus ascensione,A .minuta horae esse elapsa, deprehendimus.

III. IRREG UL ARITATEM motuνZodiaci ab ortu in oeeasum, qua AEquama

habet propter obliquum eius situm,veluti regula, ac canon certissimus dirigit. ii nitati-Nam ut ex 3. cap. constabit, Zodiaci partes aequales inaequaliter ascendunt supra Horiaeontem quemcunque sue rectum, siue obliquum. Vnde tota haec inae- et 'ab παqualitas miro artificio reducitur ab Astronomis ad aequalitate per motum vni- in casum formem Aequinoctialis circuli , ita ut ex confinibus Aequinoctiali eireuli a b in M'- cubus cognoscamus tempora ortus, &occasus omnium arcuum Zodiaei. -'

IIII. DISTINGUIT aequinoctia. Diuidit enim Zodiacum circulum obli efficit mus

que uinis.

253쪽

que In duobus punctis, nempe in principio V,&άου, ad quae cum proprio m tu So peruenit, aequalia dici, noctisq; spacia esscit: Unde& dicta puncta, quinoctialia dicuntur ab Astronomis. Quae eleganter describit Manilius poeta

dicens.

Iibra, Ariesi: parem reddunt noctemi: . temp. Quibus autem diebus anni olim duo aequinoctia contigerint, & quibus hoe tempore contingant, aperiemus,quando de Coluris agemus.

Areux ot EST terminus, a quo initium sumunt declinationes omnium punctorum ei min' ii, Eclupticae, stellarumque . I si enim declinatio distantia st citae, punctive Ecli- 'μ' ης plici ab Aequatore versus alterutrum polorum mundi. Penes quid vero ca ti m istiis pienda sit, & mensuranda haec distantia, siue declinatio, dicemus , cum de Ecl Dies iratio ptica egerimus. quid. VI. A multor INDICAT, quae pars caeli dicatur Septentrionalis, Borealisve, & quae 4, 3 i p x Australis, seu Meridionalis . Quae enim interi je tur inter polum septentriona- isti iri' ab lem, siue Amicum, & A quinoctialem circulum , septentrionalis nuncupatur raustriat. Reliqu1 vero, quae ponitur inter eundem Aequinoctialcm circulum , & polum Boreal . Australem, siue Antarcticum , Meridionalis appellatur. Ex quo facito percipi par caeli , potest, quaenam lydera,qnaeue constellationes, vel signa teptentrionalia, vel AuM in 'iis stralia appellentur . Item quaudo planetae dicantur Serici trionales, quando

pio Δ, ad principui in V, tendit LMm diopalis ψ hue Australis dici consueuit. Sumitur quidem S aliter pars septentrionalis, Australisque apud Astronomos, Α Π ut docebimus , quando de Eclipticae utilitatibus. verba iaciemus . Sed haec citin xςI - ντ ee o partis septentrionalit, & Aui ratis apud auctores . Immo &:o si pis apud Cosmoetraphos Aeoliator in terra descriptus distribuit totam terram in

'' ' v st M prN IT nobi lonpitudinem,seu quantitatem diei artificialis, no

in hii ctisque in quacunque orbis terreni habitatione . Est enim in quavis regione , Se priuilin m quolibet anni lcmpore, dies artificialis tanta , quantus est arcus Aequinoctialis O N ' freuli; qui supini hemisphaerium ascendit, dum supra idem hemii phaerium Sol si commoratur. Hic autem arcu ς Aequatoris hae ratione deprehendotur ex spha: - ra materiali rite, & accurate fabricata . Statuatur sphaera materialis in propria positione, id est, in debita cleuatione poli, gradus luc ille eclipticae, in quo sollicialis : R die proposito existit, in Horizonte ex parte orientis collocetur , dis genterqueqv mod notetur punctum illud Aequatoris, quod tunc in Homonte ex cadem parte e, istit Deinde ei retimuoluatur sphaera, donec idem gradus Eclipticae, addit lapi h di- insuper dimidiato fere eradu, in Horironte reporiatur ex parte occidentis, id - - rumque punctum illud A equatoris signetur , quod tunc Horirontem ex parte orientis praecsse , ac ad amussim continetere conspicitur. Quibus peractis, numerentur gradus A equinoctialis circuli inter duo illa puncta intericcti . initio facto a primo puncto , S verius partes orientales procedendo . Nam dicti gradus A eouatoris depromeat adcum diurnum propositum. lioe est, qua sintd cum Sole ,

254쪽

2M Sole, dum in hemisphaerito supero moratur, su a Horizontem emergit. Quare s arcus praefatus per i . diuidatur , prodibunt mox horae in illo die contentae, dummodo memor sis,singulos gradus, qui fortassis ex diuisione relinquuntur, quaterna minuta horae complecti. EXEMPLUM. Sole existente in principio si sphaera materialis ita statuatur, ut inter polum Arcticum, & Hori zontem intercipiantur 42. grad. Meridiani, quot nimirum gradibus Romae polus arcticus iupra Hor Ontem extollitur & primus gradusse, in Horizonte

tum ex parte orientis, tum ex parte occidentis, ponatur, notenturque duo puri Oa in Aequatore, deprehendetur arcus diurnus comprehedere grad. 126. min.

6. sere, qui ad horas reductus , diuisione saeta per i s. monstrabit diem artificialem Romae die ix. Iuni j, quando videlicet Sol in principio G, existit, constare horis I s. & min. sere 4. Lac cognita autem magnitudine dici artificialis facile

cognoscetur quantitas noctis artificialis. Si enim diem artificialem ex 2 .horis, nempe ex tota die naturali abstuleris, remanebit nox artificialis. Hae ratione,si 1 s. horae. &q. miarauserantur ex 24. horis, comprehendet Romae nox die II. Iuni3 horas '. & min. 6. Poterit tamen quiliis, si vult, eodem artificio quanti talem noctis elicere, quo diei magnitudinem inuestigauit. i VIII. Aequator

M IR V M in modum deseruit Cosmographis, & Geographis. Nam sine viiii in rcirculo Aequinoctiali nulla terrae descriptio exacta esse potest, nullaque ciuitas ' in globo terrestri,aut in mappa mundi proprio in loco reponetur. Pones enim Aequinoctialem circulum, & longitudo ciuitatum , & latitudo desumitur, ut apertius docebimus, cum de circulo Meridiano, qui ad id quoquc negotium requiritur, egerimus. HABET quidem Aequinoctialis circulus praeter ea, quae dicta sunt,plurima alia officia , utilitatesque apud Astronomos, quibus breuitatis momor supersedendum nunc esse censeo . Proprijs enim in locis , quando res exiget, multo commodius cxplicari poterunt. . Satis nunc sit, potissima ossicia ipsius demonstrasse. QV ONDAM vero in septimo ossicio Aequatoris necesse suit reducere gradus, & Minuta Aequinoctialis circuli ad horas, ac minuta horarum , utile esse iudicaui hoc loco proponere duas tabellas , per quarum priorem sa-cillimo negocio reducuntur gradus , Minuta, Secunda, & Tertia Aequinoctialis circuli ad horas , minuta , secunda , & ad tertia. horarum : per posteriorem vero vicissim eadem facilitate transmutantur horae , minuta, secunda, & tertia horarum in gradus, minuta, secunda, ac tertia

Aequinoctialis circuli. Quamuis enim utrumque per diuisionem cisci pos- l . sit, tamen multo ex Ipeditus

-- idem dictae. tabellae

conficiunt .

Aequatoris in tempus roe contra tempus in partes Aequatoris conuertuntur ia

255쪽

grad utina, mi nutorum, dc secundorum AEquatoris in horas, minuta,

secunda. 6 'tem a.

CONVERSIO

horarum, minutorum,

secundorum, & tertio nitri i n gladiis,m i n ta ra5 secunda AEquatoris

ro I io

i Sol r

i lac

Is ID

4 22

ISI s o

2 36, 2 6

S. I S. si is is

256쪽

S I gradus in horas sunt commutandi, accipiendi erunt gradus in priori tabella sub titulo G. & mox cluae sublequentes eo lumnae indicabunt hora ,minu laque horaru', quae gradibus acceptis debentur. Sae vidcs , gradibus d. re spondere min. i 6. horae. Item gradibus 27. horam t. min. 48. 4tem, Vadibus 63. horas 3. min. o. Item gradibus 27Ο. horas i 6. min. o. Sc. Qu0d sinum rus graduum praecise in praedicta tabella non reperiatur, accipiendus erit num a-Tus proxime minor, cum horix, ac maeulis respondbntibu 'r Deinde reliqui gradus iterum sumendi cum horis, & minutis correspondentibus : Atque tandem posteriores horae, ac minuta cum prioribus colungenda. Ut si scire lubeat, quot norae respondeant gradibus avs. Accipiendae erunt horae i . respondentes gradibit x xio. Deinde iumenta min. 2 . respondentia reliquis gradmus s. Atq; ita gradibus . debentur horae t q. min. 2O. S. sic de caeteris . S I vero minuta, vel secunda graduum in horas sunt conuertonda, accipi cada erunt minuta, vel secunda graduum, supra titulos M, vol S, de illico seque tes duae columnae ostendent minuta, secunda, vel tertia horarum ut littere, que ad pedem tabellae sunt positae, indicant.wHac ratione cemis, minutis 36. unius gradus respondere min. 3Tec qq. Item secundis p . unius si adus deberi sec. i .

H A V D aliter ex posteriori tabella reducentur horae, minuta, secunda, ac

tertia horarum ad gradus, minuta, seci inda,& tertia, &c. Q U O D si huiu emodi tabellis uti quis noluerit, reducentur Gradu , Minuta, Sc. ad Horas, Minuta, &c. Et vicissim Horae, minuta, &c. ad Gradus , minuta, &e . hoc modo. Multiplicem tur gradus, minuta , secunda ,&c. per q. Atii. &Nam producti numeri dabunt partex temporis proxime minores. Ut produ- min Acconctus numerus ex gradibus dabit minuta fiora rarum, produ tiis vero numerus xυ,' m.

ex minutis graduum dabit secunda horarum,&c. EXEMPLUM Si grad.

s. min, qo. sec. 2o. multiplicentur per . producentur hor in min. 36. sec. t 6o. - Ω&is' ter. D. hoc est, Hor. . min. γ8. sec. I . ter. 2 o. Rursus si grad. 2O. min. O. mul- nu tiplicentur per ψ gignentur hor. O minia8 sec. i . hoc est, hor. I min. 22 sec. o atque ita de caeteris.

I A M vero , si horae, minuta , &e. dividantur per g. producentur part

Aequatoris proxime maiorcs. Vt ex Tertijs horarum producetitur secundae graduum; ex secundis horarum producentur minuta Graduum; ex minutiv horarum producentur graduς; Se ex Horis denique producentur partes unius . partis Aequatoris, quae comprehendat grad. 6o. quemadmodum S unus gradus eomplectitur min 6o. EXEMPLUM. si hor. o. miri 32. sec. 4r. ter. 2 o. di- τuidantur per q. producentur Partes o. quarum quaelibet complectatur grad.

6o. grad. 9 4-. min. IPH . in . s. hoc est,Par. o. grad. . min. KO. se C. 2Ο. Nam grad. -I facit min. Io. quae cum minia iri. sciunt min. qo. Item min λ. facit sec. H. quae cum sec. s. faciunt sec. 2o. Rursus si hor. r. min. 22. sic. o. dividantur

per η. prouenient Par. - . ex illis, quarum quaelibet eompilatatur grad. 6o. γgrad. Q . min. IO.hoc est,graLao. min. ς . propte; a quod Par. 4. ex illis, quarum quaelibet grad. 6o. continet ) - t grad. is. quae cum grad. s. saciunt

grad. io. Item grad. 4. iacit min. 3 o. quae cum min. Io. faciunt min. ΑΟ. atque sta de exteris

257쪽

a COMMENT INI. CAP. SPHAERAE DE ZODIACO C I I C V L O. ST alius circulus in sphaera,qui intersecat Aequinocti

lcm, O intesecatur ab eodem in duas partes aequales; τna eius medietas declinat Nersus Septentrionem, alia versus Ases .

der primus Todiaci in

leuiora

zodiacum vatim an pulus cum Hoti tome quouis esti

cere.

o s T tractationem de Aequatore agit secundo loco auctor de Zodiaco, eo quod reliquorum circulorum cognitio ex huius notitia dependeat. Describens igitur circulum Zodiacum ait , eum esse circulum m. lipera , intellige maximum qui intersecat Aequinoctialcm circulum,& ab eodem interiecatur in duas partes aequales, quarum una in septentrionem,altera in Austrum vergit. Huius cisculi polos diximus in I. cap. cum de circulis sphaeraei veneratim ageremus , re mola. tia polis mundi quarta parte,& insuper nonagesima unius quadratis, hoc est, gr/dibus Ex quo si, ut medium punctam utriusque medietatis ipsius eandem distantiam habeat prorsus ab Aequatore,unum quidem in Boream, alterum vero in Austrum vergens. lH V N C autem cireulum Astronomi in caelestibus Orbibus excogitarunt praecipue ob motum Planetarum. Obseruarunt etenim diuturna texpcrientia, Solem, Luna, ac reliquos Planetas proprijs tuis motibus ab occidente i0 Orici tem deflectere ab Ati quinoctiali circulo modo ad septentrionem , anodo ad meridionalem plagam, & hoe certa qua a ui, ac determinata distantia, clongata nςque, quae nimirum comprebendit grad. 2 r min. 3o. maxime si de Sole Termo habeatur: Alij namque platietae nonnihil variant hanc distantiam Deindet eosdem redit e,& accedere ad Aequinoctialem ςirculum, semperque eandem illos viam tenere, ut i . cap.pluribus experimentis comprobaui mos,cum de cael rum motibus disi glaremus. Rursus manifestissimis indici js deprehenderunt, ut ibidem ostenaimus,Firmamentum cum omnibus stellis fixis ab occasu in ollui qmper polos distantes apolis mundi grad.; 3-ου-. moueri. Vnde notarunt in eae-l' circulum m ximum, quem Zo laicum appellarunt, oesici via omnium planexanim,& clygii sus iecundi 'otus, iam stellarum fixarum, quemadmodum Aequator cingulus extitit primi motus. Primum autem inuentorem Zodiauxesert plinius tuitio Apaxinaandrum Milesium. i yAMVIS autem Zodiacus caelo inla aereat,&ubique idem sis, tamen nee in Horieonte recto , nec in Obliquo eosdem semper angulos rescit, sed eos continue mutat,& variat. Nunc enim rectio es angulos, Ruc obliquiores effugit, atque con Orciat, cussi quocunque Imri Zonte propter diuersam eius ad Ho-ῖχontem quepacum c inclinationcm . . Vnde oritur tota dii tormitas, i, sue ure

gula tas ottus,dc Dccasus lignorum, ut in I. cap. explicabimus.. ET DICITVR ille circulus Zodiaeis a Z--, quo est vita, ula secundum motum Planetarum sub illo en omnis vita in rebus infriori bus . Vel dicitur , quod est animal, quia cum dissidatur in ar. partes aequales, qΨaelibet pars appellatur signum, nomen babet speciale

258쪽

IOAM DE SACRO ROSCO. 121

ὰ nomine alicuius auima lis, propter proprietatem a irram convenien

tem tam ipsi, quam animali. vel propter dissositioncmsi Erumfixaruin illis partibus ad modum huiuImodi animalium. COMMENT ARIU s.

DUPLICEM rationem assere, eur hie circulus dicatur Zodiacus; vel

nimirum a Z--, id est, vita, propterea quod propter continuum motum Planetarum sub hoe circulo omnia haec inferiora vitam habent , ut passiin Aristote les in suis operibus refert: vel a Z ώδιον, quod eli animal, quia ille circulus distribuitur ab Astrologis in ii. partes aequales, quarum qu xlibet, una dempta, non.en sortitur alicuius animalis r Atque hae i i. partes signa dicuntur, de quibus statim dicetur. C V R autem haec signa denominentur a peculiatibus animalibus, duplicem signa rodis quoque caucam assignat. Prima est, quoniam cui iudiciaris volunt constellationes illae habent virtutes, proprietatesve communes illis animalibus, a quibus denominationem suscipiunt, hoe est,quia in his inferioribus producunt ese tuti sectus cons Ormes huiusmodi animalibus. Verbi εratia , Primum signum dici- . tur Aries, quia quemadmodum Aries est animal calidum, sic etiam Sol in ea parte caeli existens,quae Aries dicitur, incipit calorem iuum depromere, atque haec inferiora calefacere . Sccundum signum di ctum est Taurus, quoniam sicut Taurus sortior est Ariete , se etiam Sol in signo Tauri constitutus maiores vires exercet, quam in Ariete : Vel etiam , quia, sole existente in Tauro, incipiunt

apparere labores boum,seu taurorum, nimirum tegetes. Tertium signum n men sumpsit a Geminis, quoniam, Sole in eo decurrente, geminatur quodammodo calor in his inferioribus. Quartum Cancer appellatur, quia , cum Sol ad Cancru peruenit,incipit retrogredi more Cancri, S a nobis discedere. Quin tum dicitur Leo, nam sicut Leo usi animalium sortissimus , ita quoque Sol in Leone existens maximam inducit liccitatem, & calorem. Sextum signum vocatur Virgo, quia in eo exiliens Sol sterilis est quodammodo , nihilque de nouo producit, sed producta lotum ad maturitatem perducit. Septimum denominatur Libia, eo quod, Sole in eo exist ente, dies & noctes tanquam in libra, seu statera aliqua librentur, adaequenturque . Octauum Scorpius nominatur, nam quemadmodum Scorphis sua cauda pungit, & laedit,ita etiam, dum in hoc signo Sol moratur, frigora incautos laedere, ac pungere solent. Nonum dictum est Sagittarius, quoniam, Sole in eo exiliente, mittuntur ad nos grandines, a que imbres, veluti sagittae. Decimum vocatur Capricornus, quia sicut caper semper sese ad arbores, & frondes erigit, ita etiam Sol, quando ad signum hoc peruenit, ad nos iterum incipit ascendere . Undecimum appellatur Aquarius, propterea quod, existente Sole in eo signo, aquae pluuialum abundare soleant. Duodecimum denique a piscibuς nomen habet,quoniam, Sole in piscibus morante, ita frequentes existunt pluuiae, ut omnia, veluti pisces, natare i ideantur. Haec vero omnia intelligenda sunt in habitatione, quet ab Aequatore in Septentrionem vel git. Nam ii, qui in parte Meridionali degunt,omnino contraria his

experiuntur.

S E C V N D A causa est,quia stellae existetes In ea parte Zodiaci, quae v. g. scorpius dicitur, reserunt imaginem,seu figura scorpij. Item stellae in ea rario,

259쪽

11T CIM MENT INI. CAP. SP EI AERAE

quae a Sagittario denominatur, collocatae exprimunt quodammodo homine, qui ex arcu tenso sagittam iaculatur. & sic de caeteris . I OD si neutra harum caularum placet, poterimus dicere, ideo ra. has partes obtinuis Ie praedicta nomina animalium; quoniam cuman toto Firmamcnto reperiamurq8. constellationes, seu imagines, de quibus in I. cap. dictum est, ubi & nomina,& stellas earum sigillatim recensuimus, duodecim intra Zodia- eum continentur, nempe Aries, i aurus, Gemini, ct c. Vnde & ii. partibus, in

quas Zodiacus diuiditur, eadem nomina Astronomi dedere. Sed quia eadem videtur dissicultas remanere, cur videlicet 48. illae imagines caelestes talibus sint nominibus praeditae, dicendum est, veteres huiusmodi nomina constellationibus imposuisse, quidquid dicant Astrologi iudiciarij, ob memoriam quorun da in virorum illustrium, vel etiam alicuius sabulae , vel historiae. Sic enim quedam constellatio dicitur Hercules , ob memoriam Herculis: quaedam Ar sonauis , propter primam nauem , qua homines sese fluctibus Oceani crediderunt, &c. Veruntamen negandum non est, impositores horum nominum habuisse magnam rationem figurarum', quas sicliae essiciunt. Nam inmemoriam coronae Ariadnes eam constellationem coronam dixerunt, quae similitudinem cuiusdam coronae prae se fert, atque ita de reliquis dicendum est. Cui zoai -- HIN Q perspicuum est, si rationem habeamus i 2. signorum,seu canslclla-wh tionum, quae in Zodiaco comprehenduntur, hoc nomen proprie conuenire Zoin ueticii diaco firmamenti, in quo huiusinodi constellationes existunt, non autem Zo diaco primi mobilis, cum ibi nullum extet vestigium talium imaginum e Si vero quis mauult dici Zodiacum a Zω- , id est, vi ta,quam a Z in , quod est animal, recte dicere poterit, hoc nomen primum esse impositum Zodiaco primi mobilis. Nam propter motum planetarum sub Zodiaco primi mobilis omnia haec inseriora vitam habent, ut pnilosophi asserunt.

Alia nomi ISTE vero circulus Latine dicitur Signifer, quia fert signa, ν ι - φφ' a diuiditur in ea. Ab Arinotele vero lin lib. 1. degeneratione , ercorruptione dicitur circulus obliquus , Hi dicit, quod secundum accessum, recessum Solis in circulo obliquo fiunt generationes , corrumptiones in rebus inserioribus. COMMENTARIV s.

ADDUCIT duo alia nomina , quibus circulus Zodiacus ab Astron mis solet appellari , dicens eum a Latinis dici sgni serum , vel quia desert ra. signa praedicta, vel certe, quia in ea diuiditur; quae appellatio valde similiariseri poetis . Ita enim eum vocat Claudianus in eo Epigrammate,quod de Archimedis sphaera conscripsit, ubi lic ait.

Pereurrit proprium mentitus signfer annum, Etsimulata noua Cynthia mense redit.

Ita quoque Lucanus eum nominat lib. I. sic scribens.

Aethiopumq: solum, quod non premeretur ab I

si Aiferi regione poli, ni poplite lapso

Vlt ma euruati procederet ungula Tauri.

DE INDE ait, Zodiacum ab Aristotele lib. 2. de Gener.& corrupi. appeti

260쪽

lari cireulum obliquum. Quo etiam nomine multi eum Astronomi vocare consueuerunt. Dicitur autem hic circulus obliquus ,tum quia secat ad obliquos angulos & Aequatorem,& Coturum aequinoctio ruin, tu in quia, si conseratur cum circulis parallelis,obliquum situm obtinet in sphaera, cum non aequaliter a polis mundi se cundum omnes sui partes remoueatur, sed una eius medietas in Austrum, altera vero in Boream vergat. Vnde fit, ut sol,& caeteri planetae, qui sub zodiaco perpetuo mouentur, interdum ad nos propius accedant, quando videlicet existunt in medietate versus septentrioneiu, interdum longius a nobis recedant, quando nimirum reliquam medietatem, quae in Austrum deci inat,

percurrunt.

U O D si quis causam requirat, cur Natura tribuerit hane obliquitatem viae Solis, reliquorumque planetarum , respondendum est cum philosoph is,id τὸ d actum elle, duas potissimum ob caulas . Prima est vicissitudo temporum: Nam habrat iapropter motum solis sub hoc circulo obliquo euicitur Vcr, deinde Aestas, po- sphir stea Autumnus, ac ultimo Huc nas, ut mo dicemus. Similiter in sphaera obliqui, ob eundem motum Solis sub Zodiaco, cuiciuntur interdum dies artificia' les noctibus aequales,interdum dies artificiales excedunt noctes, interdum deni que dies artificiales a noctibus superantur, ut luce clarius constabit ex s. cap. Quod si Zodiacus, quem Sol proprio motu perambulat, non ellet obliquus, nunquam temporum varietas existeret in quacunque regione, eo quod Sol semper eandem haberet distantiam a vertice capitis . Secunda causa est Luci sitas, ac varietas effectuum : Nam propter obliquitatem Zodiaci Sol,& alij planetae, ut dictum est, nunc propius ad nos accedunt, nunc longius distant a nobis ; Ex qua vicissitudine oritur tota diversitas in effectibus. Nam si Zodiacus non esset obliquus, semper ijdem p r ducerentur est ictus, cum planetaeierpetuo candem propinquitatem,remotion ve haberent.

NOMINA autem signorum, ordinatio, o numerus in bis p Vi P atent versibus. Sunt Aries, ur is, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora,Pisces.

V O N I A M dixerat auctor, Zodiacum luidi ab Astronomis in t α. partes aequales,quae signa nuncupantur,explicat i m duobus carminibus, quomodo appellentur huiusmodi signa duodecim , & quonam ordine sese habeant in Zodiaco. Quod & nos iamdudum in I. cv. praestitimus, cum de motibus cUorum ageremus, ubi etiam characteres,quibus ab Astronomis designati solet, aptosuimus,atque eosdem nunc hoc loco is grati m studiosorum repetemus, ut Ermius memoriae haereant sum igitur iv signa caelesti hisce nominibus praedista, habentq; hune ordinem inter sese,& t libus cliai actoribus exprimi solent.

-i i l Aries Taurus

L bra corpius Sagittarius Capricornus Aquarius Pisccs

SEARCH

MENU NAVIGATION