Christophori Clauii Bambergensis ... In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius nunc iterum ab ipso auctore recognitus, & multis ac varijs locis locupletatus

발행: 1581년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

dipat tune miris Sol aeen tro rerrae, e remittat-r ealor. J Idem lib. t t. Metaph. ecim m. s. fatetur, Lunam aliquando esse remotiorem, aliquando vero pro-y PE R V Mad hane apparentia respondent Aduersarij, concedentes, verum

esse, S olem aliquando maiore,aliquado minorem cerni, non propter minorem, maioremve distantia eius a terra , quia semper aequaliter a terra distat, cit ut ipsi aiunt in concentrico orbe seratur,sed propter vapores, ciui inter solem, & nostrum visum interponuntur , disgregantque radios viluales, ita ut Solem nune maiorem , nunc minorem intueamur , etiamsi semper in orbe concentrico , deae a mali distantia a terra seratur . Idemque de aliis planetis dicendum est.

CAETERVM haec responsio nullius est mometi. Non enim solum Sol,& alij plari etae maiores visi sunt, quando vaporibus aer abundabat, sed etiam quando caelum erat serenissimum, & planeta idem eandem inpra Horiaontem habebat altitudinem . verbi gratia , Sol existens in I, ubi hodie Aux Solis reperitur, habensque altitudinem iupra Horia ontem grad. io . ita ut a Zenith distantiam haberet grad. 7o. multo minor semper apparuit Astronomis doctissimis quam in N, ubi nunc est oppositum Augis, licet eadem ellet aeris serenitas, altitudoq; eius supra Horizontem complecturetur grad. ro. distaretq;.a Zeta illi grad. o. ut prius. Neque etiam valet, quod dicunt: Licet eandem Sol cbtianeat altitudinem, sitque semper caelum serenum ; tamen quia, Sole existente in D,ubi oppositum Augis ponimus, hyems est , ac proinde aer crassior, eodem

verci existente in G, ubi Aux i nobis statuitur, aestas est, atque adeo aer ruior, di subtilior, fit, vi Sol in D, appareat maior,in G, utem minor . Non valet, in quam,quia aliquando tepore aestatis multo caliginosius est caelum, quam in hyeme & tamen ibi Sol visus cst minor, hic autem maior . Deinde, quia existente caelo scieno , crassities aeris non P test estu tanta , ut tantam inaequalitatem in Solis magnitudine es ficiat, praesertim cum in duobus proximis diebus , quorum altersuit serenus , alter caliginosus , nunquam tanta sit deprehensa diuersitas. Praeterea dicant, quicquid velint, de Sole,in Luna certe conuincantur, ne ceta est . Luna cnim, ut in eius Theorica explicatur, singulis mensibus mutat Augem ita ut in spatio cuiuslibet mensis Aux ipsius, & oppositum Augis existat sub singulis signis Zodiaci ; I psaque tam in aestate, quam in hyeme lingulis mensibus bis in Auge reperitur, & bis in Rugis opposito: Nihilominus tamen nunc

minor,nunc maior apparet. Non ergo locum habete solutio in I. una . Accedit etiam, quod Sol non semper in eodem signo suam Augem habet fixam sed mutabilem semper & continue ad anteriorcs partes Zodiaci, ut in crus Theorica demonstratur ', futurumque aliquando est, ut eius Aux in D, oppositum Augis in P, existat: & tamen Sol hactenus, sicut N Luna, semper minor apparuit, & propinquior terrae in Auge, quamuis locum mutau i quain in opposito Augis . Et prosecto mirabile videtur, planetis exilientibus in opposito Augis,semper tant m ei se caliginem, in Auge vero tantam sursuitatem, utini semper eodem modo maiores, hic vero minores appareant.

UIDENS Hieronymus Fracasto inis,solutionem bane Ron posse omni no satisfacere adductae apparentiae, S' rem subtilius introspiciens aliud commentum praeter vapores interiecto excogitauit. Dicit enim, non solum ob crassi rem aerem in rpositum Planetas maiores apparere, dum sunt in eo loco caeli,

ubi oppositum Augis statuimus,sed etiam, ac praecipue,quia partes illae caui, in quibus Augis oppolitum ponitur, sunt dentiores, ita ut refrangantur ibi radi j

482쪽

iasuales, atque ob id maiores, propinquiores hie nobis appareant . Subtile Aiane, sed omnino sutile figmentum. Si enim propter densitatem illarum partium c li planetae maiores cernerentur, non apparerent eiusdem splendoris, ac clarita. tis per illas partes densiores, &per alias partes minus densas , sed ibi minorem haberent splendorem, hic vero maiorem : quandoquidem densitas illa tanta est, vi sensibiliter maiores appareant. Quod est absurdum . Idem namque planetatam clarus,& splendidus videtur, c teris paribus, cum maior apparet,quam cum minor. Adde quod ,si esset illa densitas,eaedem stellae fixae in Zodiaco exilientes

uno tempore maiores nobis apparerent,quando nimirum illis supponuntur partes illae densiores, quam alio tempore,quod cum experientia pugnat. Imino vero, cum Luna bis in Auge,& bis in opposito Augis existat singulis mensibus, no poterit apparentia haec in densitatem illam reserri, nisi quis dicat, totum canum Lunae sub Zodiaco densitatibus illis este respersum . Quod absurdum est . Sequeretur enim, Lunam semper eiusdem debere magnitudinis apparere.Non cr-go dorsores illae partes in caelo Lunae poni pollunt.. II. SOL in Zodiaco circa centrum terre, seu mundi, irregularitcr, & in findis. d. V tu litςr mouetur, Ut solis luce clarius apparet in semicirculo Eclipticae boreati ερρεω li,&semicirculo australi. Quotannis enim experimur, Solem plures dies insul leus. mere, dum sex signa borealia in priori semicirculo colenta percurrit, quam dum in sex alijs australibus moratur, quae in semicirculo australi cotinentur. Na ut ab

aequinoctio Verno,id est, a principio V, per ου, alia signa borealia usq; ad

aequinoctium autumnale, id cst, ad principiu es , moueatur, requirsitur dies i87.

Vt autem seratur ab aequinoctio autumnali, hoc est , a principio dici, per iit, τ,& reliqua signa australia usque ad aequinoctium Vernum, siue ad principium V, dies tantummodo i72. necellari j sunt. Id quod quilibet vel facile deprehendet,s in Calendario numeret dies a die t r. Martii inclusue, in quo aequinoctiu Vernum nostra tempestate contingit, usque ad diem l . Septembris exclusiue , in quem autumnale quinoctium hoc tempore incidit. Deprehendentur enim ibicies 187. hic autem tantum dies i78. Ex quod uido constat, Solem inaequalia tersub Zodiaco moueri, cum arcus eius a quales, nempe duos semicirculos temporibus in aequalibus percurrat. Quoniam vero sol,ut & alia astra , quemadmodum supra diximus, regulariter proprio motu serri debet in suo orbe, pe

'spicuum est, euili proptici motu non v c hi circa centrum Zodiaci, seu mundi, cum circa limi centrum mouoatur inaequaliter, ut dictiam cst . Quare re eulariter feratur, neces tu est, circa aliud centiu a centro mundi diuersum, atque adeo inoibe eccentrico, qui videlicet ex illo centro describitur: quia hinc nec satio sequitur, Solem siti, Zodiaco, S circa centrum mundi irregulariter moueri, ut experientia docet. Neccile cst enim, sidus quodcunque,s circa centrum Ecce-ttici a centro mundi diuersum regulariter mouetur, irregulariter ferri circa cc trum mundi: Et si circa centrum mundi circumducitur irregulariter,regulariter circa Eccentrici centrum, hoc est, circa aliud centrum, moueri. Sit enim Zodiacus A B C D, cuius centrum L, idem quod mundi; Eecentricus G III K,

cuius centrum F, a centro E, diuersum . Ducta autem per centra E, F, Augis linea A C, 1 ccet eam in contro E, ad angulos rectos recta B D , quae necessario Zodiacum quidem in duos semicirculos aequales A B D, C BD, partietur, tum

per cius centrum ducatur, Eccentricum vero in duos arcus inaequales, cum per eius centrum non transeat, quarum maior erit G H Κ, in qua centrum Ecccntuci, de Aux reperitur, minor autem III K , in qua Augis oppositum existit . Itaque

483쪽

Itaque si sol in Eccentrieo circa eentrum F, ponatur regulariter:m ueri, percurret maiorem portionem H G K, ia maiori tempore , quam minorem ML . Eodem autem tzmpore respectu e n-tri terre E, absoluits ni semicirculum Zodiaci BAD,quo

triei H G K, per

currit . Et quo temporc portione EOeetri ei ΚIH, perambulat,eodem alterum semicirculu

m eat respectu ce tri terrae. N am cum

Sol est in puncto

Eccentrici H, existit respectu centri terrae E , in puncto Zodiaci di, Et dum est in puncto eccentri ei G, apparet in puncto Zodiaci A;

Dum denique est in - - , - e M

puncto eccentrici K, conspicitur e terra in puncto Zodiaci D r adeo ut bo , caportionem Eccentrici H G K, percurrit, videatur u centro terrie absoluero semicirculum Zodiaci R A D ac pioinde reliquum semicirculum Zodiaci D C B, videatur peragrare, dum alteram portionem Eccentrici ΚΙΗ, conficit. Igitur maiori etiam tempore percurret Sol semicirculum Zodiaci B A D. quam semicirculum D C B; ae propterea in qualiter sub Zodiaco mouebitur, nempe tardius sub semicirculo B A D,& velocius sub semicirculo D C B . Rursus si Solponatur sub Zodiaco circa centrum mundi E,inaequaliter moueri , itia ut vel cius v. g. seratur circa punctum C, quam circa punctum A , fiet, ut necessui circa allud centrum, & in orbe aliquo Eccentrico regulariter cieatur. Qitoniament in velocius ferri ponitur in semicirculo circa punctum C, quam in semicirculo circa punctum Α, conficiet illum minori tempore, quam hunc. Igitur temporibus qualibus percurret portiones Zodiaci inaequales, maiorem nimirum circa C,quam circa A. Sit ergo LCM, portio maior , quam S ol eodem tempore percurrat,quo minore portionem M A L. Ductis autem ex E, centro mundi,

seu Zodiaci, rectis E L, E M, abscindantur inter se aequales E N, E O, quantaecunque,& iungatur recta N O, ad quam ex E, perpendicularis excitetur E F, & in utramque partem e ij ciatur usque ad puncta A, C ,in Zodiaco . Et quoniain triangulo E N O ,latera E N, E O, aequalia sunt, aequales erut anguli N, O. s tram. Sunt autem & anguli recti ad F, aequales,&latera E N, E O,in triagulis E F N, E F O, quae rectis angulis opponuntur,atqualia. Igitur & latera F N, FO,aequa- 26lminita erunt. Facto ergo F,centro,transbit circulus G NI O, ex F, ad interualla

484쪽

4 COMMENT. IN IIII. CAR SPHAERAT

F N, descriptus per punctum O. In hoc igitur cir lo eccentrico circa centra F, diuersum a centro mundi dico Solem regulati ter moucri. Quoniam enim semicirculi N I O, O G N, aequales sunt, eos q; temporibus aequalibus Solpe currit, iisdem nimirum, quibus arcus Zodiaci inaequales L C M, M AL, pertransit Quae tem p ora posita sunt aeQualia; Cum enim Sol est in puncto N,apparet in Zm di ico ex E, cetro mundi sto puncto L; & dum est in puncto O, certi tur imbpuncto M: ac proinde Sol portionem N I O, in circulo G N I O , codem tempore perambulat,quo arcum Zodiaci L C M, peragrare conspicitur,&reliquam propterea portionem O G N, eodem tempore,quo arcum Zodiaci M A L liquido constat, Solem in circulo eccentrico G N IO, uniformiter cregulariter moueri, quandoquidem aequales semicirculos aequalibus temporibus absoluit. Vides igitur, non mirum esse, quod Sol pluribus dicbus ab aequinoctio Verno ad aequinoctium autumnale moueatur, quam ab autumnali ad Vernum, si inorbo eccentrico serri ponatur; quia necessario hinc sequitur , eum irregulari r. moueri circa centrum mundi, & sub Zodiaco, ut ostendimus. Idem in ali)s etiaplanetis demonstrabitur, ut patet. EST autem haee apparentia de irregularitate motus planetarum tam insignis,& perspicua, ut Ptolemaeus ex ipsa colligat rationibus Geometricis eccc tricitate in Solis,id est, distantiam centri Orbis Eccentrici solis a centro mundi, S locum Augis in Zodiaeo; in aliis autem planetis magnitudincs diametrorum Ipicyclorum,& multa alia, ut, Deo fauente , in Theoricis manifestabimus . Eadem haec apparentia tantum habuit robur apud Aueri Dem , ut coegerit illu

sateri lib. i. Meteor. necesse esse , ut Sol moueatur regulariter in orbe eccentrico, quandoquidem circa centrum terrae ita irregulariter mouetur . Ut etiam ex hoc loco eius inconstantia appareat, quia alibi L cccntricos Omnino e me

dio sustust.

iiii III. OBS ER V AT VM est saepenumero, Felipses Solis suisse in equa

Ap δ te a les, licet in cngulis Sol& Luna eundem situm habuerint: quae inae ualitas aliur H ε est ' de prouenire non potuit, quam ab Eccentrico . Quod vi planius fiat , accipiena revi. dum erit a Perspectivis; duandocunque corpus aliquod luminosum illuminat

aliud minus, Quo propinquiora inter se fuerint haec duo corpora, eo maiore partem minoris illuminari, & vehementius, at minorem umbiam ei sci, quam quando maiorem inter se habuerint distantiam . Tunc enim npinor pars minoiis illustrabitur,at maior ess cietur umbra . E contrario vero quando corpus aliquod i minosum illuminat aliud maius, quo minorem intςr sc distantiam habuerint,

485쪽

strabitur, at minor umbra eslicietur. Quae omnia in hac figura Ob oculos ponuntur,in qua corpus luminosum,S maius est A; opacum vero,ac minus B, modo, propius ad A, accedens, modo magis ab eo distans . Vides igitur, in propinquiori distantia corpus luminosum A, maiorem partem minoris corporis B, illustrare, & minorem efficere umbram, quam in maiori distantia, ubi idem coriapus luminosum A, minorem partem minoris corporis B, illuminat, & maiorem umbram proijcit. Rursus vides, si A, corpus maius sit opacum , & B, minus luminosum,minorem partem corporis op1ci Α, illuminari a corpore luminosis B, propinquiori, S maiorem proijci umbram, quis a corpore B , remotiori. Maior enim tunc pars corporis A, illuminatur, & minor umbra proijcitur, ut perspicuum est in lineis tangentibus tam Solem, quam Lunam. HOC posito, deprehensum est a solertissimis Astronomis non semel, Luminaribus, Sole scilicet ac Luna,in eodem situ manentibus, v.g. in capite, vet cauda Draconis, ubi necesse est existere utrumque planetam, ut eclipsis sequatur, vi infra docebimus. seruataque eadem diuortitate aspectus, Eclipses Solis quae fiunt ex interpositione Lunae inter nostrum aspectum,& Solem. uno tempore maiores suisse longiorique tempore duraste,& in maiori portione terrae apparuis te, maioremque partem Solis obscuratam fuisse,quam alio tempore. Hoc autem fieri nullo pacto potuisset, nisi dicamus, duos illos planetas aliquando minorem habuisse distantiam a terra, aut inter se, aliquando ucro maiorem . Nam quando Sol longius a Luna abest, tunc, ut dictum est, maior proi1 cietur umbra a Luna, quae Sole minor est, in terra, & maior pars Lunae a Sole illuminabitur. Ex quo fit,tempore Eclipsis Solaris maiorem tractu. terrae obscurari, & longiore tempore Eclipsim durare . Contrarium vero continget, si Sol minorem a Luna habuerit distantiam. Tunc enim minor umbra a Luna in terra es scietur,& maior ipsius pars a Sole illustrabitur: ac proinde tempore Eclipsis Solaris mi nor terrae superficies obscurabitur,minorique tempore Eclipsis durabit. Vt in proxima figura apparere potess,in qua corpus Solare sit A, torra L, Luna auteiit B, modo remotior a Sole, S: propinquior terrae, modo propinquior Soli, &longius a terra distans . Cum igitur duo haec luminaria non possint minorem ,

aut maiorem distantiam habere inter se , vel a terra, nisi in Eccentricis mouerit ponantur Si namque in conccntricis veherentur, eandem leti per distantiam iliaberent tum inter se, tum etiam a terra, ut patet. rationi valde consentaneuest, dari in caelis orbes eccentricos, in quibus planetet moneantur, ut possint aliquando magis, & aliquando minus distare inter se, vcl a terra, ac proinde ratio possit reddi illius inaequalitatis in Eclipsi Solari. E T vi, quod ipsi quoque aliquando obseruauimus hac in parte, in medium

proseramus, recitabo duas insignes Eclipses Solis, quae meo tempore contigerunt non ita pridem, quarum unam anno is v. Commbricae in Lusitania circa meridem obseruaui, in qua interponebatur Luna directe inter visum , ac Solem,ita ut totum Solem non modico teporis interuallo contegeret, essentq; tenebrae quodammodo maiores, quam nocuirnae. Neq; enim, ubi pedem quis poneret, vivere poterat, clarissimeq; stellae in caelo apparebant, & quod mirabile

erar aues ex acre in terram, prae horrore tam tetrae Obscuritatis, decidcbant. Alteram Romae anno is 6 7. circa etiam meridicin conspexi, in qua rursus Luna etsi inter visum,ac Solem interij cicbatur, non totum tamen Solcm obscarabat, ut in priori, sed quod nunquam fortassis alias euenit relinquebatur in Sole circulus quidam exilis circum circa totam Lunam ambiens. Ex quibus duabus

486쪽

m B, propinquiorem, modo ab eadem magis remotum. Ex quo sit, ut aliqua'-do minor sit umbra terrae, aliquando maior , quam quide Luna expressa per litorim C, in Lclipsi pertransit. Atque haec apparentia tantam etiam apua Auer

16 COMMENT IN IIII. CAP. SPHAERAE

duabus Eclipsibus per ciue admodum colligitur, Solem, S: Lunam in utraque Eclipsi non habuisse eandem distantiam a terra , vel inter se . Si enim eandem distantiam & inter se,& a terra habuissent,quis non videt, eodem modo Solem debuisse in utraque Eclipsi obscurari l Id quod a Peripecti uix facile demonstrobitur , & res perspicua est in manu . Si namque manus eandem semper distantiam habet a muro.aliquo, & ab oculo, ita ut inter murum, & oculum colloc tur, perpetuo eandem partem muri e conspectia auferet,non autem nunc maiorem, & nunc minorem . Igitur nulla ratione dici potest, duo haeclii naria in concentricis orbibus moueri, quia hae ratione semper aequaliter inter se, & a

terra distarent; atque adeo apparentia haec Eclipsum Solarium locum nullo modo posset habere. RURSUS non raro animaduersum est, Luminaribus eisdem in eodem situ existentibus , utpote uno in capite Draconis, & in cauda altero , & Luna eandem latitudinem habente, Eclipses Lunares quae fiunt ex interpositione

terrae inter Solem,ac Lunam, quia tune Luna terrae umbram ingreditur,ita ut aradiss solaribus amplius non illustretur, ut postea dicemus. uno tempore crutius incepisse,& maiores suisse, longiorique tempore durasse,quam alio tempo re. Quod fieri nulla ratione potui iret, nisi Luna in una Eclipsi maiorem umbra terrae suillet ingressa,quam in alia. Ita enim fit,ut in illa indiguerit longiori tempore, ut sese ab umbra expediret,quam in hac; atque adeo maior ibi, quam hic, Eclipsis Lunae contigerit. Atqui terra maiorem umbram ess cere non potest uno tempore,quam alio, nisi Sol ad eam nunc magis, nunc minus ac ccdit, ut ad initium huius terti apparentiae docuimus: Neque etiam Luna, si umbra terrae semper esset eadem, nunc maiorem umbram pertransiret, nunc mimorem, nisi magis uno tempore ad terram accedat,quam alio .iCum ergo neqtae Sol, neq; Luna terrae magis possit appropinquare uno tempore,quam alio, nisi Eccentri cum utrique plancti tribuamus, in quo circunseratur, ut patet, non erit alienum a veritate existimare, Eecentricos orbes in sphaeris caelestibus existere . Exem

plum huius rei habes in hae apposita seu ra , ubi Α, significat solem modo tem

487쪽

mem vim habuit, ut ingenue ataruerit lib. 2. de caelo, comm. 32. Fortasse non

alia via defendi posse hane apparentiam de Eclipsi Lunari, quam per orbem Eccentricum. quod tamen alibi negauit. Ecce aliam inconstantiam Averrois.

IIII. In Luna , Mercurio, & Venere non semper ab Astronomis inuenta est eadem diuersitas aspectus , sed modo maior, modo minor, etiamsi plancta eundem situm habuerit: ita ut in Luna v. g. aliquando diuersitas aspectus com- se Eedeaui.

prehenderit grad. I . min. 6 aliquando vero tantummodo grad.O.min .so. ut ait co

Gemma Frisius non ignobilis scriptor inter recentiores,& hoc, Luna habente eandem altitudinem supra Horizontem .-Necesse igitur est, planetam modo altiorem fieri respectit centri terne, modo humiliorem . Quando ςnim planeta est humilior, hoc est, terrie propinquior,maiorem admittit aspectus diuersitate; quando vero sublimior a terra fertur, minorem : dummodo tam ibi, quam hic eandem habeat supra Hori Eontem altitudinem , ut supra demoustrauimus cap. i. cum de ordine sphaerarum casscstium disputaremus, & perspicue etiam appa ret .in hac presenti figura, in qua ad sinistram

astrum modo remotius a terra, modo propinquius terrae, eandem habet altitudinem respectui lineae rectae duci ex centro mundi per centrum astri, hoc est, eandcm altitudinem veram, siue cundem locum verum : Ad dextram vero astrum nunc minus a terra distans, nunc magis , eandem habet altitudi-ncm respectu lineae rectie eductae ab oculo , seu superficie terrae per altri centrum . Non potest autem unum , idemque astrum modo

terrae propinquius seri, modo ab eadem abesse longius, si in orbe eoneen meo seratur, sed solum, si in Eccentrico, ut ex dictis perspicuum est . Non ergo stae ratione. Astronomi planetas in Eccentricis Orbibus circumduci amrmarunt. Hae sunt quatuor apparentiae, relictis multis alijs quibus merito Astronomi contendunt persuadere, planetarum sphaeras componi ex orbibus ectentricis , in quibus proprijs motibus deserantur ab occasu in Oreum . Quae quidem eodem ordine probant, & conuincunt, in omnibus Planetis, uno excepto Sole, dari etiam Epievesos, in quibus ipsi planctα reuoluantur, ut in ijs,quae iam sequuntur, i spicuum fiet .

I. PLANETAE, Sole excepto, existentes in Auge Eccentri ei, id est, A,mmula

in puncto Eccentriel a terra remotissimo , non eodem semper modo se habent probis da ad terram. Nunc enim sublimiores, nunc humiliores seruntur : Nunc quod ex LPi primo sequitur. diametri eorum minores, nunc maiores; Planetae denique ipsi

propterea modo minores, modo maiores apparent, minoremque nunc suis di

metris portionem Zodiaci abscindunt, nunc maiorem : Idemque prorsus co tingit, planetis in opposito Augis Eccentrici existentibus . Haec autem diuersiatas ratione solius Eccentrici ficti non potest. Cum enim Aux Eccentrici sem- rper sit in eadem distantia a terra,plancta in Auge existens semper eodem modo appareret,quoad propinquitatem,& distantiam, magnitudinem,& paruitatem. Idemque accideret,plan ela in opposito Augis existente. Deberet navique semper planeta in Auge esse remotissimus a terra,& in Augis opposito propinquis-slinus, cui in Sole experimur, qui solum in eccentrico orbe circumsertur.) Cum i 'tatacu aliquando retaouor, aliquando propinquior appareat tam ia Auge Ec centri ,

488쪽

U COMMENT IN I LII. CAP. SPHAERAE

centrici, quam in opposito Augis. Immersus igitur erit intra crassitiem Eece trici Epicyclus, ad cuius motum planeta reuoluatur. Ita enim nullo labore pr dictae diuersitatis causam reddemus. Sit enim Zodiacus, cuius centrum idem cueentro mundi sit A ;Eccentricus vero deserens planetam sit B C D E, cuius centrum P, a mundi centro diuersum; Aux Eccentrici sit B, & oppositu Augis D. Quod si Luna v. g. solum in hoc

Eccentrico moueretur , procul dubio in Auge Ix, remotilsima semper a nobis cerneretur,dc mianima r In opposito vero Augis D, propinquit sima nobis, & ma xima perpetuo appareret. Cuius contrarium accidere deprehensum est ab Astronomis. At posto Epicvclo G HI, in quo planeta assigatur in puncto G, vel I,liquido constat,Lunam, quod de alijs etia planetis intelligas.

quamuis in Auge Eccentrici, vel posto Augis extiterit tamen quia tunc reperitur v. g. in Epicycio ad punctum G , remotior ma nobis apparere,quam cum in Epicyelo ad punctum I, extiterit. Sed dicet sortasse aliquis, frustra concetas esse Eccentricos, si per Epicyclum tueri possitInus, planetas modo a terra esse remotiores,modo minus distantes. Cui respondendum est , quemadmodum per solum Eecentricum haec apparentia defendi Mon potest , ut diximus, ita quoque eandem per Gum Epicyelum dosendi non posse . Compertum namq; est a Mathcmaticis, Lunam v g. exissentem in pu ito Epicy cli G, a terra remotissimo, non semper eandem a terra habuisse distantiam, neque eiusdem semper apparuisse magnitudinis. mod idem accidere cognouerunt, dum Luna in puncto Epicyclit, terrae proximo existebat. Idenique in alijs planetis obseruarunt. Necesse. gitur est, Epicyclum deserri in orbe L

centrico, non autem in concentrico, vi tanta diuersitas locum inueniat. Quare non frustra in planetis, preter Epicyclu, Eccentricus constituitur, cum uterq; orbis necessarius sit, ut praedictam apparentiam tueamur. Vidi ego certe paucis . annis elapsis Mancm tanta magnitu uine, ut duplo tunc maior caelo serenisilino appareret,quam alio tempore,& multi mirarentur existimantes, nouum in caelos diis ectulsisse. Quod idcirco dixerim, ut studiosus lector videat, tam illustrem esse hanc apparentiam de magnitudine planetarum, quq sine Eccentricis & Epi cyclis descudi non potest, ut spote sein oculis nostris interdum obiaciat sine mi

nillerio instrumentorum .

it. II. OMNES planetae, praeter solem , ex istentes in Auge Eccentrici inet, ita 'uxmuis ex se ibi tardius moucantur respectu centri terrae, ut iupra de Sole est νtob 13 dictum, tamen aliam adhue ibi deprehensi sunt habere irregularitatem . Nam LP Π ' Luna v. g. aliquando velocius in Auge, aliquando tardius visa est moueri. Idemque in Augis opposito compertum est: ita ut Luna aliquando in Zodiaco percurrat uno die ferme grad. I s. alio vero die tantum grad. i i. Quod quidem sicut per solum Eccentricum defendi nequit, alias namque eadem apparentia in

489쪽

in solidi ri periri deberet.quod salsum est M ouetur . n. semper cadem tarditate, idum est in Auge, dum vero in Augis Opposito est, eadem celeritate. ita facili monegotio ea tuebimur, si in Epicy eso Lunam moueri ponamus,&in Eccentri co, ut ex superiori figura constat. St. n. Eccentricus Lunae secundusignoru sue cessione moueatur ut re vera mouetur hoc cst,ab minου, & ab ,in V, &e. inempe in dicta figura ex C, in B, & ex B, in F, Sc. Epicuesus autem eiusdem seratur in superiori quide parte ut in eius Theorica ostendituri contra succes.sionem signorum, motu videlicet motui Eccentrici contrario, puta,ex G, in sinsumendo Epicy ctu superiorem in figura, vel ex H, in G, sumendo inseriore; In lparte autem in seriori Epicyesi secundum signo rusuccession , queadmodum& Eccentricus,nempe in Epicyclo superiori nominatae figurae ex H, in I, aliti inferiori ex I, in H; perspicue intelligitur, Lunam, dum reuoluitur in superiori

parte Epic i,serri tardius, cum contra motum Eccetrci vehatur: in parte vero inferiori incitatius, cum geminetur quodammodo eius motus versus cande par tem. Accedit etiam, quod Luna in suo Eccentrico regulariter mouetur circa cElt m terri, ut in cius Theorica cu Ptolemaeo demonstrabimuς unde sine Epia cyclo rationcm huiusce tarditatis , velocitatisq; reddere non possiimus . Haec varietas in alijs etiam planetiripi ter Solem, notata est suo modo. Vnde & ipsi in Epicy esis reuoluentur. Cesterum mulio euidentius in superioribus tribus planetis, Marac,Ioue,& Satumo, nec non in Mercurio, ac Venere, Epicuesus inu εtus est . Hi enim planetae nunc progredi in Zodiaco a partibus occidentalibus

versus orientales cernuntur, nunc vero retrocedere a partibus orientalibus versus occidentales. Dum n. lunt in superiori parte Epicy est, volvuntur secundum successionem sitnoru,quemadmodum & in Eccentrico: Vnde incitatur eorum motus ab occasu in ortu, & sic progredi videntur: ita ut sit p. g. inquis illoru est in r. mox futurus sit in gr. 2. deinde in 3.&c.Dum velo in parte Epicy est

in seriori versantur, cicnxur contra signorum successione, hoc est, contra motu,

que Epicyclus habet in Vccentriccn, atq; ita retros redi videntur,: ita viis v. g. illorum quispia in gr. 4. Q, vertatur, mox futurus sit in grad. 3. dc inde m 1 . E c. quae omnia clarius explicabuntur in Theoricis. Cur vero retrogradatio haec in Luna non appareat, cum tamen in suo Epicyclo in diuersas cicatur partes , &dissimiles in eius Thxorica ostendemus. itaq; cum haec apparentia nullo modo sine Epicyclo, acili me autem,illo posito, descia di possit, ut ex ditiis constat, verisimile crat, queo libet' lanetam, Sole excepto,in Ericyclo moueri. III. VET, RES ae diligentes astrorum obta ruatores considerarunt HI aliquando duas eclipses Lunares, Sole & Luna in codem tu in utraque ma- Apparetianentibus, puta Sole in capite Draconis, S Luny in cauda,existente que Sole in pyob 'δ ivtraque in codcm loco Lctentrici, ita ut in utraque eandem a terra distantiam i

habuerit, atque adeo eand cm utrobique umbram terra proiecerit; inueneruntque alteram ecli2sium longiori tempore durasse , quam alteram. Cuius quidem inaequalitatis causa Ecccntrico soli tribui non potest .i Maior enim , vehminor duratio eclipsis accidit ob inpressum Lunae in maiorem, vel minorem umbram terrae: At tunc in utraque eclipsi eadem semper fuit umbra terrae, cum, Sol ponatur aequaliter a terra in utraque remotus. Oportet igitur Lunam ipsam in altera ees ipsium minus remotam fuisse a terra, in altora vero magis . Nam cum terrae umbra porrigatur in conum , quod terra minor sit, iquam Sol, sit, ut quo propinquior terrae fuerit umbra, eo latior sit, quo ve-iro remotior a terra , eo angustior, S minus lata . Ex quo fit, Lunam , quo.

490쪽

η3o COMMENT IN IIII. CAP. SP Η AERAE

propinquior fuerit terrae , eo maiorem pertransire umbram , eo autem minorem , quo longius a terra. recesscrit; atque adeo eclipses fieri inaequales,

Ioad magnitudinem , ac durationem. verum hVc minor , maiorue diantia Lunae a terra in eclipsi Lunari tribui nullo modo potest eius Eceentrico . Ratione enim Eccentrici Luna in omni eclipsi tam Solari, quam Lunari eandem habet a terra distantiam; propterea quod Luna ut in eius Theori declarabitur tam in coniunctionibus eius cum Sole , quam in oppositionibus Fit autem omnis eclipsis Solis in aliqua coniunctione, & ecli sis Lunae inoppositione aliqua semper in Auge sui Eccentri ei existit. Confugiendum igitur est ad Epicyclum . Sic enim sine magno labore tuebimur hanc inaequalitatem eclipsium Lunarium, licet luminaria ambo eudem situm habeant, quoad caput,& caudam Draconis , aequaliterq; semper Sol a terra distet, & Luna in Auge sui Eccentrici existat. Nam in una eclipsum potest Luna esse in puncto Epicycli terrae proximo, in alia vero in puncto remotissimo a terra. Vnde maior erit prior eclipsis,longioriq; tempore durabit, quam posterior i quia in illa pertrasse Luna maiorem umbram terrae , in hac autem minorem . Exemplum habes in

proposita hae tigura, in qua ABCD, refert Eccentricum solis; FIGL, Eccentricum , qui centrum Epicycli Lunae deseri; F H G K , Eclipticam ,

quae Lecentricum Lunae secat in punctis F,SG, quorum F , v. g. caput Draconis,at G, cauda Draconis nominatur; Α, est sol in capite Draconis existens; E, terra, & G, centrum Epicvcli in cauda Draconis existens, &e. Quod

si quis dicat, hine sequi, non recte ἀos supra ex Eclipsibus collegisse, dari EG

centricum Solis, quandoquidem, ut hic diximus , maior & minor eclipsis per Epicyclum fieri potest: occurrendum est, Epicyclum Lunae satis non esse. r δ Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION