De interioris hominis reformatione oratio, in qua vera virtutum Chistianarum fundamenta ex D. Augustini doctrina iaciuntur. ... Authore Cornelio Janssenio episcopo Iprensi, ..

발행: 1640년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

3 De interioris hominis

REFORMATIONE ORATIO.

Omne quod est in munao concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum est superbia vita 1 Ioannis i.

This tura vel diuina

Prouidentia comparatum est , ut omnia quae legibus earum subiacent,vel limitibus continentur , ad suam quaeque origine i defatigabili impetu reuertantur Qu fit, ut quicquid e terra nascitur, in terram recidat unde sumptum est: quicquid conflatur ex ele-

3쪽

4 mentis, in eadem elementai dissiliat. Nempe omni,

mina intrant in mare , unde prodierunt. Quae creatura-xum omnium quasi lex ita stabili ordine constituta est,

ut etiam ipsa rerum corruptiones,quibus naturae naturarum finibus excidunt, ipsius quaedam lineamenta sibi impressa custodiant. Quid enim sibi vult aliud immane pondus illud, quo in interitum, adeoque in abyssiimipsius nihil vergit ac properat uniuersa creatura, nisi verbum quod portat omnia supponat manum , quid inquam, aliud, nisi ubdintelligentibus quodam naturae

nutu rerum omnium creata

rum prodat originem Hinc etenim factum est, ut neque

4쪽

Angelica, neque humana creatura, in quo fuerat fastigio constituta permanserit, sed quasi in peregrinam ducta regionem Deo relicto, tanquam in solum patrium in inferiora corruerit, etiam

in ipsum nihil ulterius prolapsura, nisi beneficentia potentiore retraheretur. Vt --nime mirum videri debeat si nullum Rei p. statum ita firmiter recteque constitutum esse videamus, cuius non ipsa temporum vicissitudine marcescat vigor nullam re

ligiosi ordinis disciplinam

tam accuratis legibus esse sancitam, aut usu tritam,aut obseruatione roboratam, Vt non languescentibus animis

primum saluberrima eius soluatur austeritas, deinde

5쪽

rius consuetudine , in primam hominum confusionem ruat. Nam quemadmodum arbores magna vi manibus in aduersum tractae, stimulatque dimittuntur, maiore violentia in naturam suam resiliunt; ita e contrario humana natura, e quo per peccatum vitiata atque curuata est,non nisi extrema

vi in suam rectitudinem erigitur, dimisi a verbatque neglecta velut suopte pondere

in suas originales corruptClas praecipitatur. Quam legem tam profunde rerum Creatarum visceribus inscriptam esse nemo mirabitur, si animaduerterit etiam in ipsius Creatoris opere, quo fu-

sitiua lapsasque creaturas

6쪽

moderatur,non obscura eius

vestigia elucere. Quid enim in eius operibus magnificentius atque splendidius,quam quod hominem imaginem suam, sicut illinc in nihilum

suum, unde emicuerat, peccato propellebatur, ita hinc vicissim in auctorem ac fontem suum, unde quicquid in illo erat boni fluxerat, retio cauit Eatius nimirum exstimauit, vas quod de manu figuli lapsum dissiluerat, primaevae originis atque imaginis, quam ei condendo contulerat,renouatione resin gere,quam vel fractum sperne-xe, vel omnium fragmentorum abolitione conachinisci nouum. Quibus aeternae Sapientiae vestigiis admoniti magni viri non minus olim

iiij

7쪽

quam nunc praeclaram operam se navaturos merito arbitrati sunt, si vetustissimae celeberrimaeque eligionis foedatam faciem ad primaeuum suum splendorem potius ac pulchritudinem re

uocarent, quam nouaeXc

gitataque lineamenta, Colores inducerent. Vbi enim vetustas Sesti est sancita prudentia, longo saeculorum usu probata, elicissimo rerum successu Comprobata, ibi omnis nouitas sola prierΟ-gatiua antiquitatis excluditur. Vt satis mirari nequeam quorundam hominum sensum , qui siue nimio rerum suarum studi, siue alienarum fastidio, siue nescio qua

meticulosa futurorum trepidatione, tam sanctis conati-

8쪽

9bus soli obtrectare malunt, quam suffragantium laudi bus consentire. Nempe Sciustitia olim reprehensorem inuenit in caluitlas laudatorem. Quibus persuadendis operosius fortassis incumberem ipsius tam gloriosi propositi uberiore commendatione, nisi vererer, ut in limili causa dixit Augustinus , ne iudicare videar tibus Ecperseipsum tantummodo ex cles c.

pytum suapte pulchritudi i 'ne apud aequos iudices placere non posse, si cothurnum

etiam laudatoris addendum

putauero.

Sed ut praecipuis vestris conatibus, quibus in caesum tenditis,aliquid subsidi afferam, pauca pro mea infirmi tatevi imperitia non tam de

9쪽

Monasticae disciplinae commendatione, vel reformatione, quam de humani animi

inueteratione ac renouatione dicam, ubi omnis Monasticae discipline: est fructus,Vt quo ordine in vetustatem lapsus sit, quoque maxime compendio in suam originem pulchritudinemque reuocetur , aut accuratius

possit intelligi. Qua in re, quantum Deus dabit, vesti giis illius , atque adeo plerumque verbis hic illic sparsis insistam , qui latebrosos anfradius humani cordis, omniumque fibras affectionum profundissime penetrauit, magni Augustini, in quam; ut sub tanti doctoris auctoritate absit mihi asserendi temeritas , adsit vobis

10쪽

assentiendi, δί, si libet, imitandi securitas. Cum Deo Opt. Max ex illo indeficienti beneficentiae fonte placuisset terrenum quidem animal, sed caelo dignum condere si si1o cohabreret auctori, immortalem animum corpori similiter non morituro, nisi ipse vel let, inseruit. Atque animo

quidem intelligentiam liberamque voluntatem dedit, ita condens naturam ut largireturvi gratiam, qua purgatissimo mentis oculo in commutabili veritate tueretur,rectissimaque voluntate auctorem suum stringeret, amore Complecteretur. Quid illo in Creaturis excel. sius,qui primo rerum Princi pio inhaerendo, in aeternita

SEARCH

MENU NAVIGATION