장음표시 사용
11쪽
tem incomprehensibilis illius lucis subvehebaturZquid illo intelligentius, qui luce
aeternitatis illius perfundebatur Minc in animo ineffabilis de tanto bono delectatio, in corpore immortalitatis vigor, quo sine ulla prorsus resistentia , pacatissima tranquillitate Deum animo, animum corpore sequeretur. Non aberat quicquam, quod bona voluntas adipi sceretur; non inerat quicquam , quod carnem animumque hominis feliciter viventis offenderet. Sed quia nondum erat illa extrema stabilitate firmatus,qua seipsum prae charitate diuinae illius sapientiae obliuisceretur, vel etiam penitus eius comparatione contemneret, sibi
12쪽
ipsi quodammod in mentem venit, sibique quasi obuiam factus est,& pulchritudine sua captus sibi placuit, sibique placendo de in se manendo defecit. Non enim,ut oportuerat, rivulum suum
quo delectabatur , in suum fontem refudit; sed sibi inhaerendo suus esse voluit de propria potestatis, qui aliena debebat regi Peruersa a tem celsitudo est, deserto eo cui animus debet inhaerere
principio, sibi fieri quodammodo atque esse principium, sibique esse velle vivendi, sciendi, atque gaudendi caput. Quid est autem super bia, nisi peruersae huiusmodi
celsitudinis appetitus' quae tum committitur, cum sibi
13쪽
no incommutabili deficit, quod ei magis placere debet quam ipse sibi. Ita ergo superbiae ruina in voluntate
praecipitatus, Continuo tamquam tumore oculos com primente,etiam mente tene
brosus ac caecus effectus est ut illa verum crederet dixisse Serpentem,t ille putaret venialiter se transgressorem fore praecepti, si vitae suae sociam non desereret etiam in societate peccati
Denique amissis felicitatis illius spiritualis voluptatibus, ins saccarnales e rebus vilissimis delectationes Gen. 3. Venatus est Tulit, inquit, de fructu ligni est comedit, dedisque viro suo, qui comedit Nimirum lapsus homo ab excelsi una ternitate,& ab in
14쪽
commutabili Sapientiae veritate, a felicissima spiritualium deliciarum dulcedine, dum sibi vult esse excellendi, sciendi, gaudendi fons atque principium, Superbus, Curiosus,& carnaliter Voluptuosus, cum omni sua posteritate erfectus est. Nam per ipsam boni mal1que experientiam continudi se demersus suam sensit indigentiam , ideoque tenebrosa quadam aemulatione diuin excellentiae,scientiae, ac beatitudinis, quas gustauerat, quibus mirabili suae naturae exaltatione, M illustratione, laudio conglu
ardentillime nititur contemptae felicitatis resarcire iact
15쪽
I6ram, ut amissa tantorum bonorum veritate infelix animus saltem vinbra eorum quoquo modo suam mise riam consoletur. Hi sunt etenim vulnerati hominis extremi conatus,vi quasi semiui-ui cadaueris palpitatio, qua non se penitus exstinctum esse testatur: hi tres denique
fontes sunt, unde omnium humanorum flagitiorum, Ut constantissime, requentissi-Libr. de meque Augustinus docet, Vel Re corruptela promanat. Et sa-i ne nullum tentationis genus
Conses est,quo diabolus siue superati iiis . to proterit, siue stantes imia pellit,quod non uno istorum generum, siue Superbia,s1-ue Curios1tate, siue Carnalivoluptate comprehendatur. Etenim quae semel arma tan-
16쪽
ta victoriae facilitate in primis hominibus expugnandis expertus est, illa ipsa ad uni-
. uersum humanum genus sit-perandum , delendumque dedicauit Per illud namque:
In quocumque die comederitis Gen. si ex eo infimarum pruritum
Voluptatum ipsis medullis inseruit; per illud Aperientur oculi vestri scientes bonum est
malum, inquietissimam curiositatem inspirauit, per il- Iud Eritis sicut di , occultissimum Superbiae vulnus inflixit. Hinc ipse Imperator noster, qui confossum tribus vulneribus hominem sanare venerat, tribus illis telorum generibus oppugnatus est,&eorum aciem scuto suae veritatis fregit, ne imitatoribus eius arma, quibus victi fue-
17쪽
I8rant, amplius tremenda viderentur. In pane voluptas carnis cinitentatione Dei, qua, num ab Angelis susciperetur, experiri iubebatur, sciendi experiendique Curiositas , in promissione regnorum omnium superbia propinabatur. Videlicet eodem penitus ordines, quo
Creaturam antea taecipitauerat, etiam Creatorem impellere nitebatur. Quibus tentationibus finitis, tamquam exhausto diaboli armamentario addit Euangeli-
Lucio sta Et consummata omni tentatione diabolus rece it ab eo.
nus diuinitus breuiterque ab Apostolo comprehensum est,dum omne omnin,qubdI Ioan in mundo est,concupiscentiam
18쪽
carnu concupiscentiam oculorum , superbiam ii esse testatur. Quicquid enim flagitiorum corpus humanum
quicquid facinorum in hominum societate grassatur, quisquis sagaciter attenteque considerarit, his tribus fontibus scaturire comperiet, his obstructis arescere, de suffocari .Quid enim in toto homine nisi corpus 3 anima, quid in anima nisi intelligentia de voluntas excogitari potest,Voluntati Super-yia,intelligentiae Curiositas, corpori Concupiscentia carnis impressa est. Nam diuitiarum cupiditas, quam plerique vel per concupiscentiam oculorum significatam volunt, vel cuiuinam alia-
19쪽
rum ambitu contineatur, liquido videre non possunt, nunquam prima est. Ad hoc enim diuitiae expetuntur, Ut alicui istarum trium cupiditatum, vel duabus earum vel omnibus serviant satellites enim sunt opes, non duces caeterarum Cupiditatum. Quo diligentiori solli citudine ab omnibus virtutum cultoribus quibus curae est animi sui reformatio Crenouatio ad imaginem eius qui creauit eum , incumbi debet, ut harum cupiditatum fallacia,effectibus,curationis ordine, ac regulis perspectis, ad integritatem, Unde cecidere, reuerti queant.
Et quidem prima in hoc reformationis itinere occurrit concupiscentia carnis, cui
20쪽
Coercendae secenisque tem Perantiae moderandae primum omnium virtutum studiosus manum apponit. Est enim tenebrosis animis ad lucem aspirantibus notior,&infirmis victu facilior. Quae carnis dicitur, qui Voluptas, in quam inhiando aestuat, in ipsa carne perficitur,& quinque sensibus eius velut portis admittitur. Lapsus enim ab interioribus gaudiis infelix animus ad exteriora diffunditur,ut vel infimo extremoque mi corporis sensu, siue oculis, siue auribus, siue
lingua, siue naribus,siue tota corporis mole fugientem a se voluptatem teneat, vel compenset amissam. Hic totum regnum voluptatis est, cui omnis carnalium turba
