De interioris hominis reformatione oratio, in qua vera virtutum Chistianarum fundamenta ex D. Augustini doctrina iaciuntur. ... Authore Cornelio Janssenio episcopo Iprensi, ..

발행: 1640년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

est, perscrutatio, quae scire nihil prodest, de nihil aliud homines quam scire desiderant. Hinc artium magicarum pestifera curiositas. Hinc Dei ipsius in religione Christiana tentatio, qua etiam , ut viri sancti, experiendi,non consulendi causa,

signa ac prodigia flagitent, ab humani generis hoste suggeritur. Qii' genere multiplici machinationum suggestione Augustinus, ipse

Rex noster tentatus fuit. Quis vero enumeret,in quam multis etiam contemptibilibus rebus nostra quotidie

tentetur Curiositas, , quam

sepe labamur, dum repente alicuius nouitatis impulsu, siue currentis leporis, siue stellionis muscas irretientis,

32쪽

siue aliis istiusmodi innume-xis aures nostrae ocul -ve pulsantur , quae intentum in se animum trahunt Exigua

quidem sunt ista taed idem prorsus quod in maioribus

agitur. Sive enim muscant curiose spectes, siue elephantem eiusdem morbi sunt

symptomata . Quid quod etiam in ipsa sacratiam irrepit infirmitas, pallio religionis

circumdata, dum inulitatas templorum structuras supplicationum pompas, alias. que excogitatas nouitates, vel spectare curiose lubet,vel exhiberes Quae quoniam eo solent esse gratiores, quo magis inexspectatae atque mirabiles , latentem sub pietatis obtentu hanc aegritudinem

33쪽

cendique noua pruritus nonne suasinquietudine,qua pacatum perturbat animum, satis superque, ex qua fluat Vena, testatur Quid enim ad nos, quid, inquam, ad priuatos homines nullo RegniProuinciae ve administrandae officio compeditos, quid geratur in Asia, quid Gallus meditetur,ad quod connubium Polonus adspiret, quid denique domi atque foris terra marique peragatur Si publico innexus muneri hac indagandi cura distenditur, non estvana sciendi cupiditas,sed administrandi officiosa ne- Ces41tas: Haec siquidem est in toto hoc genere Christianae vitae regula, ut istam expe riendi noscendique diligentiam non ad perniciosamvel

34쪽

superfluam conuertamus curiolitatem , sed ad necessariam rerum approbationem vel improbationem; ut quid in vita nostra ex virtute administranda, officioq; quod gerimus, appetendum fugiendumque sit, scire possimus. Quem sapientis animi limitem si pruriente illa inquietudine transitimus,quid mirum , si nobis redditi ad

suauissimam illam aeternae veritatis faciem contem plandam , ubi omnium rerum est certa dc fructuosa scientia , irruentibus in nos copiosae vanitatis catervis, quarum cor nostrum factum est receptaculum deorsum praecipitemur 3 quasi dicere tur nobis:Quo itis indigni Msordidi, quo iti, Nempe sic

35쪽

in solitudine iuste luimus

quod in turba peccauimus. Iam vero animo duarum istarum cupiditatum debellatione reformato,ex ipsa vii Ioan..ctoria surget tertia, quam superbiam vita Apostolus nuncupat, caeteris omnibus formidolosior atque fallacior. Vbi enim laetatus homo fuerit se siue duas iam dictas cupiditates, siue etiam ipsem superasse superbiam, ex ipsa laetitia caput rigit ac dicit: Ecce ego uiuo , quid triumphas Ante tempus enim de illa quasi victa triumphare delecti , cum extrema illius umbra solo aeternitatis meridie absorbenda sit. Pro qua sananda plusquam dici potest piae animae Deo cum lacrymis gemitibus suppli-

36쪽

cant, ut ad eam superandam, quodammodo calcandam de obterendam, dextram laborantibus porrigat. Nam ut verissime dixit Augustinus: Pu primum vitio lapsa est Enat. Iuanima, hoc itimum incit Psit r.

vltimum es enim redeuntibus Ad Deum , quod recedentibus primum fuit Inest enim intumis recessibus voluntatis humanet appetitus quidam propriae potestatis, quo sit, Vt eam delectet sutipsius esse, nec alteri subiici,etiam Deo. Qui appetitus si iam non es.set, nihil in praeceptis Dei molestum esset; cum hoc primum voluit homo, sine difficultate noluisset. Nam in peccando nihil aliud ab eo appetitum est, nisi non esse sub alterius dominationes

37쪽

38 quandoquidem illud admista

sum est, quod ne admitteretur,sola debebat iussio domi nantis attendi. Quae si atten deretur, quid aliud quam Dei voluntas attenderetur; quid aliud quam Dei Voluntas amaretur quid aliud quam Dei voluntas humanae

voluntati praeponeretur Fugax enim animus ab incommutabili Sapientia, Veritate, ac Voluntate, cuius dirigentis arbitrio naturaliter seruit ac subiacet, hoc egit, Vt suus esset,non alterius,ac loco supremae aeternaeque legis ac Voluntatis , sibi arbitri sui quasi lege ac potestate regnaret, non sequendo rectorem Deum, sed sua lege se gubernando. Quod quam tae sit contumaciae atque su-

38쪽

perbiae, quis non videt)Nec fieri sane potuit, ut Voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem caderet , cum eam voluntati

potestatique talis ac tanti superioris extollendo praeponeret. Vnde secutum est ex debita iustaque poena tale Vitium, ut iam molestum sit diuinae voluntati subiici, hoc est obedire iustitiae. Quod vitium nisi adiuuante gratia superetur, ad iustitiam nemo conuertitur nisi operantegratia sanetur, iustitiae pace nemo perfruitur. Quo vero

magis atque magis in proficiente minuitur, e libentius cupit alterius esse quam suus ac Dei veritate ac Voluntate, quam sua potestate

regi. Non enim sanctus quis-

39쪽

que, quantum ei in hac vitii datur ut sanctus sit, gaudet huiusmodi propria potestate, sed illius potius in quo habet posse quicquid Co

gruenter potest donec tandem ad illam futura vita: perueniat animi sanitatem, ubi nemine amplius propriam amante potestatem aut voluntatem, potestas incommutabilis Veritatis ac Sapientiae , hoc est , Deus ipse erit omnia in omnibus. Quod antequam eodem Deo largiente fiat, vulnus istud utcumque obduci potest aut detumescere, sanari vero, nisi ineffabili miraculo humillimi atque omnipotentissimi Redemptoris, vs quequaque non potest. Ni mirum ita profunde visceri-

40쪽

bus ac medullis intimis insi-Xum gerimus telum illud Satanicum Eritis seu dij. Gen. 3. Deo namque singularissime proprium est, de propriissis me singulare,ut sui sit ipse ambitrij, sua voluntatis,sine potestatis cuius omnipotenti dominatione,cii ipse regatura nemine, omnia iustum ac necesse est regi. Cuius excellentissimae potentiae M potentissimae excellentiae tenebrosam imaginem exprimi illius vulneris prurigine ardentissime fugitiuus animus in peccatis appetit, siue delinquat in solitudine, siue in societate grassetur: Vt etiam sic, quid primus homo in repudianda Dei domin tione appetiuerit, tota posteritas eius vivendo testetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION