장음표시 사용
21쪽
militat, spiritualium debellando reluctatur. A qua percipienda etiam si temperantiae studio reframemur, ipsamet anima per tumultuosa desideria sanctis suis intentionibus obstrepit, SI ad fruendum rebus in quas exς- stuat,etiam inuita subinde crepugnans appetitu quodam voluptatis impellitur. Qui impetus nihil est aliud,quam generalis quaedam allubeccentia, seu libido, qua quO- quo modo voluptatem sentire libet, quam amare non licet. Quae libido voluptatis prorsus contraria est dilectioni sapientiς,& virtutibus inimica , quacumque tandem sensuum fenestra moliatur ingressum. In cuius modera tione haec est breuiter Chri
22쪽
23stianae vitae tenenda regula
S. Augustini auctoritate passim stabilites, quantumuis a nonnullis vel minus penetrata, vel etiam improbata, ut quamuis multa fieri possint quasi transeundo per voluptatem, nihil tamen instinactu libidinis fieri possit propter voluptatem. Hic grauis est, molesta lucta Sanctorum. Nam dum vitae humanae necessitatibus presi sensuum corporalium Voluptate utimur, ut per illam trans . euntes aliquid utile gera mus, saepe libidine voluptatis abutimur, ut illi inhaerendo propter illam faciamus. Cum enim sensibus corporisomciose non libidinose tendum sit, vi corpori vita, quς, quam gerimus , ad ali-
23쪽
probandum sumendum vel reiiciendum , appetendum vitandumque consulamus,
adiungit se tamquam pedisse qua periculosa facunditas, S pleri unque desiderio quo dam inhiante praeire nititur, ut eius causa fiat, quod utilitatis causa facere cogitamus. Non enim est idem utilitatis ac delectationis modus nam quod utilitati satis, voluptati plerumque parum est. Ita tape ista libidine nos obnubilante incerti reddimur, ,-trum adhuc utilitas sentiendi animi nostri intentionem ducat, an voluptuaria fallacia cupiditatis abducat. Ad hoc incertum hilarescit ca natis anima,gaudens non apparere limitem quem transi
24쪽
re non licet ut obtentu desideratae utilitatis obumbret negotium voluptatis. Ita
quod cogebatur transeundo per voluptatem, quia nullus nisi per illam patebat transitus, tandem libidine voluptatis propter voluptatem sensisse conuincitur. Cuius quidem illusionis, absentiabus rebus quas concupiscimus, facilis est discretio,causam ipsam sagaciter intuentibus nobis, utrum officiosa postulet,an voluptuosa blandiatur. Cum vero adsunt ea, quae arrident sensibus, quis verbis explicet, quomodo fumo cupiditatis oculos obnubilante videre non sinamur, quid offici necessitas, quid libido voluptatis X- posca tr Hinc illa frequens re-
25쪽
ligios animi haesitatio, cum diuino cantico audito ad affectum pietatis mouetur, S simul fluctuat,virum sensum potius pietas, an sonum audiendi cupido desideret. Solo enim concentu sonorumve suauitate aures atque animum pascere, veracissima religionis norma condemnat. Hinc illa quotidiana temperantiae, concupiscentiaeque disceptatio, cum ruinas corporis comedendo reficimus. Quis enim exprimat, quemadmodum necessitatis modum, quo ad comedendum,
bibendumque adducti sumus, inssidiatrix illa nos sentire non sinat, ipsumque salutis procurandae limitem rapiendo nobis abscondat actianseat putantibus satis non
26쪽
esse quod satis est, dum hiabenter eius titillationibus ducimur . existimantes nos adhuc agere negotium valetudinis, cum agamus potius
cruditatis Quid enim mali fecerimus, paulo post poenitendo testamur. Nimirum nescit cupiditas, ubi finiatur necessitas Verumque esse, quod quidam dixit, experientia deprehendimus: Magnam esse poenitendi cum voluptate vicinitatem. Ita quam dictu breue ac facile est, ut multa quasi transeundo per voluptatem faciamus, tam obseruat difficile atque arduum, ut nihil voluptatis libidine propter illam raciamus. Quam quidem difficultatem illi maxime sentiunci qui voluptatibu .,
27쪽
quas propter rerum temporalium necessitates uno ictu
dis, temperandisque bellum indixere. Quotus enim est quisque diuitiis omnique rerum copia affluentium, qui cum beato Iob ex diuite factus repente pauperrimus,
tam inconcussum,ut ille,animum teneat de infixumDeo, factoque demonstret,non illas sibi fuisse magnas, sed se illis, sibi autem Deum quo animo si post Euangelium
iam promulgatum essent homines, non magnopere ab istarum possessione prohiberemur, ut perfecti esse possemus. Multo enim mirabilius est non inhaerere istis, quamuis possideas, quam Omnino
28쪽
que , hoc in ciborum delica torum, ipsiusque carnis illecebris vel omninb praecidendis, vel temperantia moderandis , experientia exto quente, confitebitur, quis. quis ad apicem perfectionis, quam in voluptatum istarum moderatione veritatis inco- mutabilis norma praescribit, sibi annitendum esse consti tuerit. Facilius enim esset iusque renunciabit conscientia, prorsus non uti etiam ii
citis illis voluptatibus, quam utendo non s*pe delinquere. Et iste quidem est primae illius caeteris turpioris cupiditatis,quam Apostolus con
cupiscentiam carnis vocat, fraenandae ac relaxandae modus, quem qui diuina miseri-
29쪽
Cordia consecurus fuerit, ab altera quant honestiore tant,fallaciore bellua excipietur. Haec est inquietissima illa Curiositas ab inani sciendi cura dicta , de scientiae Domine palliata. Quae suum in ipsa mente cubile collocauit ubi multiplicium imaginum corrosa supellectile miris ludibriis perturbat
animum , dc per omnes rimas corporis promicat. Inest enim animae per eosdem sensus corporis quaedam non se oblectandi in carne, trantea, sed experiendi noscendique per carnem ana, Minquieta, de curiosa cupiditas quae quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad cognoscendum in
Moan,i sensibus principes, Concuoi
30쪽
3Iscentia o Iomm eloquio diuino appellata est. Ex his autem euidentius discernas, quid voluptatis, quid curio-utatis causa agatur per sensus,qubd carnis voluptas sola iucunda delectabiliaque
sedietur , curioutas autem etiam his contraria, tentandi, experiendi, noscendique gratia explorat.Quo cupidi tatis morbo e plenius est genu humanum, ubd sub umbra sese scientiae, hoc est,
sanitatis insinuet. Ex hac enim vena spectaculorum theatralium multifaria cupido profluit. Hinc Circus, hinc Amphitheatrum, hinc Scena,omnisque Tragoediarum Sc Comoediarum vanitas. Hinc secretorum naturae, Quae praeter nos operata
