장음표시 사용
21쪽
verendum reddere, ut ejus nominis majeStas omnibus sacrum incutiat horrorem. Sed quae haec est protervia ' Vir lius IV. AEneidis canit, vatum praedicta ' horribili monitu
horrificare,' hoc est, terribilibus rebus, quas suturas nunciabant, horrorem et metum hominibus asserre. Sed noster noluit via vulgata et trita incedere. Nova, mira, inaudita suerunt consectanda. Nam novitatis studium harum inanissimarum argutiarum unica est causa, ut pulchre docet Longinus, in aureo libello περὶ ἄπασα ταυτα μέnοι τὰ
ουτως ἀτεμνα δια μίαν ἐμφυσαι τοῖς λποις αἰτίαν, δια το περὶ τας νοησεις καινο σπουδον, περὶ o δὴ μαλιστα κορυβαντια,πιν οἱ νυτ' me
omnia dignitati et gravitati eontraria unam ob eausam inseruntur Orationibus, nempe ob novitatis in exprimendis sententiis et eon-eeptibus studium, eirea quod moime hoe araro scriptores insaniunt. A ddit deinde quae res honorum causa sit, uti eadem etiam
his adversa proficisci. Nam cupiditatem nova dicendi maxime ingenia praeclara inflammare ad eximium aliquid et quod supra vulgi captum sit, nihilque plebeium prae se serat, moliendum: sed qui judicio non valeant, nec se componant ad optimorum imitationem, saesse in haec vitia incidere, in quibus sibi delicias saciant, quaequo specio ingenii
et novitatis blandiantur. Ideo κακογώαν vitiorum omnium maximum in oratore esse recto Praecipit optimus dicendi magister Quintilianus Vm. 3. Κακογλον vocatur quicquidost ultra virtutem; quoties ingenium judicio caret, et specie honi sallitur: omnium in eloquentia vitiorum pessimum. Nam cetera Cum vitentur, hoc petitur.' Viris quidem magnis interdum quaedam exciderunt, quae, si ad severam legem exigantur, culpam et notam lasciviemus ingenii effugere non possunt. Non ignorant doctiores
quid Dionysius Halicarnasseus in Thucydide, in Platone, in ipso Demosthene, ut alios praeteream ; quid Seneca et alii apud Senecam in Ovidio; quid Quintilianus pluresque
in Tullio notarint et animadverterint. Sed haec ipsis exciderunt. Homines cum essent, humani nonnunquam aliquid passi sunt, quamvis divinitate ingenii ceteros omnes anim Ilerent. Nemo tam propitia Minerva natus est, ut nun-Di0jtiam by Cooste
22쪽
quam dormitet. Sed declamatores et κακοδελοι sibi in his argutiis et ventosis acuminibus mirifice placent, et in illis captandis toti sunt. Quo audacius et ineptius aliquid sunt commenti, modo non sit dictum populariter, tanto magis sibi plaudunt. Νec immerito. Semper enim invenerunt suorum Portentorum admiratores, Sed hoc tempore Iongo plurimos. Saepe stupiditatem nostri saeculi sum admir tus, cum audivi a plurimis, et qui sibi videbantur valde sa-Pere, Casparia Barlaei carmina tanti fieri, ut cum optimis
Veteribus poetis compararetur, ab aliis anteferretur. Ingenio sane Vuluit Bariseus, et nullo suorum aequalium fuit inferior. Sed ingenio nimium indulsit. Quantus enim in illo tumor; quantus optime sonantium verborum ubique inanis strepitust Ausim sacramento Contendere vix esse Paginam, in epicis praesertim, in qua non aliquot Versus reperiantur, sonori quidem, et aures implentes, sed non animum, si illum attendas. Νulla enim subest sententia.
Qui istis possunt capi, non possunt Virgilio, Catullo, Horatio delectari, aut virtutes eorum praestantiamque intelligere, nec dijudicaro quid distent aera lupinis.' Si enim .
nossent quam Iorage tumor abesset a Sublimitate, nunquam
hanc do Bartago sorrent sententiam, qui latetur ipse se non excollentissimos ad imitandum poetas sibi proposuisse, sed Claudianum, sui quidem temporis poetam omnium Praestantissimum, sed sui temporis, quod ab aurea plurimum degenerarat antiquitate. Verum de his agendi locus erit
aliquando commodior. Μuniendi autem sunt contra blandos istos errores adolescentes, in quorum manibus Versatur Florus, et merito, quia meliorem non habent nondum imbuti rerum Romanarum cognitione, qui brevi compendio, tanquam in tabella quadam, orium et processus Romanae reipublicae eis ostendat, praesertim cum Vitia non una penset virtute. Providendum igitur ne arripiant corrupta, et his innutriti non modo nunquam possint secernere a VitiosisSana, sed ne vitiosa sanis Praeserant. In temporum quoque notatione, et locorum situ, et rerum gestarum narratione
non Semel impegit iste scriptor, et satis quidem graViter; ut
23쪽
cum Capuam annumerat urbibus Italiae maritimis, cum Fatornum ci MaAsicum montem tanquam duos divorsos montes commemorat, cum unus idon quo sit, et non pauca hujus sarinae alia, quae ab iis, qui hunc scriptorem interpretantur, sunt tironibus indicanda, no salsa pro voris imbi-hant. Alioquin animo non Satis aequo sero supercilium nonnullorum hominum, qui in veteribus scriptoribus, iisque Praestantissimis, et supra omnem ingenii aleam, ut sic di-Cam, evectis, notandis et vituperandis tam severi et ingeniosi volunt videri, ut quicquid illorum superbo palato non respondet, damnent ct jugulent. Νimirum, ut videantur sapere, coelum vituperant.' At cum sine populi suffragio gorant aedilitatem, et nimis latelligendo nihil intelligant, vana et fastidiosa haec edicta in republica litoraria non pluris fiunt, quam praeficarum neniae in funere consorio. Hunc praetcrea stultitiae suae fructum serunt, ut quasi in aerarios reserantur a veris censoribus, et eruditorum circulis suaves dent sermones. Heroes illos jam dudum consecravit consontions omnium saeculorum admiratio, et ab horum procacitate et petulantia vindicavit eos majestas nominis, immortalibus parta meritis et virtutinuri quas iAli, quae est
illorum imperitia, et bonarum artium jejunitas, ne quidem possunt intolligere. Sed in iis scriptoribus, qui a simplici rectoquo dicendi genero deflexerunt, et aut speculi aut ingenii vitio se ipsi depravarunt, meliorum tamen desectu, et propter alias dotes in Scholis retinentur, Coarguenda sunt a doctoribus corrupta, tio dulcibus vitiis adolescentes decisti, minutas et pueriles sentontias pro Concinnis et argutis; improbas et inverecundas, pro grandibus et magniscis; et frigidas ac aridas, pro subtilibus et Atticis appetant. Sed nimis diu in hic detinoo, benigno lacinr. Paucis nunc accipe, quid in hac editiono Flori praestiterimus. . . . Postea quam V. Cl. Theodorus Ryckius melioris literaturae
Doctor Lugduni Batavorum celeberrimus, mihique amicissimus, copiam mihi fecit codicis membranacei, manu eXarati, non antiquissimi, sed tamon ex optimo descripti exemplari, cui rei argumento est illius conventcntia cum omnium Diuitiam by Coosl
24쪽
totius Europae vetustissimo et optimo codice Νazareo, quem evolverunt olim Salmasius ὁ πα- et Gruterus, Coepi illum cum editis conferre. Cum Operae Pretium me Cayere sentirem, animus serebat notarum non nihil calci subjicere, quae sub manu creVerunt indies magis magisque, PraeSertim cum Recederent excerpta trium Regiae Parisiensis bibliothecae codicum, quos Composuerat olim cum Vulgatis exemplaribus Vir Eximius, Samuel Sciassius, ὁ νυν ἐν ιιακαρIοις, quae mecum communicavit vir dignitate, ingenio, et doctrina recondita in primis hujus saeculi sonspicuus Markardus Gudius, Serenissimo Cimbrorum Principi a consiliis, mihique IODgo multorum annorum usu conjunctissimus. Nicolaus D. F. HeinSius, quem et .patris et sua cum in publicam tum in rem literariam merita supra laudem omnem dudum extulerunt, duos mihi praebuit utendos moros, Pro maximis, quae mihi cum eo sunt, amicitiae necessitudinibus, quorum unus Claudii Puteani nomen praeserebat. Rus liber primus Cum Veteri codice commissus erat. Λlterius duobus posterioribus libris non paucas Justi Lipsit emendationes ascripserat Sua manu Franciscus Νa ius, quas ex magni illius
hominis ore, Cum Lugduia D divorum hunc scriptorem
exponeret Publice, hauserat. Sed plus debet haec editio summi illius viri et amici nostri Νicolai Heinsit ingenio, quam subsidiis quae ex copiosissima et lectissima sua hibliotheca nobis suppeditavit. Nam pluribus in epistolis
mecum egit do infinitis fere locis, et suas conjecturas et emendationes, plenas ingenii et doctrinae ad me perscripsit, quas non Potui non meis annotationibus, tanquam clavos Iato splendentes, intexere. His fruere, Lector, et Vale.
25쪽
EXTREMis Traiani temporibus floruit L. Annaeus Florus, qui Rerum Romanarum quatuor perscripsit libros. De . aetate, quod diXi, Satis apparet ex Praelatione operis, cum ait: A Caesare Augusto in saeculum nostrum sunt non multo minus anni ducenti: quihus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit: nisi quod sub Trajano mo et lacertos, et, praeter Spem Omnium, Senectus Imperii, quasi reddita juventute, revirescit Viri eruditi quidam, eosque inter Io. Camers, malunt movit pro movet. Νec dissiteor sic esse in quibusdam Mss. Sed rectum esse movet, Ostendit, tum quod antecedit, in saeculum nostrum: tum quod sequitur, revirescit. Sed, inquiunt, Florus ab Augusto esse ad sua tempora nit annos prope CC. Ab Augusti autem principatu, usque ad Trajani imperium, sunt anni tantum CXXIV. : sive, si putes ad excessum Trajani, niani erunt CXLVI. Sed jam dudum mihi haec meditata. Verum legendum puto apud Florum, anni CL. Νam quisquis Mss. FIOri Codd. versavit, Scit quantopere in unnis variet prologus iste. Νec tamen solius Trajani aevo arbitror vixisse, sed etiam Hadriani. Plane enim idem Videtur, cujus hosco in Hadrianum versiculos, et in quem versus Hadriani Spartianus resertidulii Flori: Ego nolo Caesar esse ; Ambulare per Britannos; Scythicas pati pruinas I Respondet Hadrian. Ego
26쪽
nolo Florus esse; Ambulare per tabernas; Latitare per popinas; Culices pati rotundos Quemque Annaeum Florum Charisius vocat, et ex cujus ad Divum Hadrianum epistola gemino in loco citat illa verba, Poematis delector Sane quod Pocinatis delectari se ait, id non abhorret ah hujus compendii scriptore, quando stylus ejus est in historia declamatorius, ac Poetico propior, adeo ut etiam hemistichia Virgilii prosundat. Et tamen ea potissima est
Flori nostri laus, quod Scriptor est elegans, et diSertus, et, Si paucula exceperis, quae frigidius dictu videntur, vere floridus. Sed latae est culpae reus, quod in temporum rationeuSque adeo negligens Sit; ita ut non possit non saepius halucinari, qui hunc ducem sequi velit. Valde autem saliuntur, qui eum putant in historia sua epitomen nobis Livii dare Voluisse. Siquidem crebro a Livio recedit. Νcc facile dixerim, idemne an alius sit, qui singulorum sere Livii librorum argumenta reliquit, quae hodie extant, etiam librorum, qui deperierunt. Sed, ecce, de nomine etiam ScriptOris litem movent viri eruditi. Scrupulum iis injicit, quod Lactant. Institui. Divin. lib. V I. Senecam appellet. Siquidem, inquiunt, antiquiorem hoc hiStorico habemus neminem, qui populum Romanum diviSerit per quatuor aetates. At Senecam ejus rei auctorem laudat is, quem diximus, Lactantius, his verbis: Non inscite Seneca Romanae urbis tempora distribuit in aetates. Primam enim dixit insantiam sub rege Romulo misso; a quo et genita, et quasi educata Sit Roma: deinde pueritiam sub ceteris regibus ; a quibus et aucta sit, disciplinis pluribus institutisque sormata: at vero, Tarquinio regnante, cum jam quasi adulta esse coepisset, servitium non tulisse; et rejecto superbae dominationis jugo, maluisse legibus obtemperare, quum regibus: Cumque esset adolescentia ejus sine Punici belli terminata, tum demum confirmatis viribus coepisse juvenescere. Sublata enim Carthagine, quae tam diu aemula imperii Romani fuit, manus suas in totum orbem terra marique porrexit: donec regibus cunctis et nationibus subjugatis, cum jam bellorum
27쪽
materia deficeret, viribus suis male uteretur, quibus se ipsa consocii. Haec fuit prima ejus senectus : cum bellis lacerata civilibus, atque intestino malo pressa, rursus ad regimen singularis imperii recidit, quasi ad alteram insantiam revoluta. Amissa enim libertate, quam, Bruto duce et
uuctore, defenderat, ita consenuit, tanquam sustentare se ipsa non Valeret, nisi adminiculo regentium sustentaretur.' Hactenus Luctantius. .Ea autem exscripSisse aiunt ex prologo Flori; ubi haec legas: Si quis ergo populum Romanum quasi hominem consideret, totamque ejus aetatem percenSeat, ut coeperit, utque adoleverit, ut quasi ad quendam juventae florem pervenerit, ut postea velut consenuerit; quatuor gradus Processusque ejus inveniet. Prima aetas sub regibus CCL. per annos, quibus Circum ipsam matrem suam cum finitimis Iuctatus est. Haec erit ejus insantia.
Sequens a Bruto Collatinoque Consulibus, in Appium
Claudium Quinctumquo Fulvium Consules, CC. Rnnos ha. bet: quibus Italiam subegit. Hoc fuit tempus viris armisque incitatissimum. Ideo quis adolescentiam dixerit. Dehinc ad Caesarem Augustum CCL. anni: quibus totum
orbem pacavit. Hic jam ipsa juventa imperii, et quasi
quaedam robusta maturitas. Λ Caesare Augusto, in saeculum nostrum, Sunt non multo minus anni CC. quibus inertia
Caesarum qu i consenuit atque decoxit, nisi quod sub Trajano Principe movet lacertos, et, praeter Spem omnium, senectus imperii, quasi reddita juventute, revirescit.' Haec Florus. Utrumque autem locum integro ascripsimus ut omnes videant, quam infirmo tibicine nitantur, qui ex Lactantio colligunt, scriptorem compendii illius, non Florum, sed Senecam, dici oportere. Λiunt, divisionem eam, cujus Lactantius Senecam laudat auctorem, apud Florum in prologo legi. In quo manifestus eorum est error. Nam Seneca adolescentiam extendit usque ad finem ultimi belli
Punici: Florus duntaxat ad primum bellum Punicum. Ad haec, Seneca incipit senectam a bello civili Pompeiano: Florus autem a principatu Augusti: Unde colligo, Florum quidem imitatum fuisse Senecam : aliter tamen, quam Se-
28쪽
necam, dirisisse. Atque eo magis arrisit Floro similitudo ea, quia non totam alteri deberet; sed esset, quod sibi vindicaret. Sano toto ad eam opere respicit. Nempe suum cuique pulchrum, quod dici solet. Νec propterea negaro, Florum hunc suisse ex Senecarum familia. Seneca enim vocatur in plerisque veteribus libris. Adhaec Senecae sunt ex Annaea gente. At Florus, ut in plerisque libris Iulius, ita Annaeus in vett. vocatur libris, etiam antiqua ac principe, quam habeo, editione. Adhaec Hispanum fuisse, unde S ne se domo erant, verisimilo facit luculenta ejus terrae Iaudatio, quae est Ith. H. IT. et lib. m. 22. Dictio quoquo hanc domum sapit. Νam ea cloquentiae et poesios laude
inclyta. At dictio historici hujus, uti ante dictum, est di-
Serta, et Poeticae propior. Immo opus ipsum vix aliud, quam declamatio est. Fortasse igitur Senecae etiam nomen suit. Sed, ut hoc demus, non eo consequitur, haud Miter quam Senecam, vocari oportere. Νec enim facile adeo fides est deroganda multo maximae parti librorum, et quidem melioris notae, ubi Florus vocatur. Et quid prohibet, quo minus, ut L. Annaei Sono se Philosophi frater, non tantum L. Annaeus Νovatus dicebatur, sed etiam Junius Gallio quod nomen habuit postquam a Iunio Gallione
erat adoptatus); ita historicum hunc credamus, adoptione nomen mutasse, utque inde esse, quod idem dictus sit L. Annaeus Seneca, et L. Annaeus Florus, vel, ut in nonnullis libris legere est, Iulius Florus ΤΛIius vero ab hoc est Iulius Florus, vir itidem disertus, qui sub Tiberio vixit. De hoc ita M. Seneca Controv. XX v. ipse audivi Florum quendam, auditorem Latronis dicentem, non apud Latronem: nequo enim illi mos erat, quemcumquo audire declamantem. Declamabat ipso tantum, et aiebat, se non esse magistrum, scd exemplum. Νec ulli
alii contigisse scio, quam apud Graecos, Νicetae; apud Romanos, Latroni; ut discipuli non audiri desiderarent, sed contenti essent audire Paulo post excerptum ex Flori declamatione ponit. De eodem, ut puto, simulque fratris filio, sic Fabius lib. X. 3. Qua de re memini narrasse mihi
29쪽
Iulium Secundum, illum aequalem meum, utque, ut notum est, familiaritor amatum, mirae lacundiae virum, infinitantamen curae, quid esset sibi a patruo dictum. Is suit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum quoniam ibi domum exercuit eam princeps, alioqui inter paucos disertus, et dignus illa propinquitate. Is, cum Secundum, Scholae adhuc operum dantem, tristem inrto vidisset, interrogavit, quae causa frontis tam adductae; nec dissimulavit adole cens, tertium jam diem esse, ex quo omni labore materiae ad scribendum destinatae non inveniret exordium : quo Sibi non praesens tantum dolor, sed etiam dosperatio in posterum fieret. Tum Florus arridciis, Νunquid tu, inquit, melius dicere Vis, quam potes r &c. Νoc absurda sit conjecturn, Si quis opinetur, historicum eum, do quo suse diximus, modo is Julius Florus recto in libris quibusdam vocatur,) ex eadem stirpe, immo fortasse filium suisse aut nepotem Julii Flori,
viri hujus diserti, do quo M. Seneca et Quintilianus loquuntur. Sed haec, et alia, quae antea de Senecae cognomento diximus, incerta in medio relinquamuS. Diuitiam by Cooste
30쪽
Justus Lipsius Elector. II. 5. Lucius Λnnaeus Florus, ita enim indigilare cum priscis libris malim quam Iulium ; quoniam Ilispana 1uisse origine Colligo, et, ni fallor, ex ipsa Senecarum gente: is, inquam, Florus compendium non tam Livii, a quo saepe disSentit, quum rerum Romanarum, scripsit: si quid mei judicii est, CompoSito, diserte, eleganter. Subtilitas quidem et brevitas
in eo Saepe mira; et Sententiarum quaedam gemmulae cum judicio insertae et veritate. Oh. Isaacus Pontanus in Oratione Isagogica ad Florum. L. Annarum Florum Volaterranus Iulium Florum Secundum maluit nominare: quod existimaret hunc esse eum Secundum, cujus amice meminit Fabius Quintilianus, qui et familiariter a se amatum eum addit, virum ut mirae lacundiae, ita infinitae curae. Iulii cognomen a patruo Iulio Floro retinuisse idem conjicit: cujus quoque Quintilianus mentionem facit, inter paucos disertum eum fuisse indicans, utpote in eloquentia, quam in Galliis sub Oxtremum exercuit, Galliarum principem. Quam de Floro opinionem, si Tra-jani sevum, quo claruit et Quintilianus et Florus noster,
respicimus, non abs re conjecisse Volaterranus censeri
potest. Νisi quod duo obstare videantur. Prius est, ipse Quintilianus, qui non ut historicum aut intor historicos, sed ut oratorem et inter eloquentiae laudo florentes utrumque et Julium Secundum et patruum rius Florum concelebrat.