Canones, et decreta sacrosancti oecumenici et generalis Concilii Tridentini, sub Paulo 3., Iulio 3., et Pio 4., pontificibus max. Index dogmatum, & reformationes

발행: 1564년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

iure sbi vendicent, quod tricennalis lex Conclusit, ultra triginta annos nulli li- Ceat propterea id appellare quod legum tempus exclusiit Aliqua parte hilii cum est caput quod sanandum cst ex Concilio Tosteiano. ci e Vormatiensi c. 9. Cquidus desumptum esse testatur eruditissimus nostri arui Antonius Augustinus, cui tantum fidei adhibe dum puto quantum ipsi Fidei Nec enim Trosicianum videre licuit, quod in excusis Concilijs minime reperitur, in Vormatiens edito, caput hoc desideratur. Quinetia ego Caput istud repeti posse censerem ex Gelasi P. Rom. Epistola ad Siculo c. r. ijs verbis Illud etiam annecti placuit visi, quod absit, facultates Ecclesiae necnon kDioeces es,quae ab aliquibus possidentur Episcopis iure sibi vendicent quod tricenalis lex conclusit, quia filiorum nostrorum Principum ita emanauit auctoritas ut ultra triginta annos nulli liceat pro eo appellare, quod legum tempus exclusit. Sic ex integro Caput elusinodi prolatum e Capitularibus licebit restituere. Similis extat locus ex Ioanne . P. Rom. apud Itionem partes. c. 96 ubi pro Dioecesi vox Parochiae reposita est. Co-

42쪽

cliij etiam Toletani Canon 33. Cum supcriosi Capitular valde cono ruit, quo Dioecesιm 5 Paraeciam sitata notione pro eodem usurpari videmus. Est autem huiusmodi. Quicumque Episcopus alterius Episcopi Dioecesim pertriginta annos sine aliqua interpellatione possederit, quia se- cudum ius legis eius videtur esse Dioecesiis, admittenda non est contra eum actio reposcendi sed hoc intra unam Parochia, extra vero nullo modo ne dum Dioecesiis defenditur Prouinciarum termini confundantur. Eodem sensu, Canone sequeti, sicut Dioecesim alienam tricennalis possesso tollit. Ita capitulo 36. Episcopum percunctas Dioce se Parochiasque suas per singulos annos ire oportet. Porro eiusdem controuersiae de qua paulo ante inter Fulgetium Astigitanum Monorium Cordu-bcnsem Episcopos, de Parochia Basilicae, quam horum quilibet sibi vendicabat, mentio habetur Concit Hispalensi. c. a.

Concit. Emeritens. c. 8.

Superiori Canone nonnihil occurrit subobscuri quod illustrare non pigebit, 'e extra aleas. Parochiam ex Concitus

ipsis ad finem Canonis exscripsimus

43쪽

Quicunque Episcopus, legit, Prouincia. Neque vero qui quam existimet Di ce- sim hic proprio significatu intelligi, nec enim dein tegra Dioecesi alicuius Episcopi, ab alio Episcopo totis triginta annis, sine ulla obnuciatione usurpata,hoc loco agieredendum est,sed de Parochia pecunari seu Ecclesia Parochiali quam quis sibi

vendicauerit. Facit ad id auctor Glossae apud Gratianum, qui Prouinciam, Ut legit Gratianus, Dioecesim exponit. Itaque hoc uno Canone Dioecesim intra nam Parochiam habeamus, id est Dioecesim pro raroecia particulari, Paroeciani pro Dioecesi integra, vocum ignifica

torum commutatione.

Obiter illud monebo, si Prouinciae vocem retinuerimus ut est apud Gratianu, videri Episcopum plane eundem uim Metropolita. Nam uni Prouinciae praeest Metropolita in qua quidem Prouincia plures constitui debent Episcopi ut praecepit Anactetus Epistola et Leo. i. Epistola 82. in fine ad Anastasium Episcopum concit. Calcedoncnsec. 9. Concit. Carthaginensi apud Graeco. c. 17. Tole-

44쪽

tan. II C. 3. Vel Io secundum Antonium

Augustinum. Quanquam non ignorem Prouincias ipsis quibus prserant Metropolitani Dioece se aliquando vocatas fuisse.Ita enim Poticae, Asia n. e.& Thraciae Dioeceses dicuntur Concit Calcedon. C. 28. Contra vero, pro ambitione Graeca plures c tropolitani in eadem Pro- .uincia constituti iunt quod in Nicaen 6 Nicomedienti Metropolitanis in una eademq; Prouincia satis apparet, undeam agna inter cos exorta est contentio, cui cis plenana historiam habes I ib. . Synodalium scintentiarum Graecarum in a. Sunodalium Nicolaia Patriarchae 6- stanti iri politani ad Alexium .mne.

num Imp Constantinos'. Aliqua do etiavocantur Par Ceciae ipsorum Metropolitarum Dioecesses, Calixtus P. Rom. Epistola Σ. ad Episcopos Galliae, uo parte s.

Revertor ad propositum de Dioecesi pro Paroecia nostro more, Capitul .hb. . c. so. Placuit ut nusquisque Episcopus per singulos annos cuncta Dioeces Parochias' suas circuire non egligat. Trans sumptum hoc e Concit Toletano .c. 3I. Concilio Braccarensi a. c. a. Placuit ut

45쪽

nullus Episcoporum per suas D foecesis ambulans, piaeter honorem Cathedrae sua id est solidos duos, aliquid aliud per Ecclesias tollat Iuo pari. 3 c. is ex Gelasio Papa Verum ut a nostris Gallis initium duximus in voce Diocceseo sumpta pro Paroecia suo vulgari significatu, ita ex nostris locum hunc claudemus. Concit. Aurelianens. q. c. 33. Si quis in agro suo aut habet aut postulat habere Dioecesim, primuma terras ei deputet sulficienter de Clericos qui ibidem sua ossicia impleant,' ut sacratis locis reuerentia condigna tri- buatur. Non dubium quin Dioecesis pro Paroecia, qui enim Dioecesim hic pro-: prie intelligendam censeret, illum noni satis sapere existimarem, quis enim Di z. cesim proprie dictam in agro constitui audiuit Titulus Canonis in indice est eiusmodi, Defacietibus in agro suo Oratorium ut Clericis suffcientem ibidem

facultatem prouideant Nec quis Oratorium hic priuatum somniet, sequentia enim reclamant, S Ecclesiam aliquam Parcecialci non obscure designant.

. iiij clam illud auctari vice, Dioecesim pro uniuersa 5 Catholica Chri 3 Eccle-

cuius Caput d Radix est Romana

46쪽

16 DE PAR OECIARUM clesia , apud Veteres usurpari nonnunquam. p idem facit Concilium Arelatense primu sub S. Sylvestro I P Rom. Constantino. M. imperante, celebratum, ab incomparabili vito nec unquam satis lau, dato P. Pithodo editum, nec enim in excusis Conciliorum tomis repetatur tam integru. Ita velo Patres Arelatensis istius Synodi ad Sylvestrum scribunt Placuit etiana antequam ante qui maioreS DIoece-seos tenes per te potissimum omnibus insinuari. Locus adeo deprauatus ut citius Heracliti versiim intelligas, nos sic restituere conati stimus Placuit etiam Antiquam qui maioris Diaec eos tenes perte potissimum omnibus insinuari Antiquam. dicunt pro Roma, nouo tunc temporis discrimine Nouae Romae siue Constantinopoleos, quam aedificari S absolui tum curabat Constantinus Dioecesim maiorem appellant numero unitatis ut Papa vocatur Primas Dioeces eos Calcedonens. C6cil. c. 9. interprete Nioleo I. P. Rom. Epistola ad Michaelem Imp. Birantinue ac merito quidem cum Ecclesia Romana Caeterarum omnium Parens Dioecesim maiorem steris omnibus idcirco in se

complecti dicatur, quandoquidem in ea

47쪽

ut digiti in manum,omnes quae Undiqi

toto terrarum Orbe sparsis sunt Ecclesiae Conueniant, quemadmodum scribi: Optatus Mileuitanus lib. 2. contra Parme nian Attamen Diaec eo , vocem Iulianus antecesssor in Novellis semper Regionem vertit, dc Patriarcha Regionis passim dicitur. Plura de huius vocabuli significatione habes commentario nostro de sacra Episcoporum auctoritate C. 9. S. I. Aduerte interim lector Orthodoxe

Episcopos Gallicanos ab uniuersalis Ecclesiae summo Pastore Episcopo Roma no postulare Concili huius decreta firmarii vim simq; apud omnes obti

nere.

CAPUT SECUNDUM.

Paroeciae,vulgari significato, appetia

PAR, CLA E siue ut vulgus loquitur Parochiae, propria significatione,nomenclatura varia est, multiplex. Vocacabulum ipsum antiquissimum esse si periori capite di Graecis de Latinis Conci- iij exposuimus, quanquam non Vna O-

48쪽

18 D PAROECIARUM tione .pluribus paulo post dicemus

Pro vicinis eiusdem Ecclesiae accolis Co-cilio Calcedonensi c. 8. usurpari nonnulli volunt, a quidem versione quae X tatapud Itioncm pari. 6. C. 338. Clerici in Paroecijs, Monasterijs aut Martyrijs constituti Episcopo subiecti sint Verii enim- uer c. 3 9.sequente apud eundem Iuonem, subiungitur eiusdem Canonis alia versio Latina, quae sic habet. Clerici qui pauperum dispositioni praesunta c. Et ea quidem aptissime ad cotextum Graecii: lcgendum enim in priori versione Pto- cliij non Paroch ijs. At Librarius supina quadam imperitia cum vocem to cliij snon intelligeret, diuinans pro suo afflatu reposuit Paroch ijs Graece sic conceptae

nius quidem legit Ploch ijs, in Breuiario Canonum tit. 97. Synodus Francicas ab Cario manno C rcfertur Capitul. lib. s. c. a. nescio an ad Canonem istum Calcedonensem respexerit , quidem verisimile est, Parochiae voce e veteri quadam non probaversione Latina retinuit, his verbis. Decrevimus quoque iuxta sanctorum Canones , ut unusquisque Presbyter in Paro coia habitans Epi-

49쪽

ORIGINE. 79

scopo subiectus siti, Synodus sic legit, Episcopo illi subiectus it in cuius Parochia habitar. Quo loco in id quod sequitur obseruari velim quod ad te:ia facit vel

maxime, si quide auctu ut quiuis Pres. byter in Parochi habitas seni per in ala dragesima rationem de ordinc in minis eri sui, siue de Baptisnio siue de fide Catholica, siue de precibus, ordine Missa rum Episcopo reddat desost edat. At quis Presbyter de ijs rationem iure reddere debeat nisi qui Populum stiae fidei commissum iubi sit biectum habeat, quem

nos Paroecum seu Parochum dicimus 3 Sed Paroeciae vocem notiori significatione apud Veteres inquiramus, tum ad alia nomina progrediem ur. Paroeciae seu Parochiae qualis est apud nos in usu memlinit In nocetius I. P.ROm. Epist ola ad Florentium Tiburtinum Episcopum Concit Carthaginense q. C. Io L. Leo P. Rom. Epistolao . ad Episcopos Affricae c. et Capite de Indi tutione Para: clarum intcgra proici cmus loca. Concit. Capentoractens siti, cone

M. P. R.

Concit. Arelatcnse siti, Carolo M. C. lo. De praedicatione prouidimus pro aedifi-

50쪽

: DE PAR OECIARUMCatione omnium Ecclesiarumi pro utilitate totius Populi, ut non solum in Luitatibus, sed etiam in omnibus Parochus Presbyteri ad Populum verbum faciant,& bene videre studeant. populo sibi commisi praedicare non negligant. Si quis hic Paroeciam seu Parochiam non vulgari significatione accipi dixerit, is mihi lucem in Sole quaerere videbitur,ccrte quod sequitur de Populo illis Presbyteris commisso fatis indicat. Sumptus autem Canon hic Arelatensis e Concilio Vasensi seu Vasionensi a. sub Leone

I P. Rom. c. a. quo Patres non solum in Ciuitatibus, sed etiam in omnibus Purochiis verbum faciendi dant Presbyteris potestatem. Sed apertiora demus testimonia enostro Iure Canonico Gallicano Capitular. l1b-I. C. II satis clare sed multo clarius .i32. In veteri editione seu Leg. Franc. lib. I. c. I 6. Vt Presbyteri per Parochias fias forminis praedicent ut linteamina altaribus praepar Ct. c. IS 3. Leg. Frac. lib. I.c. 47. Ut nullus Presbyter alterius Parochianum nisi in itinere fuerit,uel placitum ibi habuerit, ad Missam recipiat Capitul coli sequenti, Leg. Franc. c. 48.

SEARCH

MENU NAVIGATION