Antonii Dadini Alteserræ ... In libros Clementinarum commentarii. Accessere sex prælectiones solemnes habitæ pro instaurandis scholis

발행: 1680년

분량: 184페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

COMMENTARII. s

prohibentur super eis exequendis dare consilium, ex hoc 3. quia nudum consilium non dat occasionem contrectandae pecuniae. Caeteri Mendicantes non prohibentur esse executores ultimarum Voluntatum, de sui Superioris licentia, cap. ult. de test .

in VI. F. Licet vero. Minoribus qui laboribus spiritualibus occupantur, puta orationis & studii, licet habere hortos δc areas ad recollectionem M recreationem seu remissionem animi, de ad opus manuum, de ad habenda necessaria hortalicia, id est, olpra , suos in usus: sed non licet eis habere hortos Sc vineas quaestus causa, ut fructus distrahantur, ut hic, SI cap. Exiit. F. Adhac. hoc tit. in VI.

g. Rusus cilm praedictus. i

FR λ τxis Minores non debent temere habere granaria dccellaria, in quibus reponatur Vinum 5 granum, tempore mes sum M vindemiarum mendicatim collecta, ubi possunt sperare se vitam tolerare posse ex diurna mendicatione: sed ubi multum' credibile est ex jam expertis, se non posse vitae necessaria aliter invenire, hoc relinquitur judicio Ministri, id est, Provincialis,M Custodis, cum Guardiani, α duorum Conventus loci Discretorum assensu.

FRATRls Minores non debent habere Ecclesias M aedificia excessiva, id est, modum excedentia, quia fundati sunt, in paupertate & humilitate. Olim Monachi habebant tantum Orat ria, can. ciuidam. IS. qu. r. can. Eleutherius. de quo susius in Astetic. libr. cap 7

s Minores non debent habere paramenta re Vasa Ecclesiastica superflua, de nimis pretiosa, s*d decentia, ne videantur contravenire propositae paupertati. Vestes pretiosae non congruunt prolataribus paupertatis. Matth. II. mollibu/ vestiun-

102쪽

3ς IN CLEMENTINA S

tur, in domibus Regum sunt. Etiam gentilibus displicuit usus pretiosarum vestium in sacris. Pers. Satyr. 2. Dicite , Pontifices, in senecto quid facit aurum.

g. Circa equorum. FRATREs Minores equorum & armorum oblationes in fu neribus non debent recipere. Ecclesiae Paroeciali debetur quarta funerum ab Hospitalariis, praeterquam de equis & armis, quae ipsis efferuntur in subsidium Terrae Sanctae, cap. In nostra. de

9. Ex praemissis.

FRA: κε s Minores non habent dominium proprietatem rerum, sed nudum usum facti, g. Proinde. supr. & habent tantum tenuem & arctiorem usum ex professione Regulae. Praesumptuosum de temerarium est dicere dc tenere, quod haereticum sit usum pauperem, id est, abdicationem propristatis includi , nec non includi sub voto Evangelicae paupertatis ; tamen indeterminatum relinquitur. Hodie standum est Extravag. Cum in-rer nonnullis. δί seq. Ioan. XXII. hoc tit. quibus damnata est sententia eorum qui asserebant Christum & Apostolos nihil proprium habuisse. .

lum Provinciale, Sc debet fieri die sequenti quam fuerit congregatum , ne Capitulum sit sine capite : δc si ad electionem procedatur per scrutinium, votis in diversa divisis plures electiones stant in discordia, electio facta a majori parte Capituli con firmatur, nonobstante exceptione, vel contradictione alterius partis, vel infirmatur prius cognita causa; 8c si infirmetur electio, redit ad Capitulum. In confirmatione electi non admittitur exceptio vel contradictio alterius partis, quae tamen admittitur in confirmatione aliarum electionum, cap. ult. de elen. in VI. Simile in confirmatione Abbatissae factae a duabus partibus Montalium , quae etiam confirmatur, non obstante contradictione partis alterius, cap Indemnitatibus. g. Sane. eod. tit. in VI. Infirmata electione, electio ἰndistincte redit ad Capitulum, vel di tinguitur, an scientes, an ignorantes elegerint indignum: cum

103쪽

COMMENTARII. ' η

tamen alias scientes eligentes indignum, priventur jure eligendi pro hac vice, & electio non revertatur ad eos, sed ad Superiorem devolvatur, cap. Cum in cuncEιε. g. ult. cap. Bona mem m. D elect. cap. α umquam. eod. tit. in V I.

3. Verum si

IN Provinciis ultramarinis Hiberniae & Graeciae , in Provincia

Romana, electio Provincialis non pertinet ad Capitulum Provinciale, sed sqlet spectare ad Ministrum Generalem cum proborum ordinis consilio. Sic quandoque electio Abbatis non li-ibere spectat ad Conventum, cap. Cum dilectus. de consuetui.

g. In de Titutione. IN destitutione Ministri Provincialis spectatur consuetudo.

. Caeterum.

DE sici tu τε Ministro Generali, Vicarius ordinis supple. ejus vices in electione Ministri Provincialis, quibus casibus ad eum pertinet, & in aliis, donec provisum sit de Ministro Gene. rati, mortuo Ministro Generali, per quem creetur Vicarius OG dinis. Vide Glossi hic. Clem.

AU s a summariae sunt, in quibus proceditur simpliciter

8e de plano, stante judice, non sedente pro tribunali, in quibus proceditur summari e , quasi summatim & per capita causa cognita, L. A Divo Pio. g. Si rerum . de re juticar. L. Si ει ὰ ιμ', I. Ut in posses. Drar. L. 3. g. Sciendum. Ad exhib. L. Fudices. C. de iudic. Summa est commentariolus per summas, aut capita redactus. Quintil. Instit. libr. io. cap. 7. Illud quod Lenas praciapit, displicet mihi , quae scrinferimus, in summas siet e commentarios o ei ita referse. Summaria ausae sunt, ut causae matrimoniales usurarum , causae Beneficiales & decimarum, causae electionis , postulationis S provisionis Beneficiorum , Clem. Diseendiosam. supr. de judic. Cauta haeresis, cap. ult. de Haeretici in VI. causae alimentorum & salariorum,arrestationes seu pigno ationes debi-

104쪽

ti IN CLEMENTINA s

torum suspectorum de fuga. Bartol. ad L. Momentanea. C. Quia

legit. pers standi in j-dic. hab. Quaecumque causae pleniorem c gnitionem desiderant, per libellum , id est, nudam subscriptionem ad libellum de plano expediri non possunt, sed pro 'ribunali, L. Omnia. de R. t. L. s. s. i. de Usic. Praesid. ubi judex

datus est a Summo Pontifice, ita ut procedat simpliciter & de plano , sine strepitu.& figura judicii, necessario non exigitur libellus, id est, citatio per libellum. In causis summariis non requiritur libellus, quia in his non servatur ordo judiciorum. In aliis causis necessario datur libellus, Auth. Nec paria. C. delitis contestat. quam Gratian. inseruit post can. Induciae. 3. qu. 3. cap. i. de libell. oblata In judiciis summariis non requiritur cratatio per libellum , sed nudo verbo, si ve scripto, nec litis contestatio. In causis summariis judex potest procedere feriis indictis a jure, puta seriis messium vel vindemiarum, quibus etiam

partes renuntiare possunt, cap. ult. de feriis. In judiciis summariis amputantur dilationes, quod commune est cum caeteris judiciis, exceptiones dilatoriae , & appellationes frustratoriae toruIuntur : tamen probationes necessariae & defensiones legitimae in his admittuntur. Per hoc non tollitur in his recusatio judicis , clim exceptiones & defensiones legitimae reserventur, ut notat Gloss. hic in verb. Hic litis contestationem. In summariis

judiciis non requiritur libelli oblatio, sed citatio, quae fit verbo sive scripto. Verum quia sententia debet esse conformis libello, in ipso litis exordio petitio facienda est verbo vel scriptis, actis tamen statim inserenda , ut appareat super quibus positiones Marticuli formari debeant. In his judex debet statuere termi

num partibus, ad edenda omnia acta , & munimenta. In cau-ss summariis judex datus sententiam definitivam citatis ad hoc partibus, licet non peremptorie, id est, tribus edictis , vel uno pro tribus, quod peremptorium dicitur, in scriptis stans vel sedens pro tribunali proserre potest, etiam non iacta conclusi ne, etiam si non sit conclusum in causa. In aliis judiciis r quiritur conclusio in causa, cap. Pastorata. de caus pesspruriet. cap. uoniam contra. de probat. cap. Cum dilectus. cap.

n Ioannes. de D. instrum. In summaris judiciis non requiriatur solemnis ordo judiciorum; si tam n in totum vel ex parte observetur , non contradicentibus partibus processus judicis valet, quia facile res redit ad jus commune , L. Si unu3. 3.

-οd si non ut totum. Σ. de pactis. Clem. Distendissem. sup r. de iudic.

Notandum

105쪽

COMMENTARII. 8s

Notandum quδd Ioannes Fasoli Pisanus Legum Doctor edidit tractatum de summaria Cognitione, quem Ioan. Andreas laudat hic in verb. Non postules. de quem speculator inseruit libr. r.eit. de osc. omn.judis. F. ult.

D D IT IO' ad Clem. ult. De jure Patronatus. pag. 6 . post lineam 27.

Sie Ee si duo vel plures sint fructuarii, convenire debent, ut per tempora utantur, fruantur, L. Communi. F. Cum de usu fuctu. T. Communi dividundo. L. 4. De aqua quotid. m aesti . Id est, alternis vicibus, ad evitandas rixas & discordias, quas materia communionis excitare solet, L. Cum pater. g. Dulcissi--. E. de leg. a. L. In re communi. T de servit. Urban.

107쪽

D ADINI ALTESERRAE

u I. PROFESSORIS

S EX PRAELECTIONES

SOLEMNES

Habitae pro instaurandis Scholis.

109쪽

PRAELECTIO SOLEMNIS

AD CAP. Constituim. ΙX- De la integ. restit.

Habita xl x. Octobris M. DC. LIM.

ELε arx RrMA in Scholis & in Foro est species hujus cap. sed a Glossographis infelicius accepta , ob inscitiam Iuris Gallicani, cu)us pulcherrima argumcnta latent in ejus contextu. Nec miri .m haec Transalpinos effugisse, qui dum sua tantum mirantur, nostra contemnunt; ignoratione rerum exti narum , in multis huiusce Iuris partibus facile lapsi sunt. Q od cum variis constet rescriptis, quae ad Gallias di alias gentes orbis ChristiWi pertinent, haec plerumque interpretanda sunt, ex legibus Amoribus illarum gentium, quarum in gratiam Edita sunt. Hoc vitio interpretes Decretales Pontifices, magis suo studio scedarunt, quam illustrarint; hisque magis tenebras obduxere, quam lucem attulerint. Ego qua par est religione, prsorum judicia colo M veneror : sed non ita his me mancipio addictum reor, ut novis cogitationibus , tamquam aqua & igni me interdictum putem. Ea libertate gaudet literaria Respublica, ut civile & honestum Videatur, quod passim servescit inter Iiteratos certamen: pulcherrima lux veritatis, quae variis ex sententiis oritur, velut igniculus e collisione silicum. Hujus capitis species h jusmodi est. Guillelmus proprio & fratris Ioannis Canonici Parisiensis nomine. Parona sive perona, est castrum non ignobile Veromanduorum, de quo Fr doard. in Chronic. Rodul-- Heriberto is erat Comes Vero- manduorum lenique Parronam , O H ισοni filis Rodbejti Cinο- mannu dedit. Et Baldric Nnviomenc Chronic. Camerac. lib. I. cap. H. In munιώ ιο mromandensi luod Perona vocatur. Guillel-

110쪽

ρ PRAELECTIONES SOLEMNEs

mus, inquam, proprio & fraterno nomine, oblato libello que sius est apud Pontificem, qu bd his nondum adultis, eorumque matre, cui heredes extitere, e vivis sublata , G. pater ipsorum quasdam possessiones utrique, id est, patri x matri communes, nonnullis vendidit certo pretio; ac quo hujusmodi venditio rata esset, liberos qui erant in potestate, emancipavit, eosque contractui adhibuit. Sed quia venditio bonorum quae liberis

competebant, ipso jure nulla dc irrita erat, nec convalescere poterat, consensit secreto emancipationem, quae a patre dolo facta erat, meditatae venditionis firmandae causa; supplici prece rogavit Pontificem, ut aut nullii aut irrita venditio diceretur ;aut clim adhuc occurrerent intra tempus restitutionis in integrum, id est, intra annum lc diem, a tempore contractus, ipsis tamquam proximioribus liceret retrahere illam portionem, id est, paternam, oblato emptori pretio , juxta usum receptum Consuetudinis Paronensis municipii , dc ut super utroque , id est, partibus paternis & maternis , eis subveniretur beneficio restitutionis in integrum, cum nimis laesi probarentur, ac emptori veli ejus heredibus offerrent pretium portionis ejusdem ,

id est, maternae.

Re audita, Pontifex mandavit judicibus in hanc rem datis, ut venditionem pro parte quae liberis competebat jure materno, nullam 8c irritam pronuntiarent, si facta esset omissis solemni-

quod si in venditione non deessent quidem solemnia, sed da

laesione constaret super utraque portione, id. est, paterna α -- terna , auctoritate Apostolica in integrum restituerentur, dum tamen quod offerebant, pretium emptori praestarent. Liberis in potestate manentibus, certum erat venditionem factam patre nullius esse momenti, cum abesset causa alienan-

di in rem filiorum. Pater bona adventitia filiis non potest ali nare, vel obligare, saltem nisi in rem filiorum, puta aeris alieni hereditarii solvendi, vel alia justa causal alioquin filio quandocumque sui juris facto, competerςt vindicatio, silente interim praescriptione, L. 4. L. Cum oportet. g. Non autem. L. ult. F. Sin autem. C. de bon. que liber. Sed liberis emancipatis consentientibus, videbatur alienatio valere , perinde acsi ipsi alienassent sine patrx. Emancipatus beneficio emancipationis fit paters. & ex omnibus causis obligatur.tamquam paterf. Nec corrumpitur alienatio facta per emancipatum interventu patris ,

quia emancipatus ita absolvitur a patria potestate, us videatur

SEARCH

MENU NAVIGATION