장음표시 사용
121쪽
Imo M super Beneficio, reque spirituali compromitti non potest , cap. Contingit. de arbitr. Et hanc esse sententiam Cancellarii Romanae resert Collectarius in cap. 'rus. num. 23. de U. S. Felin. in cap. Capitulum . in fili. de rescript. Nulla igitur est sententia, quae suit lata in causa beneficiali a judicibus datis, ex compromisso desultorie suscepto. Non deerant dc aliae rationes. Prioratus, quae nuda erat administratio , Clem. Ne in agro. M. Sane. de par. Monach. non poterat recipere onus pensionis. Praepositus Ecclesiae non potest ei servitutem, vel censum imponere, non potest alienare vel obligare rem Ecclesiae, quia est nudus Procurator, non Dominus, can. Sι privatum. I 2. qu. I. Beneficio Ecclesiastico non potest aliud onus imponi, praeter servitium M obsequium Eccles asticum , cap. Significatum. de Praebend. cap. 1. desuccess. ab intest. cap. 1 . de censib. Ecclesiae vacanti onus vel pensio imponi non potest , cap. 2. de seuppl. neglig. Praelat. cap. Cum Clerici. cap. Tua nos. de jurejur. cap. ult. de rer. permut. ne inducatur sectio de scillio Beneficiorum, ne titularis abscissis fructibus deficiat in opere,& fucus devoret mellificium, id est, operam & industriam apicularum. Eadem ratione Ecclesiis novus census imponi, vel antiquus augeri non potest , cap. Prohibemus. cap. Signis vir. cap. Gravis. cap. Quanto. de censib. Quae comprobavit Constitu tio Caroli VI. quae resertur a Benedicto in cap. Raynut. in verb. si absilue liberis. Tot argumentis corruit sententia, perquam Beneficio , maxime Regulari, pensio imponebatur. QEt quod pejus erat, hujusmodi sententia simoniae labe non carere videbatur, quatenus etiam spirituale non potest dari pro spirituali, cap. ult. de rer . permul. Quia per hanc sententiam pars una pro re spirituali recompensationem certae pensionis accepit, quae est ratio quae proponitur in cap. Constitutus, de Religios δε- mib. Satis in civile & irregulare etiam videbatur, quod ex sententia judicum unus ex electis pensionis nomine laturus erat xx.
solidos de reditibus Capituli, id est, de fructibus quos Prior
percepturus erat de mensa Capituli. Prior ut Praepositus Eccle-siae habebat proprios reditus adscriptos Prioratui, qui non erant communes cum Capitulo. Ex quo intelligimus jam ab ea aetate desecisse disciplinam regularem, & communionem v Hae resularis inter Abbatem de Conventum, & ccepisse tolerare divisionem mensarum. Cuius rei locuples vestigium extat in cap.
122쪽
Edoceri. de resespr. de quo Panormit . in cap. Cum ad MonasPe-νium . de Ilai. Monach. Abbatem Uest monasteriensem in Anglia& Conventum discretas mensas habuisse jam ab anno lauer . refert Matth. V est monasterient. Cum bona Abbatu Vosmon Ie Hensiis eyusdem loci Prioris . Convinius discreta sunt, oe ab in
vicem separara. Discretionem mensarum introductam credere par e st, ad vitandam discordiam , quam materia communionis solet excitare, L. Cum pater. g. Dulcsim . de legar. r. Vertim ne tolleretur omne Vestigium communionis regularis, Abbas vel Prior praeter partem propriam quam habetbar, etiam partem
seu quotam ferebat de menia Conventus seu Capituli. Sicut unus e Monachis vel Canonicis, nomine servitii & obsequii, quod praestabat in Ecclesia, non tam ut Praepositus, quam ut ursus e Capitulo, merito Videbatur Priori non licere assicere illam partem, quam ser bat de mensa Capituli, sine consensu Capituli, cujus intererat,ine delibaretur portio illa quae erat obnoxia speciali oneri, puta obsequio Ecclesiae, ut cuilibet e Monachis leu Canonicis. sed si rem diligentius expendamus, non videbatur incivile , quod faetiim erat auctoritate judicis propter auctoritatem rei judicatae, quia res judicata pro Veritate habetur, L. Res judicata. de Ilat. m. L. Res judicata. de R. l. Facile excusatur creditor vel emptor, qui re evicta per injuriam judicis, adquievit sent tiae , nec provocavit tindio litis , Vel metu poenae appositae
compromisso , L. Claudius. adi potior in pign. L. Herennius. F. I. de eni I. In dubio pro sententia praesumitur, nec est vituperandus qui adsuicvit sententiae non pire latae, ii iis execratione. Non cst vitupetranda cogitatio ejus qui lites ex 'cratur, L. Irem isi res. de
Den. judic. m ut an . Caus. DE Za. cap. Constitutionem. s. Statutum.
Nec crat rejicienda sententia lata a judicibus delegatis, postquam in se compromissum esset: quia licet de Iure Civili judeκ
datus non posset arbitrium suscipere; tamen Jare Canonico quod est melius & laxius, nihil verabat partes compromittere,
etiam in judices delegatos, cap. Cum olim. de arbitr. cap. ult. derer. hermutat. cap. Literas. praes mot. Constitntio pensonis non videbatur vii os a & illicita, quia non debebatur ex conventio ne partium : quo casu non val ret, Clim non valeat pactum pri
Inprimis quod fit dato vel retento aliquo, quod est simonia-
123쪽
cum, cap. Super eo. de transact. Nihil erat quod partibus imputaretur, quod factum erat auctoritate judicis. Iussiis judicis excusat, ut qui de crimine paciscitur iussis Praetoris, pretio dato , non noratur infamia , L. Δ ιi iussu. de hu qui nor. infam. Nec simoniae sul pecta erat ordinatio judicum, propter hon statem de existimationem iudicum delegatorum, a quibus aberat omnis: sulpicio. Cum lccti essent a Summo Pontifice, nefas erat disputare de iudicio Principis, qui judicem elegit. Sacrilegii instar est dubitare, an idoneus & dignus sit, quem elegit Imperator, L. Dis urare. . C. de crim .ficraleg. Simoniae vitium non cadebat in sententiam judicum, quia pensio constituta erat
a judicibus datis, non ut amicis & privatis, sed ut audicibus. Episcopus remittendo jura Episcopalia Monasterio, absque labe simoniae potest sibi censum retinere, quia hoc facit ut judex,
non ut privatus, non in rem propriam , sed in rem Ecclesiae. Et hoc juvatur consuetudine , &. hoc est: quod ait cap. Constitutus. de Religios. domib. cἰim non insolitum sit, nec novum id fieri. Consuetudo saepius excusat. Arbitrium boni viri more agentium sequi debemus, L. Labeo. de statu lib. Nec omittendum quod sententia lata erat a judicibus delegatis 1 Sede Apostolica, quo concessa videbatur plenissima potestas judicandi. Princeps qui magistratum dedit, omnia gerere
decrevit, L. Guidam . de re judic. Pontificem movebat etiam honestas partium, & maxime laudabilis vita ejus, cui provisum erat de pensione: quia honestas personarum excusat factum , cap. In nostra. de procur. In imponendis pensionibus spectantur merita personarum. Et iam possessiones ad tempus possunt concedi Clericis bene meritis, vel Monasteriis religionis intuitu, can. Posset nes. 16. qu. i. In dii pentationibus merita personarum spectantur, can. Lugdunensis. 9. qu. 2. cap. De multa. de Praebend. cap.
Super eo. eod. tit. in VI. Iadices etiam factum tuebantur pacis
gratia, quod pro bono pacis pensio imposita est. Haec una est epotioribus causis, pro quibus pensio B meficio imponi solet. Quaedam de jure prohibentur, quae pro bono pacis ex dispensatione tolerantur , cap. Abbati. de V. S. cap. 1. de de trans im 'ub. seu vexationis redimendae causa , cap. Diles Au. de simon. Judicum motus fuit etiam utilitas non privatorum , quia Lex vel Ca- non non respicit commodum privatorum , sed utilitas Ecclesiae. ne magis personae, quam Ecclesiae favisse viderentur, cap.
μυit. ne sed. υac. quia scilicet Ecclesiae interfuit litem ocius di-
124쪽
timi, ne diutius vacaret Ecclesia, M pastoris ope careret, cap. Ne ρνο defectu. de elech. Valde dissicilis fuit judicatio causae, nee convenisse judices in unam sententiam, nisi post diutinam concertationem, refert ipse Pontifex. Neque judicum datorum a Sede Apostolica, neque arbitrorum ex commomita erat, imponere pensionem Beneficio. Solius Summi Pontificis hoc proprium est, quia habet plenitudinem potestatis in Beneficialibus, cap. 2. de Praebend. in VI. Ideo Summus Pontifex non probavit sententiam sudicum, sed dispensando tolerare se dixit, adhibito hoc modo, ut pensio non assiciat rem, id est, Ecclesiam, donec superstes fuerit is cujus gratia pensio constituta erat; sed personam Prioris, quoad vixerit, ne videatur induci sectio Beneficii, & onus pensionis non transiret in successorem. Pensiones Beneficiariae primum pro bono pacis, odio litium vix admissae, ita ut personam, non rem assicerent, nec successorem obligarent. Pactum de re spirituali est personale, nec transit in successorem; sed vitio saeculi in pejus ruentis, onus pensionum factum est reale, ita ut migret in successorem, sicut vectigal & census praedii.
125쪽
Habita xx. Octobris M. DC. LXX. .
II ius Legis species saec est. pater nuptum collocando filiam , pactis dotalibus stipulatus cst, ut filia ccrta dote contenta, nullum ad bona paterna regressum haberet, patre intestato mortuo. Querebatur an filia quae jam erat dotata, ab intestato patri una cum fratribus succederet. Consultus hac de re Alexander Severus Imp. rescripsit tale pactum inter patrcm dc filiam Iuris auctoritate improbari, nec obstare filiae, quin ab intestato succedat cum fratribus, qui in potestate manserunt, conferendo dotem quam accepit. Post Alexandri Constitutionem , ne quid ultra quaeratur, Vetat auctoritas Legis. Nefas est in Legem inquirere, vetat reverentia paterna. Paeti m inter patrem εί filiam non quas pactum privatorum spectandum; sed judicio paterno quasi Legi parendum , judicium inter patrem de liberos summaritim essit, nullam breviorem esse cognitionem, paucis verbis transigi posse, ni patri pareat filius, omnia infausta habiturum. Edixit Turnus disceptatos sumptus inter patrem 3c filium , apud Liv. lib. i. Hujusmodi pactum etiam Legum suffragio , suaque auctoritate non carere videbatur. Primum, summa est ratio quae facit pro tuenda dignitate familiae , publicξ interest bona majorum in familia conservari, ne splendor & decus saltiliarum cum rebus intercidat, L. Lex qua tutores. C. de adm. tutor. Ob id maxime interest mulieres dotes bonis paternis renunciare posse, ne sectione bonorum fani liae robur dc nomen extinguatur. Secundum , patris quid 'm ossicium est conditionem filiae quaerere; id est , eam nuptiis collocare & dotare , L. QVi liberas. de
126쪽
rit. nupt. Verum pater ossicio functus videtur, cum eam collocavit, ic congrue dotavit; nec paternae pietati deesse videtur, si caveat ut filia dotata renuntiet futuris : quia satis consultum videtur mulieri, cui quaesta est honesta conditio nuptiarum , cujus pudicitiae consultum est per nuptias , L. Mulier. g. tam proponeretur. Ad Trebest. Nec absunt ab hac sententia mores Ar vernorum, ex quibus talis filiae renunciatio valet in dotem, ac
Tertium, si pater accepta pecunia a filio, paciscatur de non succedendo, pactum valet, L. i. g. Si parens. Si a parente quu manum I. sit. Cur ergo non valeat tale pactum, ne filia succedat patri 3 Sed haec omnia facile lolvuntur. I. Pactum, ne filia succedat patri, non valet, quia Iure Civili pactum de succruendo vel non succedendo non valet. Hereditas pactis dari vel adimi non potest, quia tale pactum tollit liberam facultatem testandi, L. Pa AEum quod dorali. C. de pact. Nemo potest i sibi adimere facultatem testandi, L. Siquis. in principio. de letat. 3. L. Cum duobu3. F. Idem respondit. Pro foc. Sic hereditas pacto adimi non potest , ex hac L. & dicta L. Pactum quod dotali. Si pater instrumento dotali caverit, ne filia quid aliud praeter dotem ex hereditate patris speraret, haec conventio juslegitimae successionis non mutat, quia privatorum cautio Legis auctoritate non censetur, ut excludat liberos a legitima successione parentum, L. ult. de suu es legit. Privatorum cautione Legibus non est refragandum, ne Falcidia heres scriptus utatur, L. L. Guod bonis. g. i. C. Ad Leg. Falcid.
a. Hereditas pacto tolli non potest, quia, ut ait Iustinian. ex Papiniano, L. Siquando. s. I lud. C. de ino sic..tes am. meritis, id est, praemiis magis filii ad paterna obsequia provocandi, quam pactionibus adstringendi. 3. Spes hereditatis pacto rejici non potest, qui hereditatem
nondum delatam repudiat : puta heres institutus sub conditione vel in diem incertum, qui pendente die vel conditione repudiat, nihil agit , L. Is qui heres. de adpi. hered. Qui viventis hereditatem repudiat, post mortem ejus hereditatem adire non prohibetur, L. Qui super stitis. eod. tit. Legatum vel fideicommissum relictum sub conditione vel in diem, ante dicin vel conditionis
eventum repudiari non potest, quia ad nos non pertinet, antequam dies vel conditio existat, L. Si ita scriptum. f. Si siub con ditione. de legat. Σ. Sic & bonorum possessio, quae nondum de-
127쪽
lata est, repudiari non potest, L. i. s. Decretalis. de Fuccess eii a. Denique certa regula Iuris est, quod jus nondum quaesitum, repudiari non potest, L. Qui potest. s. i. de R. t. Repudiatio praesupponit jus delatum . privatio praesupponit habitum. Qui repugiat nondum delatam hereditatem, nihil agit cum effectu; non tam pacisci, quam desipere videtur. . Pactum de non succedendo inter patrem dc filiam laedit
paternam pietatem , & omnia naturae jura conturbat. Liberis parentum hereditas debetur jure proprio magis quam ex Voluntate patris, naturae simul M parentum communi Voto, L.
Scripto. C . unde liberi. Omnia quae nostra sunt, liberis ex voto paramus, L. Nihil interest. g. Sed nums id. de bon. libere. Eo iniquior est hujusmodi renuntiatio, quod hereditas paterna non a patre solo, sed per patrem E majoribus datur, L. 3. π interdict. se relegat. Unde legitima hereditas non dicitur obvenire liberis, sedaci eos redire, L. ciuo tutela. de R. f. L. 3. Si quis omiss caus. rest. L. Iurisconsultus. de gradib. cr usin. Terent. in Andri : Ous momte ea ad me lege redierunt bona. Idem in Hecyra: Ea ad hos rediabat lege hereditas. Non valet pactum , quia hoc pater non modo filiae adimit paterna, sed & res majorum quae ad filiam suo jure pertinebant, de quasi postliminio ad eam rediturae erant, magi iaque reddi, quam dari, magis redire quam pervenire videbantur. Ratio naturalis quasi lex tacita liberis paterna bona addicit, velut debitam successionem, L. 7. de bon. damnat. Pater paciscendo cum filia de tollenda successione, praevaricatur adversus naturam, peccat contra se ipsum, contra paternam pietatem, saevit in propria viscera, sibi & naturae vim infert; uno verbo
destruit omnia jura naturalia & civilia , nimirum jura sanguinis, jura suitatis,& agnationis, quae pacto tolli non possunt, L. Ius agnationis. de paea. L. Tutelas. de capit. minut. L. tura sanguinis.
de R. g. s. Pactum hujusmodi injuriam facit naturae M liberis, quatenus aequalitatem , quae a natura constituta est inter liberos, conturbat, invidia onerat patrem , & domi bellum civile conflat, dum uni detrahit, ut alteri gratificetur: inde adversus parentes querelae, filias modicas dotes ad impares nuptias, vel in Monasterium velut in insulam relegari, ut do filiarum paupertate masculi locupletentur. Hieronym. ad Demetriadem : Certe qMi
religiosiores sibi υidentur , parvo sumptu , sequi vix ad alimenta sussiciat, virginibus dato, omnem censum in utroque sexu saecularibus liaberis largiuntur. 6. Pactum
128쪽
s. Pactum de non succedendo inter patrem & filiam non valet, perinde ac conditiones, quae ultra modum servis in manu missione imponuntur, non Valent, quia onerant libertatem, L. r. s. Gue oneranda. quar. rer. act. non det. Et conditio, si non nupserit, apposita institutioni vel legato,non Valet, quia impugnat libertatem matrimonii, L. Titio centum. F. Titio centum. de condit. . dem. L. Hares meus. s. ult. Ad Trebest. L. Adi ere. de Dr. Patris. L. I. C. de indict. υiduis. tost. Ita pactum saliae de non succedendo non valet, quia fere adimit spem nuptiarum t vix enim puella inveniet maritum, saltem non imparem, si puella, ne nuptias moretur, modica dote accepta cogatur successionem paternam a se abdicare. Domi consenescit Virgo, et αγυὸ: tristis victima fraterni quaestus, nisi maritum redimat damno rei suae. . Huiusmodi renuntiatio quae fit a filia stipulante patre, nuptialibus in tabulis, viribus omnino carere videtur, quia prosi- c. scitur a filia quae in potestate patris est : velle non creditur. qi ae non potest dissentire, ac etiam emancipata non haberet Iiberum dissic nitim, propter reverentiam &auctoritatem patris . quae racile pcrsuadet etiam emancipatis, L. Adjusser. 3. 7. de pirn Orib. & licet doli praesumptio absit a patre, tamen ii filia dote contenta, paternae successioni renuntiet, invita nec sine dolo id facere praesumitur , propter enormem laesonem, cuius ratio habenda cst , quoad rescissionem pacti. Et si enim ob eno mem laesionem in pati cm non detur actio de dolo, datur tamen
actio in factum, L. Si superstite. C. de iat. Et si quod gestum cst inter patrem & filiam, spectemus, pactum dotali instrumento comprehensum de non succedendo, non debet nocere filiae, quasi res inter alios acta. Instrument uni nuptiale non est actus nubentis, sed contractiis familiae, cui parentes dant legem , in quo non requiritur filiae consensus, sed agitur parentum negotium : nec enim puella eligit maritum, sed quem pater elegerit, admittit: qua de causa non sine velo hic apparet. Ambros de Abraham : Consulitur puelia , non de sponsatibus : illa enim judicium sipediat parentum et non est enim vir in alis pudoris eligere maritum, sed jam desponsata viro de profectionis eon-flitur die. 8. Pater non potest ex haeredare filiam sine causa, nec extra testamentum , L. Filium. de bonor. ρέ' contr. rab. L. Si patronus s EA DI amento. de Mn. libertar. At si filia dote contenta pater-
129쪽
nae successioni renuntiet, revera per renuntiationem exhaeredatur, Mex haeredari dicitur, L. Si emptor. S. de rei et indis. L. si soror. f. Lucius. solui. matrimo. L. volebat. de haered. inst. Quis ferat igitur ex haeredationem pacto factam contra leges valeret Donatio inter patrem & filiam non valet, propter patriam potestatem , L. Donationes. C. de don. inta vir. uxor. Quo jure
igitur filia patri remittit spem futurae successionis, nonne remitasio illa est donatio, vel quasi donatio, L. Cμm pater. s. ias filia.
Nec me movent objecta in contrarium, lic Et pactum de non succedendo valeat quoad patrem. Inde non sequitur idem pactum valere quoad filiam. Longe alia est ratio patris ac filiae. Pater qui habet liberos in potestate, M paciscitur de successione filii, non gratuito, accepta pecunia recte renuntiat, quia ultro renuntiat, nec potest vim pati. Renuntiatio filiae quae est in potestate patris, non caret suspicione vis & metus. Renuntiatio patris facile admittitur, quia successio parentibus desertur contra votum ipsorum, turbato ordine mortalitatis, L. Nam etsi par ntibus. de in ic. testam. Renuntiatio filiae vix admittitur , quia successio liberorum est favorabilior. tum respectu legis, cum naturae 3c voti : parentum quippe debetur liberis ex communin turae dc parentum Voto , L. Scripto. unde liberi.
Denique Reipublicae interest, ne filia dote accepta, suturae
successioni renuntiet, quia plerumque eveniret ut nulla, Vel m dica dote accepta, futurorum spem abiiceret, impatientia morae nuptiarum: quae ratio est, cur ex decreto D. Marci de alimentis
in futurum transigi vetatur , ne hi quibus alimenta relicta sunt, facile, id est, temere transigant, contenti modico praesenti, L. De bis. de transact.: Etati & fragilitati sexus considendum, ne puella quae est in potestate patris, quae non habet velle nec nolle , festinatione nuptiarum magnarum opum spem con-
Tot argumentis iacile eliditur pactio de non succedendo inter patrem dc filiam : quanto magis si regia puella, ut nuper contigit in causa Divinae Heroinae Teresiae Austriacae Reginae Christianissimae, rivi untiet successoni Regni, vel Principatus. Legatus Caesaris non potest invito Principe abdicare Imperium, abdicando nihil agit, L. Legatus. de Ossio. Praesiti. Et hoc argumento ibi probat Bart. donationem urbis Romae, quae tribui- tur Constantino, nullam irritam esse, quasi Imper tori noli.
130쪽
licuerit alienare de cedere Imperium urbis, propter arctissimum vinculum, quod ita contrahitur inter mperatorem dc Imperium, ut pasto, donatione vel cessione quapiam dissolvi non possit. Eodemque argumento Iacob. Butrigarius in Procem. Cod. probat Regem non valere Regno renuntiare; de ubi Diocletianus α Maximianus Imperium deposuere toedio Principatus , eis dictum est ab auctore Panegyrici ipsis dicti, Imperium eει non traditum in caus mutui, vel commodati, sed aeternum; non domino, sed
Alia etiam peculiari ratione Regibus de Principibus fas non est Retgno renuntiare, quia Regnum non est haereditas, nec successio, quae deferatur ex iΣ. Tab. vel Edicto Praetoris; sed promotio quae Dei Regum Regis nutu disponitur; vocatio &minso caelestis, perquam Regus a Deo vocantur in salutem & regimen populorum. Non est potest is nisi a Deo, Rom. 3 i. Qua ratione Glossae& Joan. Andreae in cap. 2Pvoniam . de renunt. In V I. placuit Rom. Pontifici non licere Pontificatui renuntiare, quasi non sit Sacerdotium tantum, sed munus divinum, quod contemni non potest, ne injuria fiat factori tanti beneficii. Et hoc motu Gregorius I. invitus electus Pontifex , e fuga revocatus , consensit esectioni de se factae , quia divinis judiciis non poterat resultare, ut fatetur ipse libr. I. epist. ΣΟ. Et Constitutio ipsa Bonifacii, qua statutum est pontificem renuntiare posse apici Pontificio, sua labe non caret: videtur enim legem condidisse in rem suam, ut renuntiationem quae proxime facta erat, a Petro Morono dicto Celestino V. propria lege sanciret , α adempta postliminii spe, ab eo tutus
Hoc semel stabilito, quod renuntiatio filiae suturae successioni ipso jure non valet, sciendum est, an convalescat jurejurando apposito contractui. Ex Constitutione Bonifacit VIII. cap. 22uamυis. de pact. in VI. quam secuti sunt omnes Canonistae , dc qua maxime nitebantur in causa Reginae, huiusmodi pactum valet, s jurejurando sit sancitum propter .religionem jurisjurandi: sed nihil prodest jusjurandum, ut pactum ipso jure nullum firmetur.
i. Cum divisi sint fines Regni de Sacerdotii, non potuit Pomtisex lege sua tollere ea quae sunt Iuris Civilis, saltem extra metas suae ditionis temporalis , cap. Ventrabitu. qui F. sint ιμ
