Antonii Dadini Alteserræ ... In libros Clementinarum commentarii. Accessere sex prælectiones solemnes habitæ pro instaurandis scholis

발행: 1680년

분량: 184페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

COMMENTARII.

causa ab his se valeant excusare, quia res semper transi cum sua causa & onere, L. Alienatio. it. de contrab. empl. can. Si quis laicim. I6. qu. I. cap. Ex fiteris. de pignor. cap. Pastoralis. de donat.

Clem. Ad nostrum.

EPisco s ad Monasteria visitationis causa accedentibus Monachi visitationis causa procurationes sibi debitas, de jure communi, consuetudine, vel privilegio extra saepta Monasterii praestare debent, si quae domus ad hoc aptae ; alioquin intra saepta , non tamen intra portam quam vocant regularem, ex hac Constit. ne Clerici misceantur temere saecularibus, cap. Ex quo. 3. Praec-imus. supr. de stat. Monach. x Cister cienses licet carnes non esitem, Episcopo vis tanti pro tempore carnium cibaria ministrare possunt, non obstante privilegio, ex hac Constitui. Suadetur tamen ut Episcopii visitationis causa accedant ad 11 nasteria Cisterciensium feria sexta vel sabbato, vel die quo cibaria regularia convenirent, ut notat Ioan . Andreas.

Clena. Praesenti. CLERici sunt immunes a pedagiis, A guidagiis pro rebus

suis, quas non negotiandi causa deferunt, de ab his exi gentes hujusmodi vectigalia, excommunicationis vel interdicti sententiam incurrunt, cap. mam' am. hoc tit. & locorum Dioeces ani debent publicare sententias excommunicationis vel interdicti a jure prolatas in exactores hujusmodi vectigalium, ne ignorentur , ex hac Constitui.

Ti T. XIV. De celebratione ciuissarum.

Clem. Gravi.

CON civi o Viennensi statutum est, ut in Cathedralibus, Regularibus 8c Collegiatis Ecclesiis, horis debitis devote psallatur, id est, ut divinum ossicium, diurnum & nocturnum statis horis devote celebretur : & haec sunt quae dicuntur Horae Canonicae, quae sunt septem, Matutinum, Prima, Tertia, Sexta , Nona, Vesperae, Completorium: quia justis intervallis diia

82쪽

tinctae sunt. Hieronym. in Epitaph. Paulae ad Eustochium

Mane hora tertia, sexta , nona, vestere, noctis medio per ordinem Psalterium recitabant Ivo Carnot. epist. i'. Raro etiam Canonia cum pensium determinatu horis solvere prae lemin. Hinc divinum ossicium dicitur cursus, quia est quasi cursus nocturnus & diu nus. Gregor. Turon. de mirac. Martyr. lib. I. cap. II. Exurgente mane Abbate eum Monachis ad celebrandum cursum. Hugbald.λbbas in Vit. S. Rictrud. 11. Maii apud Surium: Cursam veris suum, M s , pensium precum Canonicarum. CLERier tam saeculares quam Regulares Cardinalium Ecclesiae Romanae, & quorumcumque Pontificum , ipsis in divinis officiis se coaptare possitnt: id est, idem quod ipsi Cardinales, vel Pontifices Officium, puta Ambrosianum, Gres fanum , vel Regulare ossicium, licite dicere valent.

CON ci Lio Viennensi vetatur, ne Baptismus in privatis aedibus celebretur, sed in Ecclesiis, in quibus sunt sontes ad hoc specialiter destinati, id est, Baptisteria, nisi in liberis Regum vel Principum, vel urgente necessitate, puta periculo mortis, ex hac Constitui. Sic confirmatio Electi debet fieri in Ecclesia, non in Camera Regis, vel Metropolitani, cap. mafronte. de appestat. Baptismus debet celebrari in Ecclesia Parceciali, ubi sunt sontes: unde Parcecialis Ecelesia dicitur Baptita

malis , can. Plures. can. Statutam. 16. qu. I. Syn. Meldens. can. 48. Ticin. can. II.

Clem. unic. CONsτiτ. Urbani IV. institutus est dies solemnis Co poris Christi seria quinta post Octavam Pentecostes, quae Clem. Dignum.

83쪽

COMMENTARII. Q

in Conc. Viennensi confirmata est a Clemente V. Pontifice.

T i T. X VII. De immunitat. Eccle

EX Constitutione Bonifacit VIII. laici, puta Reges , prin

cipes , vel alii exigentes collectas tallias ab Ecesesiis & Clericis sne dispensatione Sedis Apostolicae , ipso jure excommunicationis & interdicti sententiam incurrunt, cap. Clericis. hoc tit. in VI. Sed quia haec Constitutio lata erat in odium Philippi Pulcri Regis Francorum, Clemens V. Pontifex ope. Regis

promotus, memor beneficii revocavit hanc Constitui. &observari circa haec voluit can. Lateranensis Concit. qui extat iacap. Non minus. hoc tit.

IN LIBRUM IV.

Ti T. I. De confanguinis. θ' Unitate

Clem. unic. OLiM nuptiae inter cognatos & assines vetitae erant ad

septimum usque gradum, can. r. can. Nulli 3 . qu. I. can. Ad Sedem. ead. caus. qu. s. cap. 3. dc 6. hoc th. cap. 3. in

princi p. de clandestino deston f Hodie ex Conc. Generali Lateranensi nuptiae prohibentur usque ad quartum gradum cognationis & amnitatis inclusivE, cap. pen. hoc tit. cap. Licet ex quadam. de testib. Nuptiarum intra vetitum gradum poena haec est, quod scientes contrahentes has nuptias, ipso facto sententiam excommunicationis incurrunt, ex hac Clem. Ignorantes igno-xantia facti probabili, non sapina, se eme cognatos vel amnes, Constitinio non ligat. Ignorantes ver b jus prohibitionis, tenentur Constitinione, quia ignorantia juris non excusat, cap. ' I ij

84쪽

M IN CLEMENTI NAs

unapotia. de f. in VI. Ut si qua mulier ignorans servin. quasi libero nupserit, A dotem dederit , dc postea is servus judicatus sit, matrimonium solvitur, & dotem recipit, & liberi nati ex ea conjunctione, ut nati ex libera, & incerto patre spurii, ingenui intelliguntur, L. Si ignorans. C. Solui. matrimo. Quaeritur an contrahentes sponsalia in gradu vetito teneantur Constitutione .QVidebantur teneri, quia prohibitio nuptiarum tacite includit sponsalia, L. Oratio. ff. de θοUalib. Tamen verius est non teneri, quia Constitutio quae est poenalis , non extenditur , nisi secuta copula carnali, quia matrimonium contrahitur per sponsalia secuta copula carnali, cap. Is qui. de honsalib. Eadem est poena nuptias contrahentium cum Monialibus, de Clericorum in sacris Ordinibus constitutorum, de Monialium

nuptias contrahentium, eX hac Clem. Sc cap. I. ἐκ tot. tit. Cleric. vel μυent. matrimo. contrab. possunt.

IN LIBRUM V.

Tir I. De Magistri

niensis, sala manxilia , de quibus

EX Concilio Viennens, ne deesset peritia linguarum, per quam infideles possent instrui institutis Christianae fidei,

statutum est, ut Scholae linguarum Hebraicae, Arabicae dc Chaldeae erigerentur, Ac his imponerentur Magistri periti harum linguarum , duo scilicet cujuscumque linguae, qui eas publice docerent ι & hae Scholae erigerentur in Romana Curia, ubicumque ejus Sedes esset, necnon in Parisiens , Oxoniensi, Bononiensi de Salamantino Studiis , quae ea aetate erant clariores Academiae orbis Christiani. Constitui. Innocentii IV. in Scholis Romanis coepit audiri studium Iuris divini & humani, id est , Canonici de Civilis, 3c statutum est, ut Magistris linguarum statuantur stipendia idonea, & sumptus, id est, annonae& victualia: nimirum in Romana Curia,per Sedem Apostolicam; in Stu-

85쪽

COMMENTARII.

dio Parisiensi , per Regem Franciae; in Oxoniensi, per Reges Angliae, Scotiae, Hiberniae, malliae; in Bononiensi , per Italiae, in Salamantino per Hispaniae Praelatos. Monasteria, Capitula, Conventus, Collegia exempta, Mnon exempta, & Ecclesiarum Pastores, pro rata facultatum cujusque, Professoribus liberalium Studiorum stipendia statuta e fisco, L. Medieos. C. de Profess Medic. Tranquill. in Vespas. 18. Lamprid. in Severo, Symmach. I. epist. 79. &III. epist. 33. Zonar. in Justinian. Caslaodor. '.

Clem.

Ex hac Constitutione modus imponitur expensis Doctora . tus assumendi. Invaluerat usus, ut suscipientes honorem Minsignia Doctoratus, quae sunt Cathedra, id est, jus sedendi in Cathedra, de docendi; byrretus seu byrrus, apud aliquos liber, id est, traditio libri, annulus, osculum, ut notat Ioan . Andreas hic, circa cibos, vestes & alia ita modum excedebant, ut sumptu exhausti plerique vacui de inanes discederent, & gravati, id est, gravati aere alieno, ut sumptibus in hac re modus imponatur. Is ad quem pertinet collatio Doctoratus, vel Magisterii. Doctores dicuntur in Jure Canonico & Civili, Magistri in Theologia M Artibus ) Doctorandum debet obstringere juramento, ne ultra trium millium Turonensium argenteorum ire hac re impendat. Quod si quis etiam Pontificali dignitate praefulgens, Doctoratum vel Magisterium'conserat, non exacto hujusmodi juramento, per sex menses suspenditur a collatione Doctoratus, vel Magisterii. Aliqui Doctoratum conferunt auctoritate Apostolica, ut Bononiae Archidiaconus Bononiensis, ex privilegio Honorii III. aliqui de consuetudine; aliqui de jure communi. Hostiens. in Summa hoc tit.

NE Sarraceni habitantes in terris ditionis Principum Christianorum permixtim vel seorsim , ut in Hispania , & in Calabria, M Apulia, in Templis seu Mesquitis suis nomen Mahumetis invocent, nec peregrinationis causa accedant ad ejus I im

86쪽

'o IN CLEMENTINA s

lepulcriam. Sarraceni non pelluntur e terris Christianorum principum, sed in Templis seu Mesquitis suis vetantur invocare nomen Mahumetis. Sarraceni Luceria pulsi a Carolo Rege Sicilia:& Neapolis. Pandulf Convenat. libr. s. Clem. IV. epist. I63.

IURE communi inquisitio& coercitio haereticorum pertinet

ad Episcopum Dioeceianum, etiam in exemptis, non jure proprio tamquam ordinarium, sed tamquam Sedis Apostoliacae Delegatum , cap. Ad abolendam. in fin. de Haeretic. Sed propter negligentiam Episcoporum in inquirendis Sc compescendis haereticis, de qua male audivisse Episcopos Tolosanos, testem habemus ipsum Innocentium III. in cap. In causis. in sin. de Aect. a Sede Apostolica instituti sunt Inquisitores haereticae pravitatis, qui ex speciali commissione seu mandato inquirerent de haereticis,& eos punirent quascumque per dioeceses, cap. Filii. cap. Suirer m. cap. Ne aliqui. & passim hoc tit. in V I. cap. . de inc. Ordin. eod. Sed quia saepius Inquisitores nimis sua potestate abutebantur in oppressionem fidelium, hac Constitutione cautum est, ut inquisnionis ossicium exerceatur tam per Dioecesianos Episcopos, quam per Inquisitores a Sede Apostolica delegatos: ita ut quilibet ex ipsis, haeress reos sine alio possit capere seu

arrestare, ac tutae custodiae mancipare, etiam eos ponendos in vinculis, dummodo non valeant eos tradere duro, seu arcto carceri, qui magis ad pomam, quam ad custodiam adhiberi via deatur, vel quaestioni seu tormentis subdere, vel contra eos procedere usque ad sententiam, alter sine altero, Episcopus sne Inquisitore, aut Inquisitor sine Episcopo, aut ejus ossiciali, vel Delegato, vel Vicario Capituli Sede Episcopali vacante, quia Capitulum Sede vacante succedit in his quae sunt jurisdictionis, cap. Iu quae. cap. m olim. de major. σ Obed. cap. i. de Astit. in V I. idque intra octavum diem a die requisitionis invicem factae. Q od si Episcopus, vel Vicarius Capituli Sede vacante,

monitus nolit, vel non possit convenire cum Inquisitore, aut

Inquisitor cum Episcopo, vel Vicario Capituli Sede vacante,

87쪽

COMMENTARII. 7r

Episcopus, vel vicarius Capituli Sede vacante, vel Inquisitori potest alteri vices suas committere.

Sane quia

E circa carceres haereticorum, qui in quibusdam partibus vulgo muri appellantur,ic carcerati immurati, ut hic, & cap. Ut commissi. vers. Et illorum. hoc tit. in VI. fraus co simittatur ; hac Constit. cavetur, ut quilibet carcer vel murus hujus. modi sit communis Episcopo dc Inquisitori, oc cuique praeponantur duo Custodes idonei, quorum quisque unum elegerit, ita ut quilibet Custodum possit habere sub se Ministrum seu Clavigerum ; α in quolibet conclavi eiusdem carceris sive muri, sint duae claves diversae, quarum unam habeat unus Custodum, alter alteram, quam quisque Custodum cum officio ministrandi carceratis poterit committere Ministro.

g. Torro. FADt,1 Constitutione carcerum haereticorum, vel eorum Ninistri, seu Adjuvae, non prius admittendi sunt ad officium. quam coram Episcopo, vel Capitulo Sede vacante Inquisitore, sacramentum praestiterint de ossicio diligenter gerendo . dc cura fideliter adhibenda carceratis. Idem juramentum desideratur a Notariis Inquisitionis, coram Episcopo, vel Inquisit re, vel ab his substitutis . .

EPiscopus & Inquisitor adversus suspectos, vel famosos de haeresi debent ex fide procedere. Quod si per gratiam vel sordes

omiserint contra quem procedere, aut quem per injuriam V Xare praesumpserint, per triennium ab ossicio suspenduntur; alii vero ad officium inquisitionis ab his substituti, excommunicationis sententiam, eo ipso, id est, ipso facto incurrunt, a qua non valent absolvi, ni si a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo. Excommunicatus , quo casu excommunicatio reservata est Summo Pontifici, a quocumque potest absolvi, in articulo mortis. Hic casus semper excipitur, Clem. prox. inst. hoc tit. cap. Pastoralis. g. Praeterea. de ομ. Ordinar. can. Si quis μή- dente. I p. ν Α

88쪽

. IN CL EMENT IN As

HAc Constit. cavetur, ne inquisitionis ossicium cuiquam

committatur, nisi qui quadragesimum aetatis annum attigerit. Ex hoc in Inquisiitore major aetas requiritur, quam in Episcopo, cui sitssicit aetas xxx. annorum, cap. Cum in cunctis. de Ae h. can. Episcopus. 7 . dist. Cur tam varie laborat hic Ioan . Andreas; tamen potest dici in Inquisitore majorem aetatem requiri , quia potestas Inquisitoris est delegata & extraordinaria ,& minus favorabilis, & in In qui store electa est industria personae, cap. Is cui. de inc. deleg. in VI. Quare idoneitas requiritur. Eidem Constit. Episcopi & Inquisitores eorumque Vicarii vetantur, ne praetextu inquisitionis officii a quoquam pecuniam extorqueant, ne res Ecclesiarum ob delictum Clericorum, fisco Ecclesiae vindicentur, quia delictum Praelati non debet nocere Ecclesiae, can. Si Episecvum. i6. qu. 6. cap. Delictum. de R. t. in V I. Gunter. 1. Ligurin. alioquin excommunicationis sen tentiam ipso facto incurrunt, a qua non valent absolvi, nisi in mortis articulo, donec his quorum interest, plene satisfecerint de erepta pecunia. Notarii 3c Ossiciales inquisitionis ossicii, necnon fratres de socii Inquisitorum, seu Vicariorum , M Substitutorum ipsorum, Inquisitores aut Substitutos delinquentes in ossicio, si secreto, id est, privatim noverint, ipsos debent corrigere M arguere in secreto, id est, seorsim, remotis arbitris, can. Si peccaυerici et . qu. I. Quod si ita sciant, ut non desit probatio , si sit opus, id Praelatis inquisitorum M Vicariorum denuntiare debent, per quos re cognita Inquisitores Vicarii ab ossicio removendi,& Praelatis inquisitorum cessantibus in his puniendis , hoc denuntiandum Sedi Apostolicae. Inquisitores dc eorum

ossiciales monentur, ne abutantur jure portus armorum, si Magistratus per injuriam quid fecerit, fiducia Magistratus injuri cum tenetur, L. Nec Magistratibus. de injur. sum. liberi Clem. 3 AN uo Christi M cccxi. a Clemente V. P.M. celebratum

est Conc. Gen. Viennense. In hoc damnata est secta Beguardorum, Sc Beguinarum, quae his temporibus surrexit in partibus Alemanniae, quorum execrandi errores hic reseruntur ,

89쪽

COMMENTARII.

tur, 3c simul damnantur,& Episcopis una& Inquisitoribus munus imponitur de eorum vita & conversatione inquirendi. De iisdem agitur in Clem. r. supr. de Religis. domib. non obstante judicio Viennensis Conc. Beguinarum genus non est penitus sublatum conniventia Pontificis , ne deteriores fierent, redeundo ad saeculum, ut refert π. Nangius in Chroni c. ad ann. 1317. Hodieque supersunt Beguinae in Germania & Belgio, de quibus Miraeus in Chronic. ad annum Is Sy.

T i T. IV. De homicii volunt. vel casuali.

SI furiosus aut infans, aut dormiens, hominem muti Iaverit,

vel occiderit, nullam ex hoc irregularitatem contrahit, ex hac Constit. Infans vel furiosus, si hominem occiderit, non tenetur Lege Cornelia, cum alterum innocentia consilii, alterum infelicitas fati excuset, L. Infans. T. Ad Leg. Cornel. 'de sicar. Et satis furore suo punitur, L. pen. Ad Leg. Pomp. de parricid. L. Diamus. de ossis. Praesid. Amicto non est addenda amictio, L. Tam dementis. in fin. C. de Episc. aud. can. C. m percuyo. T. qu. a. cap. Ex parte. de Cleric. .egror. sel debilis. Augustin. Quaest. Veter. Testam. cap. 2. Nam aliquos scimus bubito dementes factos ,fuste , fe ro , lapidibus , morsibus, multis nocuisse s quosdam etiam occidisse: captos autem industria , iudicibus oblatos, minime reos factos, eo quod non υoluntate, sed impellente vi nescioqua haec gesserint inscientes rquomodo enim reus consitueretur, qui nescit quid fecerit. Infans, id est, minor septem annis, non punitur, quia non est capax doli: aetas illa ignorat quod videt, L. i. C. de fals monet. Idem dicendum de illo qui mortis vitandae causa invasorem occidit, vel vulneravit.

US ORAE non debentur, de solutae repetuntur, licet permissae sint statuto municipali juramento municipum firmato, ex hac Constit. quia jusjurandum contra bonos mores Clem. unic. Clem. unic. .

90쪽

IN CLEMENTI NAs

non est obligatorium, cap. Non est. Σ. de R. t. in VI. Usurae solutae repetuntur nonobstante juramento de non repetendis usuris , cap. Ad nostram. a. de jurejur. Ex Constitui. etiam usurae indebitae soluta: repetuntur expleta veteris juris Varietate, L. Indebitas. C. Je i ur. id est, sublata, L. Si non sortem. st . de condieῖ. indebit. Ex qua usurae indebita: lutae sortis debitae non repetcbantur, . . Caeterum. .FOE N εχ ATOR Es si conveniantur Aione usurarum, per censistas Ecclasiasticas compelluntur edere codices suarum rationum, ex hac Constitui. quia ita callidi: contractus foeneralitios ineunt, ut vix aliter convinci possint de vitio usurarum, quam editione suarum rationum. Ita Argentarii& Nummularii coguntur proprias rationes edere, quia eorum ossicium publicum eli. L, Suaedam. g. Nummularios. δί seq. ae de edend. L. I. C. cod.

PE R τ 1 N A c ετ g R a firmans, foenerari, seu usuram exercere non esse peccatum , velut haereticus puniendus est per ordinarios & Inquisitores haereticae pravitatis. Haereticus cst non modo male sentiens de articulis Fidei Catholicae, vel de Sacramentis Ecclesiae, vel etiam qui perversa habet dogmata, vel fallas aut ' novas opiniones comminiscitur , aut sequitur, can. Inter hir

TIT. VI. De excessib. Praelator.

IN hac Constitui. proponuntur varia gravamina, quae per Episcopos & alios Practatos superiores inferuntur Religiosis exemptis, privilegiatis, & non exemptis, Mendicantibus de Non- Mendicantibus-, a quibus abstinere monentur. Ejusdem argumenti est cap. i. N 2. hoc tit. Ordinarii exemptos capiunt, Mincarcerant in casibus non concessis a jure, id est, in casibus exceptis a jure, quia Ordinarii habeni jurisdictionem in exemptos in quibusdam calibus,tamquam Sedis Apc stolica Delegati , ut in

SEARCH

MENU NAVIGATION