Antonii Dadini Alteserræ ... In libros Clementinarum commentarii. Accessere sex prælectiones solemnes habitæ pro instaurandis scholis

발행: 1680년

분량: 184페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

inanto justius apud fideles arcendum est simulatum matrimonium, in quo non quaeritur de tuenda Lege Papia, lege nummaria , quaestuaria, & sordida, sed de tuenda Lege Dei & Ecclesiae, une qua nulla est silus rsacramenta sunt gradus , per quos Deus e caelo ad nos descendit; catena aurea, per quam caelum terrae connectitur , tubuli & canales, per quos omnia sere beneficia a Deo accipiamus. Et hoc est quod ait Augustin. Σα. de Civit. cap. 8. Mi eula fiunt per sacramenta. Matrimonium est Sacramentum, quo homines paene sacri fiunt, quo uterus sterilis foecundatur, quo Deus benedicit homini & semini ejus. Ne turbemus limpidis-smum sontem gratiae Christi, clandestinitatis & simulationis coeno & sordibus. Camelo similis qui aquam non bibit, priuia quam sontem turbet. Vocetur Christus ad nuptias , quibus semel intersuit, & quibus semper interfuturus est , remoto clandestinitatis & simulationis vitio, rectoque fine myrimonii proposito ; M venienti occurramus cum jubilo dicentes: Benedi ius tui venit in nomine Domini, ORanna in excelsiis.

142쪽

PRAELECTIO SOLEMNIS

AD CAP. Quaesitum. De rem permut. Habita pro instaurandis Scholis. Die xl x.

Octobris M. DC. LXXV.

V o Clerici quae est species hujus Cap. qui habebant Praebendas in diversis Ecclesiis, eas i vicem permutarunt speciali pacto ea de re inito. inaesitum est a Summo Pontifice, an permutatio quae fuerat facta ex solo pacto privatorum sine auctoritate Ordinarii, valeret. Consultus Pontifex respondit non valere, maxime praecedente pacto, quod semper in spiritualibus, vel connexis spiritualibus labem simoniae continet. Ratio dubitandi erat, quod permutatio quidem Dignitatum vetita est Conc. Turonensi, ut scriptum est hic , & cap. joribuι. άe Prabent. Verum prohibitio Canonis videbatur nones e porrigenda ad Praebendas. Dissicilius permutatio admittenda erat in Dignitatibus Ecclesiasticis, quim in Praebendis: quia Dignitas Ecclesiastica est jus mere Canonicum & spirituale, ut Canonia, quae separatur a Praebenda, quae est quid temporale, quatenus consistit in fructibus & stipendiis temporalibus , cap. Dilecto. de Praebend. cap. Cum omnes. de Constit. Praeterea videbatur non esse valde incongruum & incivile. permutationem Beneficiorum fies nter Clericos, quia uterque erat capax B neficii. Semel ordinatus in una Ecclesia potest capere quaecumque Beneficia in eadem, vel alia Ecclesia, quia huj ismo ii Beneficium capit non ex pacto, non vi & potestate

permutationis, sed vi & potestate ordinis, quo semel suscepto fit habilis A idoneus ad assequenda quaecumque Beneficia Eccle-

143쪽

siastica, ex quo Presbyter non potest ordinari sine titulo, sine

certa Ecclesia, can. Neminem. can. Sanctorum. o. dist. Et Beneficia quaelibet ordinum appellatione continentur, ut in can. Ex multis. i. qu. 3. Beneficium Ecclesiae, quod quidam Canonicam, vel Praebendam, aut Ordines vocant. Item ex quo semel admissa est permutatio Beneficiorum, videbatur ea ex solo pacto possessorum valere, nec desiderari auctoritatem ordinarit: quia si pactum esset vitiosum, frustra adhiberetur auctoritas Episcopi : quia solus Ponti sex potest purgare labem simoniae, si qua inest pacto hujusmodi, propter plenitudinem potestatis, cap. a. de Peabend. in V I. Et permutatione Beneficiorum semel de jure recepta, nihil vetat eam valere ex solo pacto inter Clericos. Frustra postulatur a Principe, quod de jure communi obtineri potest, L. Imperatore . de re auctori

Tamen verius est permutationem Beneficiorum non valere omnino sine auctoritate Superioris. i. Cum quis ordinatur, non ordinatur sine titulo, sine certa Ecclesia, in qua quis ordinatus est, in ea perpetuo debet perseverare, dicto can. Neminem. dicto can. Sanctorum. Sicut o dinatio habet causam perpetuam, ita & titulus qui accedit ordinationi , eodem jure censetur : ita ut semel ordinatus non possit renuntiare titulo , non secus ac ordini, neque discedere

ab Ecclesia in qua ordinatus est, saltem nisi auctoritate superioris : puta si propter utilitatem Ecclesiae de una Ecclesia tran feratur ad aliam , semel ordinatus pro vincto & inseparabili habetur. In somnis sibi quis visus est catena astigari templo Neptuni , factus est sacerdos Divi. Artemi)or. lib. i. Hinc edicto Praetoris cautum, ne in Jus vocetur qui propter loci religionem

inde se movere non potest, L. 1. de in ius vocand. Alligatus es Ecclesiae, noli dissolvere vinculum, quo religione fortius, quam ferro nexus tenereris : noli hac permutandi solertia per dive sis Ecclesias vagari & discurrere, magis fugiens Dominum, id est, Episcopum, quam aliam Ecclesiam petens. a I. Permutatio Benefici&rum non valet quidem per se ex pacto vel consensu privatorum , sed convalescit adhibita auctoritate Superioris, id est , Episcopi : licet enim pactum posses

rum, quod causam dedit permutationi, non careat labe simoniae, quae a solo Pontifice purgari Sc eximi potest, tamen permutatio valet adhibita auctoritate Episcopi, per quem purga urlabes

144쪽

pRo INSTAURANDIS SCHOLIS. Qu

labes simoniae, si qua inest, non jure suo, sed ex Constitutione Apostolica, per quam Episcopus potest dispensare contra jus

in casibus expressis a Iure; ex Constitutione, inquam, Apostolica, quae versa est in Jus commune, ex quo clausa est in Corpore Iuris. Diu dc anxie disputatum est , an permutatio Beneficiorum omnino valeret, non absque ratione. i. Quia permutatio sua natura similis est emptioni & venditioni, L. a. C. de rer. permut. L. Sciendum. f. pen. F. de AEdil. Edict. quomodo permutatio potest cadere in spiritualibus, quae emptionem dc nundinas abhorrent. Nonne Christus de templo ementes dc vendentes flagello ejecit Alienatio Beneficiorum

vetita est,can. Alienariones. I 2. qu. 2. Ergo dc pzrmutatio, quae alienationis appellatione continetur. L. ult. C. de reb. alim. non alien .

A permutatione non abest labes smoniae, quod in ea Beneficium detur pro Beneficio. Etiam spirituale non potest dari pro spirituali, cap. ult. hoc tit . quia quaecumque res media sit, est vice pretii. Pro Beneficio quicquam dari non potest, neque obsequio, neque manu , id est , numeratione ; neque lingua, id est,

promissione, can. Sunt nonnulli. I. qu. I. neque opera, quae inter socios est vice pretii, L. Cum duobus. f. I. inst. Pro socio. Procollatione Beneficii nihil potest dari, nequidem Fabricae, vel donariis, id est, ornatui Ecclesiae , can. Ex mul se. I. qu. 3. Atque ita Beneficium pro Beneficio dari vel permutari non potest. Item collatio Beneficii debet esse libera, cap. uni c. de rer. permur. in VI. At si collatio fiat ex causa permutationis, collatio non potest dici credi ve libera, clim collatio sit necessaria, δc Ordinarius cogatur conferre permutantibus, cap. Cum υenerabilis. de excepi. dicto cap. unic. de rer. permul. in V I. Clem. unic. eod. tit.

Imo permutatio debet fieri sine fraude, dicto cap. unic. derer. permul. in V I. At permutatio non carer fraude, cum fiat in fraudem ordinarii, cui ex permutatione adimitur libera colla tio Beneficii, quae jure communi ad eum pertinet, can. omnes Basilicae. 16. qu. 7. Necnon permutatio non vacat fraude SI dolo, hoc iplo quod permutatio fit ex pacto praecedente permutantium, ut Beneficia conferantur permutantibus : at non

valet ulla pactio in spiritualibus, cap. Cum pridem. cap. ult. de

145쪽

D, PRELECTIONES SOLEMNE s

pata. Ex quibus facile concluditur permutationem Beneficiorum

omnino explodendam esse. . .

Adde. Renuntiatio Beneficii coram ordinario fieri debet pure & simpliciter sine aliqua pactione, conditione, vel modo, dicto cap. Cum pridem. Solus Summus Pontifex potest admittere resignationem in favorem: Ergo ordinarius non potest adis

mittere renuntiationem , si fiat ex caula permutationis. Renuntiatione semel admissa vacat Beneficium , extinguitur jus omne quod renuntians habebat in Beneficio. Per renuntiationem circumscribitur pactum praecedens factum de renuntiando caula permutationis, & remanet nuda & simplex renuntiatio , quam sequitur libera Collatio. Sublato pacto , & causa permutationis pacto apposita, ordinarius non potest conferre Beneficium ex causa permutationis, quae renuntiatione ipsa soluta de extincta est: ordinarius ipse non obligatur ex pacto permutantium : nemo ex alieno facto obligatur , L. Solυendo. de negor. σest. L. Debitorum. C. de pac . Nemo oneratur ex alieno facto,

L. In causa. de Procurator .

Permutatio quoque Beneficiorum , tantum heri debet propter utilitatem Ecclesiae. cx hoc cap. puta, si unus c Beneficia-.tis sit utilior in majori Ecesesia. Hoc argumento permutatio Beneficiorum non debet fieri ex pacto privatorum. Vix sperandum est, ut paciscentes magis solliciti sint de utilitate Ecclesiae, quam de privata. Episcopus ob utilitatem Ecclesiae potest transferre Clericum de Ecclesia ad aliam : sed huNimodi mutatio non fit ex pacto privatorum , sed osticis judicis proprio motu , caula

cognita, M sine pacto possessorum, ne permutantes videantur sibi invicem conferre Beneficia: mutatio illa non est dicenda permutatio quae fit tantum inter contrahentes; sed transsatio, quia magis transseruntur nutu dc auctoritate superioris , quam proprio Consi Diu, . . Tandem tamen obtinuit collationem ex causa permutationis valere, licet praecedat renuntiatio ex cauta prrmutationis, quia

collatio hujusmodi non ex pacto , sed hon sta intcrpretatione videtur fieri ossicio judicis ob utilitatem Ecclesiae, ut in cap. Nisi sent. de Praebent. Pensio reservata super B'neficio confit- matur, non ex pacto partium, id est, babita ratione pacti, sed ex j issione, id est, sententia judicum pro bono pacis. Pactum

pr. xcedens non vitiat permutationem, sed vitiatur, dc pro non scri uto liabetur, ita ut collatio ex causa permutationis rema-

146쪽

. . PRO INSTAURANDIS SCHOLIS. 1, i

neat, quasi collatio libera μ simplex : ut in aliis casibus turpis conditio apposita institutioni non vitiat institutionem, sed remittitur , 3c institutio pro pura habetur, L. Vuae sub conditione. de condit. instit. Permutatio Beneficiorum per se nulla & vitiosa est, quia non caret labe simoniae : sed quod vitii inest , purgatur auctoritate Superioris. Multa sunt quae per actionem peti non possunt, quae praestantur ossicio judicis , L. AEdiles. g. Item ficiendum. de aedit. Edict. L. Quintus Mutius. de ann. legat. Non injuria fiunt quae jure potestatis a Magistratu fiunt, L. Injuriarum. M. αuae jure. de' injuγ. Auctoritas judicis est complementum & subsidium omnium actionum, ut quod his deest, suppleatur ossicio judicis. Ossicium judicis latissimum est, in multis liberum esse debet :unde ossicium judicis dicitur nobile. Rerum expediendarum causa multa relinquuntur arbitrio judicis, quae commodius explicari non possitnt. Permutatio Beneficiorum seri debet auistoritate Superioris,& majorem potestatem desiderat. Inferior Episcopo non potest admittere permutationem, lichi collatio Beneficiorum potast pertinere ad inferiorem ex privi Iegio, vel consuetudine praescripta , cap. Dilecta. de major. Obed. cap. iterana. de ELA. cap. Mandatum. de Praebend. in VI. Inferior Episcopo non potest conferre Beneficia ex causa permutationis, quia hujuscemodi collatio solum datur Episcopo a lege , ex Constitutione scilicet Apostolica, quae tacitae dispensationis vim habet. Permutatio debet fieri de Ben cficio Ecclesiastico cum Beneficio Ecclesiastico , ex hoc cap. 8c cap. unic. eod. tit. in VI. quia spirituale non potest permutari nisi cum spirituali. Spirituale non potest permutari cum temporali, cap. Ad quaestiones. cap. ulc. hoc tit . quia nulla est societas Christo cum Belial.

Beneficium potest permutari cum Capella, vel praestimonio quod consertur in titulum , quia praestimonia Beneficiorum

Ecclesiasticorum jure censentur , cap. Quoniam . de concess. Praeis bend. in VI. Et haec est sententia joan. Andreae in cap. unic. hoc tit. in VI. &Clem. unic. eod. tit. & Friderici Senens tract.

de permur. Beneflc. num. 22.

Superest quaestio, an Beneficium Ecclesiasticum possit permutari cum Capella vel obitu modo fundato ad hoc ut permutetur cum Beneficio. Ratio dubitationis erat, quod hujusmodi

147쪽

i L PRELECTIONES SOLEM N ps

Capella, etsi non su Beneficium Ecclesiasticum, non est res omnino profana. Sola destinatione res sit sacra, vel quasi sacra , L. Si nondum. C. de furr. Oblatione patris filia consecratur, ut illo loco Virgil ir. IZneid. Ipse pater famulam υουeo. Atquaita videtur quasi Beneficium poste permutari cum Beneficio Ecclesiastico : maxime si spectemus quod ex hujusmodi fundatione melior sit conditio Ecclesiae. Ecclesia augetur facultatibus , augetur obsequium S ministerium Ecclesiasticum. Ecclesiae interest plebem Clericorum Deo ministram tum semper augeri. Millia millium mimsrrabant ei, Apocalyps. i. Et Psalm. 3 populo honori lauto laudabo te. Tamen si verum amamus, id genus permutationis nullum SC irritum, imo vitiosum de simoniacum

cst, S ut tale explodendum.

Permutatio Beneficiorum ipso jure foedatur labe simoniae , quatenus Beneficitim datur pro Beneficio i res pro re, quae est vice pretii, & pensationis causa. Et iam oblatio bonorum eo pacto, vel sine pacto, eo animo facto, ut admittaris in Canonicum, & oblata quoad vixeris, retinens loco Praebendae, vitio simoniae non vacat, propter pacti vel taciti labem , cap. Tua nos. de Simo. Quanto magis permutationi inest vitium simoniae, si pro Beneficio Ecclesiastico detur Capella, vel obitus modo fundatus , ut permutetur cum Beneficio Ecclesiastico 3 Si spectemus mentem dc propositum contrahentium , quidnam aliud est hujusmodi fundatio Capellae, quam uirpissimum inter Clericos foenerandi genus , mera negotiatio , sagena missa ad capturam Praebendae vel alterius Beneficii 3 Honeste Beneficium permutari non poterat cum praesenti pecunia. Rei expediendae causa pecunia deponitur , fundatur Capella , ut concilietur per mutatio Beneficii. Quonam consilio fit istud ac studio augendi census Ecclesiae Z Non alio certe quam Beneficii Ecclesiastici

adipiscendi : ne opponatur commodum M emolumentum Ecclesiae , nc honesta interpretatione non honestus quaestus obveletur. Ecclesia nimis laborat copia opum , quae magis nocent,

quam prosint disciplinae Ecclesiasticae. Vix disciplina continetur

inter tot δc tantas opes, quae remissionem & relaxationem morum magis suadent, quam disciplinae studium. Disicite, Pontifices, in I ncto quid facit aurum. Per c Satyr. 21. Ecclesia paupertatis alumna , non quaerit quae sua sunt. Ecclesia in paupertate, zelo' Dei exarsit; inter opes deferbuit, ac paene refrixit.

pirituale non potest permutari cum temporali. Quid saecu-

148쪽

larius quam hoc Capellae genus, quod revera nihil aliud est, quam pecuniae depositum negotiandi causa, id .est, Beneficii

comparandi animo, sagitta Volans ad venandum Beneficium Beneficium hamatum & piscatum, ad illiciendum Sc rapiendum pinguius Beneficium. Bona sua offerebat Simon, ut acciperet Spiritum, id est , donum curationum in praemium Beneficii istatim eum repulit Petrus, dicens: Pecunia tua seu tibi in perditionem. Damnatus est Simon quasi pessimus negotiator, id est, redemptor & mango Spiritus sancti. Ab Innocentio III. damna iatus est Clericus, qui offerebat bona sua Ecclesiae, ut in Canonicum admitteretur, δί ea Praebendae loco ement, dum vive' ret, quia non erat mera & simplex oblatio, sed pacti simoniaci genus, cap. Tua uos. de sit monia. Tentabat Simon quod hodie in conspectu Ecclesiae impune & quasi licite facere solent Clerici, connivcntibus qui prohibere possunt, dc laetantibus de in crementis rerum Ecclesiae. Quid fiet de hujusmodi Clericis Peccantes cum Simone, orante Petro Principe Ecclesiae, cum Simone peribunt. Non purgatur simonia Obtentu commodi temporalis Ecclesiae; imo eo turpior est simonia, quo religionis& pietatis specie velatur. Nihil in speciem fallacius est, inquit Liv. lib. 3'. quam praυa religio , ubi Deorum numen praetenditur sceleribis pNihil omnino ita foedat & labefactat Ecclesiam, ac simonia, quae est pessima haeresis, & sacrorum omnium corruptela. Do-iendum a multis saeculis male audivisse de simonia Ecclesiam Gallicanam. De ea explodenda δc eliminanda sollicite laboravit Gregorius epist. scripta ad Reges nostros, can. Ferotir. I. qu. i. Joannes VIII. epist. 98. Gregor. VII. lib. 4. epist. ΣΣ. Sed infelici fato Ecclesiae nondum exempta labeS. His diebus re- cruduit foedissimum dc teterrimum vulnus Ecclesiae, excogitato novo simoniae genere, quod e se periculosius est, quod pietatis colore adumbratur.

Exsurgite, evigilate , Pontifices , securim ad radicem apponite , ne admittatis hujusmodi permutationes: brevi evanescet hoc monstri genus, & Ecclesia quae hoc moniae schemate nimis foedatur, quamprimum pristinam faciem δί decorem reci piet. Praebenda vel Beneficium non potest permutari cum Bene fi

cio ficto M imaginario, quod vocant de pertica , Glo T. in cap. I. de re n. in VI. . nto disticilius potest permutari cum B

R iij

149쪽

134 PRAELECTIONES SOLEMNEs

neficio nummario , de bur sali, quod latet in folle dc arca, impatiens lucis Sc conspectus Ecclesiae, quod nihil aliud est quam

commentum de simulacrum Beneficii, non Beneficium , sed redemptio Beneficii, & simoniae Velamentum. Simonia non contrahitur palam dc publice in foro, sed variis artibus obnubitur. Quomodo tolletur simonia, nisi artes de machinae simoniae tollantur dc collatio pecuniae , quae est instrumentum M pignus perpesuum simoniae, & quasi assidua obstetrix simoniae, conciliatrix simoniae, omnibus modis submoveatur

Hoc maxime munus est Pontificum, totis viribus simoniam compescere : Magistratuum quoque, quorum dignitas suas infulas , suum sacerdotium habet: hae Vicariae partes sunt. Dignum est taculo de regno Christianissimi Principis, ut deterrimum simoniae genus de medio tollatur, dum sibi Zc suis non parcit, dum totis viribus bello M armis decertat ad coercendos haereticos, dc restituendam fidem Catholicam eorum finibus ex

lantem.

Huie ubi tollendae remedium aIi quod tentarunt Pontifices , apposita clausula, dummodo non fiat animo hermutandi. Sed frustra apponitur haec clausula, nisi remediis Iuris adjuvetur, manu Episcoporum Sc Iudicum : quo enim animo fundantur hujus modi Beneficia, quam animo permutandi cum Beneficiis Ecclesiasticis 3 Lex imperfecta est quae hoc genus permutationis vetat, di contractum non tolIit , neque coercet. Inanis clausula

qua illuditur sacro pxaecepto : Gratis accepistis, gratὶs dato.

150쪽

pRO INSTAURANDIs SCHOLIS. 13s

PRAELECTIO SOLEMNIS

A D L E C. u L T. T. De haereae instituendHabita pro instaurandis Scholis die xl x.

Octobris M. D C. L X X VIII.

O L E M N i s hujus Praelectionis argumentum erit Lex ult. F. de haered. instis. quae desumpta est ex Paulo libr. a. Decretorum seu Sententiarum Imperialium, Lex singularis in toto Iure sc cundum Bartolum. Hujus Legis causa digna visa est judicio Principis. Hoc exemplo non indigna erit, ut spero, auditorio Ill. Pontificis, δί ccleberrimi coetus. Tolosa tot Iuris peritorum parens, altrix Sc alumna, tot fere parit de educat Iudices, quot Auditores. E Scholarum subselliis quotidie sui gunt praestantissimi Iudices. Nec respuit Senatus quos Schola probavit, & honesto pulvere foedavit. Mihi principalis vice judicii erit vestrum judicium , si de eo bene mereri

liceat. Veniamus ad speciem. Pactum eius Androsthenes. testamento condito Pactumeiam Magnam Pactumeii Magni filiam ex a se haered, in instituit , eique patrem ejus substituit. Forte occiso Pactum fio Migno.& perlato rumore de morte Pachii meiae, testator testamentum mutavit, & posteriore testamento Rufum haeredem instituit , praemissis his verbis : Quia haeredes quos habere voluι, continrere non potui, Rufus mihi h. eres esto. Mortuo testatore Pach meia quae priore testamento hisces scripta crat, per libellum adiit Imperatorem , eumque supplicavit, ut sibi consuleretur nolio 8e irrito dicto posteriore testamento, quod conditum c siet ex falsa causa , ex falso rumore mortis ipsius Pactumeiae. Cognitione suscepta Imperator super ea re pronuntiaVit. Nimirum ea aetate Imperatores utcumque rei bellica: δt to-

SEARCH

MENU NAVIGATION