Dominici Aulisi Opuscula : De gymnasii constructione, Mausolei architectura, Harmonia Timaica, & Numeris medicis : his accessit Epistola de colo Mayerano

발행: 1694년

분량: 186페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Eo etiam pertinent naves, quas ii quando sepulcris appositas scimus. Ecce Simeon Thas- si in Mausoleo, ad omnem memoriam illustri, quod prope a Dio spoli excitavit, navem lingulis Pyramidibus adjecit. Describitur a Josepho . Trimalcio apud Petronium . Te rogo naves etiam monumenti mei facias plexus velis euntes. Quasi non alius nos portus excipiat, quam sepulcrum. Ipsa areae latitudo pedum II , argu mento est , membra Quadrigae in dupitum . fuisse a ueti, ut longo intervallo eX tenuata, justam magnitudinem oculis spectantium objicerent . Equi cursoris crassitudo cum sit pedibus duobus minor, constat pedes 8 t api

tribui quatuor equis, relicto justo spatio tara pro mediis equis jugalibus, quam pro eX tremis funariis. Ergo qui assignat ipsis pedes Ir,auget in duplum. At areae longitudinem pedum 3 1 semis, noto tam equi,& currus e Xplebant; nam concer- . tantium currus brevissimus erat, duabus tantum rotis delatus, cui duplicato non nisi pedes quinque deberi possunt, ut alii I s cum se misse e ciuis, & ipsis in duplum auctis. Et itata

ante,

82쪽

36 Dominici Aulisj

ante, & pone relicti in area quini pedes cum semisse puri ad Stadii longitudinem designandam, taqua QMdriga in medio spatio esset, relictis hinc carceribus,illinc provolas ad metas. Sed jam ad se nos vocat Agitator , qui ita,

curru ere stus , Sc imminens equis animos addebat, ut repraesentatur in nummis Neronis; dc Severi, & in eo, quem Crotoniatae in Tra-jani honorem cuderunt. Is, si eandem proportionem servamus, ingrandescebat ad pedes Ia , quando sex pedum justa hominis magnitudo est , Vegetio teste. Cui si octo pedes currus altitudo duplicata addidit, jam tota Mausolei moles fuerit alta pedes I o, ut Plinius habet. Nihil esst ergo causae, cur Dale-

capius numeros Plinianos corruptos causetur.

In hac tota Mausolei structura nihil esse, arbitror, quod Architecti non commendent; nisi forte aliquem offendat ostium in majori latere si tum . Quod, opinor, in causa fuit, ut in Plinio hodie legatur, bretius a frontibus. Huic dissicultati certius respondere possemus, si nobis auctores membra, Opera, quae intus in Cella extabant, nota facere volui sent . Certe causam aliquam inveniremus non

83쪽

De Mausolei Architectura s

dissimilem ei, quae veteres Architectos impulit, ut & in Gymnasio ostium in latere majori aperirent. Nunc in tanto eorum silentio difficilis divinatio est. Quid, si per Celta spatia

duo sepulcra disposita credamus, unum Mausolo, alterum Artemisiae λ quando dc viventes sibi monymenta extruebant, heredum Oseficia praesumentes. Unde in veteribus sepulcrorum lapidibus frequenter illa occurrunt,

V. S. idest, etivo sibi. Et in Oriente de Asa , Sobna, & Josepho Arimathaeensi notum est, ut de aliis sileam . Si ita, inquam, credamuS, quid aptius, quam ostium in majori lateret.

Collocare , ut ingredientes Cellam, statir alterum ad dexteram,alterum ad sinistrari ita haberent Θ Artemisia etiam amor persuadet, ut non alibi quiescere Voluerit, quam, ubi mariti sepulcrum spectaretur. Sed haec dissinire periculosum est ; nec eo dico, ut quidquam amrmem , sed ut intelligamus non deesse causas, Ob quas Osium a latere minori in majus transferri non modo decens, sed propemodum necessarium sit.

Et haec pro Plinii quaestione dissolvendet , dicere habuimus de Mausoleo , quod om H nium

84쪽

s 8 Dominici Musisj

nium artificum oculos tenuit , & de cujus symmetriis commentaria reliquere Archite. in primis nobiles, Satyrus, & Pytheus, ut Vitruvius libri p. prooemio memorat: quaesieXt irent, nostra hac dissertatione nihil fuissct opus. Cetera de Mausoleo in tanta notitiMingere rein inculcare vanum esset.

85쪽

DE HARMONIA

Imaei physiologiam, quae superata temporum invidia, integra ad nos pervenit, tanti Plato fecit , ut in eam veluti commentarium dictare non sit dedignatus. Et plane dixerim, nihil aeque gloriam, Platoni conciliasse, quam quae in Timaeo habet, non hausta , ut quidam e veteribus falso opinati sunt, de libris postumis Philolai Crotoniatari sed, ut res ipsa loquitur, e libello Timaei Locri, qui Dorice inscribitur, περὶ κοσμω , ἡ, . Hic & Mundi Harmoniam, ideas, de quinque Geometrarum Homogenea corpora,& Circum pulsionem, alia reperire est, quae vulgo Platoni tribuuntur . Nonne-H a ga

86쪽

6o Dominici Musis jgaverim,plurima in Timaeo perobscura, apud Platonem luce donari, quaeque silente eo, vereor ut ab alio quoquam potuerint deprehendi: haec tamen ipsa a viva voce Timaei accepta nobiscum Platonem communicasse credere par est , quando ut ejus non modo os intueri, & sermonem audire, Verum etiam ut peni

tus perspicere intimos animi sensus posset, Locros EpiZephyrios contendit , id quod a Cicerone proditum est libro s de Finibus : fur Plato, inquit, AEg3ptum peragravit,ut a Sacerdotibus barbaris Numeros, Coelestia acciperet Θ Cur post Tarentum ad Archi-

tam λ Cur ad ceteros thagoreos, Echecratem, T imaeum, Acrionem Locros 2 Et si autem in eo libello de Universa Natura Timaeus inquirat, & pertractet, nos tamen irta praesens nihil ferme de rebus physicis erimus soliciti, contenti eam solum partem in manus sumere, quae ad Mathesim pertinet, &Mundi Harmoniam continet. Ea non est, quae fa ista sit ex collisu, dc attritu orbium Coelestium, de qua nunquam Timaeus cogitavit, Scposteriorum temporum commentum fuit ;sed quae ex solis numeris constet, quaeque non

87쪽

De Harmonia Timaica. 6 Isensus ullos, sed solam mentem demulceat. Contemplatus Timaeus perfectum , ratumque Mundi ordinem, in eam sententiam prolapsus est, ut crederet, a Deo Mundum non nisi Geometricis, & Arithmeticis proportionibus creatum, quae simul unitae perfectat ,

Harmoniam in numeris concinnarent . Nos

an Mundus ita conformatus sit, ut Timaeus opinatur, nihil statuimus, ea omni inquisitione peritioribus permissa. Quae tamen de Harmonia tradit, ut subtilissimum Mathesis opus, explanare aggrediemur. Et sit autem hic de Timaeo potissimum agatur, quia tamen ipse rem paucis absolvit, ideo nos circa ipsa uberiora Platonis verba, ut sunt a Cicerone versa , & in quibus tantopere hactenus insudatum est, haerebimus. Deus itaque ad Harmoniam Mundi componendam , Unam principio partem detraxit ex Toto, ut Plato ait. Quale istuc Totum3 Aliorum sententias ha et in re audire,est bonas horas perdere. Totum hic non est, nisii ea Numerorum summa,quam Deus ad Mundi Harmoniam selegit . Ex ea utique haec prima omnium pars decerpta est. Quid moror λ To.

88쪽

tDm est numerus II 69s , quippe ex totidem unitatibias Harmonia Mundi constat: dc ex hoc propterea Deus primam partem accepit. Timaeus clariorem etiam facem accedit, cum quae prima haec pars fuerit, declarat. μιαν α*m-

δεκαm s τρισοῦν ε κατοντο.M. Unam auferens Deus

primam partem, qua sit 38 . Hoc est, istum ipsum numerum primo accepit, qui esset totius fabricae veluti primo jactus lapis . Nam ita Plato pergit. Se uvdam autem prima partis duplam : deinde tertiam, qua esset sicunda sesquialtera , prima tripla : deinde quartam, qua secunda dupla esset:quiu-

tam inde, quae tertia tripla: tum sextam o Zu

plam prima: pori remo septimam, qua septem

Ῥiginti partibus antecederet prima. Dubium esse non potest, quin Geometricas numerorum Progressiones in his Plato insinuet. Ponit ob oculos duas, altera proportionis duplς,alteram triplς,quae ab uno prae aliis selecto numero e Xors ,&in geminos veluti rivos deda hinc inde ad Latera profluunt, tum ad Quadrata , tandem ad Cubos. Statue pro primo termino unitatem, hinc ad duo,illinc ad tria

89쪽

De Harmonia Timaica . 6 3 tria progrediaris , quae prima Latera sunt. Tum ad quatuor, & novem,prima Vuadrata . Demum ad octo, & ad vigintis epre , qui Cubi in numeris occurrunt primi. Si nihil praeterea requireretur , Consteta res esset; sed quando ad absolutissimam Harmoniam numeri, qui simul Geometricam, simul Arithmeticam proportionem nectant, eligendi sunt; ideo non hic haerendum , ut inepte vulgo fit, sed vestigandum ulterius est, qui numei us pro primo termino, ac tanquam reliquorum fonte statuendus sit ,' quique Unitatis vicem gerat, ut ipsi ea Latera , dc Quadrata, eos Cubos demus, qui deindα Symphoniarum seu tonis, seu linamatis capaces inVeniantur: prieterea quo ordine sint

collocandi, uno ne versu omnes, an in quincuncem

Et Crantor quidem Solensis , unus eXmultis, qui in hoc curriculo sudarunt, recte non alium in primo loco s a tui oporter numerum voluit, quam illum ipsum jam indicatum 3 8 q. Ergo veritatem odoravit, sed odoravit tantum; nam cum deinde reliquos, de quibus hic agitur,numeros duplici serici in

90쪽

64 Dominici Atilisi

in quincuncem disponit, Omnia corrupit, operamque lusit. Eum sequutus fertur E

3opa IO3 . His vero numeris, quae porro in Platone sequuntur,nec ulla ex parte aptat, nec si tenteS, pro voto succedet. Ordo est, qui obstat Neque enim fides Plutarcho habenda est, qui putat iis, quae a Platone dicuntur , Omnia melius respondere , si pro primo numero, dimidium ejus quem Crantor statuit,ponamus, hoc est, I92.

Diagramma Plutarchi

Quid

SEARCH

MENU NAVIGATION