Dominici Aulisi Opuscula : De gymnasii constructione, Mausolei architectura, Harmonia Timaica, & Numeris medicis : his accessit Epistola de colo Mayerano

발행: 1694년

분량: 186페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

De Harmonia Timaica. 8sQuod si libeat in his Comma venari, quod est inter Tonum majorem, minoremque discrimen, & se habet, ut 8 I ad 8o, id prompte fiet, si conseras Lineam Pythagoreoru X cum

Vigintiquadruplum primi . Quare & ea hic

inserere fuit opus , ita ut alter terminus MLinea, quae eum non capit, resiliret: eX quo

haec Liminata, απειμαὶ audiunt, qua si abscis o-

112쪽

85 Dominici Aulisj

nes . Quantas nugas effuderint hi ex nostris Musicis , qui ut ceteris peritiores viderentur, de Limmate, & Apoto me scripserunt, piget

referre.

Cur vero ultra numerum , qui primi viginti septuplus est, non procesIerit Timaeus, ut facere Quidem poterat, sed in eo haeserit, δίterminum fixerit, in causa est, quod Geometricae Progressiones,de quibus in principio dictum est, violandae non erant. Sic se habent numeri, quibus Mundi Harmonia componitur, quae tota decem unitatibus in quatuor coalescentibus numeros comprehenditur . Hoc nimirum est quod sibi voluit celebre illud Pythagoreorum jusjuradum.

Juro per quem Anima datus ille Uua

ternio nostra,

Natura fermans fontem que , ortumque perennis. Nam quinque Musca Intervalla in Quaternione isto insunt: quippe duo ad unum est Diapason, tria ad unum Diapasonk diapen

113쪽

De Harmonia Timaica. 87 te, quatuor ad unum Disdiapason, tria ad

duo Diapente, quatuor ad tria Diatessarorta EX tot non amplius Intervallis Systema Musicum olim constabat. Imo vero Pythagoras judicavit intra Diapason consistere Musiicam debere, si teste Plutarcho stamus in libello de Musica. Unde conjeetari quispiam posset, Mundi Harmoniam non tam longet. a Pythagora promotam, quam a Timaeo factum est , nam Diapason ultra octavum Lineae terminum non excurrit, qui est primi duplus: complectitur vero & Diatessaron,SI Diapente. Etsi interim non immerito suspicemur, quae de Pythagora traduntur, ea nosemper qua par esst,fide commemorari. Certe Pythagorae Quaternio & Disdiapason , dc Diapasonkaediapente comprehendit . Quia Vero Harmoniam Mundi in nostro etiar

114쪽

8 3 Dominici vitilisj

animo inesse Pythagoras Censebat , hinc

dix, s fons aterna natura , idest animi ipsus. Nec alia in Quaternione quaerenda mysteria . Sed jam iterum nos Plato Vocat. Hanc igitur, ait, omnem conjunctionem, duplicen in longitudinem dissidit: mediaque accommodans mediam, quas decussavit,deinde in orbem torsit, ut G ipsa secum, inter se ex

commissura, qua e regione esset, jungerentum. coq; motu , cujus orbis semper in eodem erat, eodemque modo ciebatur, undiq, es eas amplexus . eAtque ita cum alterum esset exteriorem , alterum interiorem amplexus orbem,illum lationem ejusirim natur , hunc alterius nominavit. Gassendus magna eruditione,& ingenio vir, in summam desperationem adductus capiendi quidquam eorum , quae de Mundi Harmonia Plato habet, palam optavit exsuscitari Virum, quo rogetur, ut haec sua aenigmata solvat, ut sese tandem intelligi patiatur; inter cetera, ut suam istam Decussationem, seu Chia sinum declaret. At vero nihil tanto miraculo opus esse

115쪽

De Varmonia Timaica. 89

non adeo se involvit Plato,ut non etiam s. satis explicet: offundit quidem tenebras,sed in quibus interluceant scintillae, quae non neglectar claram lucem accendere possint. Quod ut hae enus in ceteris, ita in iis , quae supersunt, re ipsa probabimus.

Harmonicos omnes in unam Lineam .

explicatos numeros , summus opifex dissis ecavit in duas . Non quidem aequales , nam ita omnem harmoniam, quanta qnaneta est , corrupisset. Quippe disse Iio haec in medium incidisset Limma , quod est 1944 ' ao 48: & utriusque linete harmonia

evanuisset . Divisit ergo in lineas longitudine inaequales,quarum minor primo termino 3 84 , & decimo quinto Is 3 6 concluditur, intra quos omnia quinque Musica Intervalla habentur, ut in Linea X observare est , dc supra monuimus. Major vero est a termino decimos exto 17 et 8 ad ultimum Io 368, d . cuius harmonia suo loco dicemus. At harum linearum quis tandem usus λFas Deus in sui medio aptavit vicissim inis

speciem Chiasini,seu Decussis: idest alteram alters oblique superimposuit per medium: M tum

116쪽

so Tominici Atilij j

tum singulas capitibus commissis torsit imorbes. Sint duae in Quales lineae ABC, DBE, quae se medias decuitent in B, ut D recedat ab A tot gradibus , seu partibus circuli,

quot distat Polus Eclipticae a Polo Mundi . Linea A B C minor , sit ea pars Harmoniae , quae primo termino , & decimoquinto includitur: at altera pars, qua est a termino decimosexto usque ad ultimum, representetur per majorem linear DBE. Hic erit Chias mus , in quem Hermo nia Mundi, in duplicem longitudinem dif

fissa, conformatur.

Tum lineae ABC capita Α, C, ita intelligantur in sublime tolli, ut paulatim se torquendo, coeant in unum: δί linea re es 1 abeat in Orbem. Idipsum esto de linea DBE, sic ut capita D , E, & inter se, & cum capitibus A , C, alterius lineae , in eodem puncto nectan

117쪽

De Harmonia Timaica. 9 Ictantur in sublimi. Ex quo fit, ut Orbes hi in duobus oppositis punctis se intersecent, Scqua inter se maxime dis fant, sint dissiti partibus viginti tribus cum semisse. Ita eos Orbes habebimus, quos hic Plato adumbrat. Orbis,in quem torquetur linea minor ABC, sit Paeterior: at in quem major linea DBE, sit Interior. Concipiamus' i utrumq; in gy ruversari: ille erit latio τῆ ταυτῆ φύπως , natura ejusdem: hic ris Θατέρου alterius. Quorsus haec tendant, Videam US.

Ita enim pergit Plato . Eamque, qua erat Ejusdem , detorsit a latere in dextram partem : hanc autem Alterius a media linea direxit ad Liam. Haec es: Ciceronis versio, qua &supra usi sumus. Nimirum frontem nos Plato sursum attollere jubet, si Orbes ambarum linearum, in quos Mundi Harmonia abiit mentis saltem oculis, quando in visum non incurrunt, conspicere velimus. Alter enim Mundo extrinsecus circumductus

ea propter Exterior) AEquinoctialem circulum ambit, amplexuque tenet, seque ex se sua sponte agens, eum alium,quem dixi, circulum, cumq; eo si Xas Stellas omnes ab Or- M a tu

118쪽

s a Dominici Atili

tu rapit in occasum, super Polos Mundi. Qui motus unus semper & idem, & ideo naturae Ejusdem, in singulos dies absolvitur. Alter e diverso Orbis, qui & Interior, i Mundi spatia detrusus, priorem oblique se-cas,Signifero subtensus,se ab occasu in ortu

versat, suoque pulsu errantes circumducit Stellas, non uno, sed dispari, adeoque septuplici cursu: quocirca naturae Alterius nuncupatur . Hinc sunt illa Boetii ad Deum, quς nunc demum capimuS. Tu triplicis mediam natura cuncta

moventem

Connecfens animam, per consona membra resolzis :Vsa, cum secta duos motum glomera-mit in Orbes, In semet reditura meat, mentemque

profundam Circuit, simili conmertit imagine.

Coelum

At audisne Platonem de robus coelestibus balbutientem Θ quo tamen nihil de tanta ejus

119쪽

De Harmonia Timaica. 9 3 ejus gloria decedit. Fuit enim non ipsius, sed temporum Vitium . Quippe nihildum sulfolverat de lento siXarum Stellarum progressu in ortum super Polis Eclipticae. Diapost Hipparchus puncta Solstitit, & Brumae,

ut &AEquinoeti orum, non iisdem perpetuo Stellis esse alligata deprehendit. Non ergo mirum, si Plato ab Interiore circulo errates tantum Stellas in ortum volvi statuat, nullade inerrantibus mentione faecta, quas solas in occasum agi ab Exteriori circulo perhibet. Mirum est id ignoratum fuisse Ciceroni, qui post Hipparchum scripsit ; nam ultima Verni AEquinoctii observatio ab Hipparcho facta incurrit in annum Urbis 626. Cur circumactis saxagintaquinque minimum anniS, Cicero in libro de Natura Deorum secun do aitὸ Nam cum duo sint genera Siderum, quorum alterum Ipatiis immutabitibus abortu ad occasum commeans , nullum unquam cursus sui vestigium infectat: alterum autem contIntias conzersiones duas iisdem spatiis cursibusque conficiat;ex utraque

re oe Mundi Colubilitas, qua nisi in Gobosa

forma use non pote I, Stellarum rotundi

120쪽

ambitus cognoscuntur. Haec sane Cicero post Consulatum suum scribebat,quem iniit A. V. 69 Is Dixi , Circulum Interiorem Signifero subtensum, ab Exteriori, qua logissime abir, distare partibus 23.3O. nimirum ad rem ipsam magis, quam ad Platonem attendens, qui sui temporis Astrologis si consensit, uno semisse plus velle debuit, seu, ut tum nu. merabant, partibus integris quatuor, qualium quadrans est quindecim ; nam circulus sexaginta non amplius partibus constabat.

Manilius in Sphςra, de Sole. Cum medium aequali di Ii nit timite

uatuor gradibus sua sta reducit ab astu.

Hactenus Platonis mentem explicuimus: verba nihil attigimus. Quid enim iaza, aut dextra Θ quid latus Θ quid media linea Θ Omnes taciti transinittunt. Et quid explicassent in corrupti stimis verbis , e quibus nihil sanielici potest Θ Trajectio omnino est, & vel

SEARCH

MENU NAVIGATION