Lusitanae Ecclesiae religio in administrando poenitentiae sacramento et Decretalis ea de re Sanctissime Patris Benedicti 14. pontificis, propugnata a Ludouico Antonio Muratorio serenissimi Ducis Mutinae bibliothecae praefecto

발행: 1747년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Ο ambiguam esse sinamus : Notum vobis esse volumus , memoratam superius praxim penisus reprobandam esse , eamdemque a bis per praesentes Nosras in forma Brevis Literas reprobari, atque damnari, tamquam scandalofam, o perniciosam , ac tam famae proximorum, quam Us etiam Sacramento injuriosam, rendentemque ad sacrosancti Hilli sacramentalis violationem, isquo ab ejusdem Poenitentiae Sacramenti tantopere prosicuo ct necessario usu Fideles abaIienantem. Eapropter, Venerabiles Fratres, quamquam de pastorali vestra vigilantia nihil es, dubitemus ; Supremi tamen officii quoque Nosri esse censemus , almeritatem ipsam vestram hac mentis Nostrae aperta significatione o AmsoIicis insuper hortationibus no bis intentius acuere, ct excitare, ur pro se quisque vestrum opportunioribus, quascumque prudentia Duesseri , initis rationiblus, Uscacioribus quibusque juris remeatis , quoad opus fuerit, contra delinquentes ML ni iros adhibitis, noxiam huiusmodi novitatem strenuὸ insectemiani, penὸ nascentem opprimatis; neque patiamini traditis curaemestrae Ουibus ibi offendiculum parari, salus a Chriso posita es, ab eoque divinae misericordiae fonte illas averti , ac deteris reri , ad quem ab eodem Redemtore Nostro ad abluendas , deatibandasque in sanguine suo animas amantiasme invitantur. μῶrerea , dum a Reu vestro, ac prudentia luculentiora Nobis certo pollicemur vestrae pietatis ρο observantiae argumenta , Apost Leam Benedictionem cum uberrima coelestium charismarum copia conjunctam Vobis , Venerabitis Fratres, ex animo impretimur. Volumus autem , ut praesentium transumpxis, sυe exemplis , etiam

impresses, nocujus Norarii publici subseripiis, o Sigillo

Personae in Dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus ubique Mes adhibeatur, quae praesentibus adhaberetuν , adhiberi puser , si forent exhibitae, vel ostensae . Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die vii. Mensis Iulii MDCCXLV. Ponti aras Nostri Anno

12쪽

Praecedentis Decretalis justae caussae, &quam prudenter in Decreto hoc processum fuerit.

CAP. m. od in primis animadvertendum est, heic damnatur omnis Consessariorum Curiositas, quae necessaria, aut uti- lis non sit Poenitentibus. Hoc est, eis interdicitur quacumque arte exquirere nomen & habitationem Complicis;& praecipue puniendus dieitur, qui minis & negata absolutione notitiam hanc exculpere conetur . Itaque perversa &perniciosa decernitur Confessariorum illorum praxis , qui a Poenitentibus, socii hujusmodi, seu Complicis nomen exquirunt; atque ad illud sibi revelandam non inducere modo suadendo conantur, sed quod detestabilius est, denuntiata quoque, niis revelent, a - solutioois sacramentalis negatione, prorsus adigunt atque compellunt ἰ imὸ etiam Complicis ejusdem nedum nomen, sed habitationis insuper locum sibi exigunt designari. Quibus verbis praxis eorum proscribitur, qui nullum justum titulum habentes Complicum nomina scrutantur, & indebitae Curiositatis reos se statuunt. Neque enim sapientissimus Pontifex damnationem ad eos casus extendit, in quibus aut integritas Consessionis, aut publica necessitas, aut Poenitentis ipsius conscientia exigit, ut Poenitens Complicem reVelet. Quod quum accidit , ipsum Poenitentem hortari, interdum etiam adigere potest ad revelandum , omisso tamen nomine & loco habitationis , si fieri potest . At quandoquidem nonnulli caussam hanc interrogandi de Complice praeserebant, Videlicet ut ipsum postea corriperent, atque in ejus utilitatem hujusmodi revelatione uterentur: casum hunc praecipue disse is iis verbis se damnare Pontifex profitetur, ita ut in posterum,

quamvis etiam non palliata, sed in honum finem excogitata

13쪽

ea caussa adhiberetur, nulli Consessario liceat inquirere nomina Complicum. Sunt verba Decreti: Guam illi quidem intolerandam

imprudentiam, tum procurandae Complicis correctionis, aliorum. que bonorum colligendorum specioso praetextu colorare , tum emem dicatis quibusdam Doctorum opinionibus defendere non dubitant .

Quod sane Decretum quam justum sit, & Disciplinae Ecclesiasticae consorme , nemo non intelligat . Ecquando enim sine necessitate infamiam alterius occultam prodere fas est λImo aut incaute , aut malitiose detectam resarcire, si per nos commode licet, iubemur. Deinde quum Sacerdotes teneantur monere Poenitentes, ut sua quidem, non vero aliena crimina confiteantur: quid est: quod ipsi postea sibi potestatem

usurpent extorquendi a Poenitentibus aliorum peccata λ At hoc, inquiant, recta intentione exquirimus, atque ut Com- .plicem quoque ad meliorem frugem deducamus . Sed nulla tibi est obligatio corripiendi, nisi quos Confessio reos in sacro Tribunali statuit. Contra tibi obligatio est servandi sub sigillo , quae tibi in Consessione revelantur , sive Poenitentis

sint, sive aliorum. Praeterea indebitis hisce interrogationibus Poenitentes a Sacramento deterres, dum eos prodere cogis id, quod ipsi a detegendo abhorrent, neque ulla obligatione detegendi tenentur. Gravioris etiam peceati reum te facis , quotiescumque ob negatam Complicis revelationem Poenitenti absolutionem negas. Dum suo munere functus fuerit Poenitens, & peccata sua detestatus, eadem plene fuerit conseLsus cum proposito non peccandi, neque agitur de Recidivis , de Occasione proxima, aut de Poenitentibus diu in coeno gravium Peccatorum volutatis: id juris ad absolutionem Poenitens acquisivit, ut sine gravi injuria, & contem tu, atque abusu Sacramenti Confessarius denegare eamdem non possit. Ad haec quisquis ex notitia Complicis in Confessione habita , quamquam licentia Poenitentis confisus , Complicem corrigendum 1uscipit, scandalis non paucis obnoxius est. Indignatur enim quicumque secreta sua crimina detecta videt, suaeque famae Vulnus inlatum apud Confessarium. In querelas igitur is facile erumpat, & Sigillum Sacramentale fractum suspicetur , &

Sacerin

14쪽

sacerdotem veluti proditorem tanti Sacramenti exclamet: qme certe in perniciem Religionis vergere possunt. At quanto graviores tragoedias excitabit Complex, ubi resciverit, non sponte factam, sed extortam fuisse in Confessione revelationem sui nominis, atque licentiam revelatione illa utendi 8 nam sine hac licentia fracti Sigilli reus foret Sacerdos . Igitur intolerandae Imprudentiae, & zeli sine scientia facinus heic habes. Denique tametsi sine dolo malo, & in bonum tantummodo finem Complicis nomen Confessarius detegendum curaret, fieri non posset , quin hominum malitia id tentatum arbitraretur in praVum aliquem finem : ex quo non levis invidia atque odium adversus ipsum Sacramentum conciperetur . Et sane quum inter tot probos Ecclesiae Ministros vix fieri possit, quin aliquis interdum a Concupiscentia in transversum agatur, &in Venenum convertere possit, quae Christus Dominus in medicinam nostram instituit : satis ejusmodi periculum foret, ut omnino praecluderetur in posterum aditus ejusmodi interrogationibus , minime ad Sacramentum necessariis, & tam facile scandala & perniciem animarum parituris. Propterea sapientissime Summus Pontifex in Decretali addidit: Nee feri potuit , quin ea de causa oe oblocutiones, ct scandala, o non MLnisrorum tantum , sed sacri etiam ipsus Miniserii odium, eranimorum ingens perturbatio in Populo Meli exorta sent. Quod autem nunc suprema auctoritate Christi Vicarius inhibuit atque damnavit, concordibus votis antea Theologi improbarant, ita ut nulla probabilitate niteretur contraria praxis atque doctrina. Diana Tom. I. Tract. VIII. Resol. 7. quaerit : An liceat Confusario interrogare de Complice in Conjus ne in ordine ad ipsus eorrectionem, re illam facere de licentia

Poenitentis . Tum auctor est , assirmativam sententiam cum

aliquibus limitationibus traditam fuisse a FagundeZ Praecepi. a. Lib. V. Cap. a. & SuareZ in 3. pari. Tom. IV. Dilaut. 3 . Se L4. Tum subdit: Sed tu contrarium tene eum Villa obos, bivio, Maidero , Coriolano, Rodrique Ledema, Banneae, Soro, Pe ro FAEF , Lorca, ct Nugno, qui oppostum vocat temerarium

pcrniciosum , tamquam ipsus Sacrampnti siesructi m p σ

15쪽

I 6 respondet ad omnia στ menta , quae pro a mat a sententiisddducit Suar . Et ratio est, quia talis correctio non potes effici sine injuria Sacramenti; non es enim negandum , multum derogare Atlio Confessioniς notitiam illius ad effectus adeo G

irinsecos. Finis etenim intrinsecus Sacramenti Poenitentiae optantum justificatio Poenitentis , non emendatio Complicis. Caetate, as rationes invenies apud Nugnum. Et haec opinio es communis in Schola D. Thomae. Addo ego, eamdem sententiam

tradi ab Alphonso de Vega, Sylvestro, Wigandi, Octavio a

S. Joseph, & aliis. Verum heic animadvertas velim, trahendum non fuisse Suarea tanti nominis Theologum in oppositam opinionem. Aliud enim est, si Sponte Poenitens Comisplicem revelet , ac licentiam praebeat, ut ejusmodi notitia Confessarius utatur ad ipsius Complicis correptionem; & aliud est, a Consessario extorqueri Complicis revelationem, & corrigendi licentiam. De primo dumtaxat casu disputat Suareet, non de altero; & num. 7. SeEL IV. ejusdem Disput. 3 .

diserte ait: Mi ergo illa licentia ex objecto suo D ia ς Suppono

etiam esse Sponte datam, ct non per injuriam extortam a Poenitente. Hoc idem ille antea protestatus fuerat Disp. 33. Sest. V. n. 14. Quibus ex verbis satis apparet, non eum loqui de casu nunc damnato, imo & hunc ab ipso tacite improbari. Idem de Fagundea dicendum mihi creditur. Etenim, uti Castropalao docuit Tract. 23. punc. 19. de Sacr. Men. facultas data a Poenitente revelandi Confessionem , debet esse

Spontanea re libera. Nam vi, ρο metu extorta ce Uenda es, acs concessa non effex , tum ob reverentiam Sacramenti, tum no foveantur iniuriae, tum ut Poenitens securus sit de secreto. Testes hujusce sententiae is adfert Navarrum, SuareZ, FagundeZ, dc Grassium. Ita Sayro in Summa Sacr. ΡOen. Cap. 3I. n 24

statuit, licentiam revelandi a Poenitente dari debere Sponte: non enim cogi potes quis ut hanc dex Confuseris, cum hoc effer

contra decus Poenitentis, tr in grande detrimentum ejus, ct S cramenti. Ac propterea Paludanus, & Sanctus Antoninus do-gent, coactam licentiam non sussicere, ut Sacerdos audita in Consessione revelare possit. Atque

16쪽

Atque ex his intelligis, nullum occurrere ex Τheologi ,

qui damnatam nunc sententiam antea probarit, imo ipsos quoaque certatim adversus eamdem insurrexisse. Ad illam vero sententiam quod attinet, quae tradit, licere Poenitenti Sponte revelare Complicem, si putet, revelationem hanc cessuram inutilitatem suam, aut ipsius Complicis; simulque eidem licere, dum Sponte fiat 3 facultatem concedere Confessario utendi hujusmodi Revelatione ad Complicis eorrectionem: quisquis at.

tente verba ac mentem prudentissimi Pontificis considerat, eon tinuo asnoscit, eamdem minime nigro obelo fuisse confixam. Supponit enim semper Pontifex, non a spontanea Poenitentium voluntate procedere Revelationem, sed quidem persuasionibust& minis injuste adhibitis procuratam atque extortam a ConseΩfario fuisse . . De Spontanea ergo Revelatione ac Licentia a Poenitente facta dum loquimur, quam unam SuareZ tuebatur, certum est , eamdem a Theologis compluribus pertractatam - fuisse diversis plane sententiis atque rationibus. Plures pro se Theologos laudat idem Suarea, apud eum legendos. Ego heic Lectori unum Theologum sistam, quem certe uti laxioris doctrinae tutorem nemo insimulet. Is est Natalis Alexander , qui Lib. 2. Theol. Dogmat. Art. 7. Re ula 23. conclusionem hanc statuit: Complicem Consesamio revelare non licet, nis for- re servaro fraternae eorrectionis ordine, ut Sacerdos illum ad pe eati Confessionem re Poenitentiam hortetur I vel a malo ipsi Po nixenti , aut aberi cuipiam inferendo pro viribus deterreat ct pro hibeat, arcani religione prudentiaeque legibus servatis ' ves ut con silium necessarium quaerat a Conscientiae moderatore . Hanc in rem adfert ille verba Sancti Thomae opust. XII. qu. 6. antea ab ipso Suareet indicata. Inquit enim Aquinas: De expressono an rem personae , cum qua aIiquis precavit, videtur mihi,

quod non sis in Confusione facienda, quando potest vitari . Primo quidem , quia prodere crimen alterius , o laedere famam , es peccatum, quod maxime vitandum es in Confusione, per

quam quis quaerit praeterita peccara delere . Secundo , quia a

Domino Matth. XVIII. es forma denuntiandi peccatum Pr

imi descripta, contra quam agere non licer . Tertio, quia in B Com

17쪽

Confessone es ei edendum peccatori confitenti O pro se, o conis

rea se; sed eontra alium nullo modo es ei credendum : alioquin daretur multis occasio sctae Confusonis , o fraudulentae infamat ionis. Et ideo, si potes speciem peccati confieri non inno. rescendo personam, cum qua peccavir, peccat eum exprimendo , nis forte salυaro Correctionis ordine, Dominus satuit. Ssetaero speciem peccati exprimere non pust, nis exprimendo personam , qua peccavit, puta s cum Sorore concubuit, necesse es, ut exprimendo peccari speciem, exprimax personam.

si fleri potes, debet quaerere ratem Confessorem , qui personam

Sororis penitus non cognoscat. Sanctus etiam Antoninus 3. Par. Tit. I . Cap. I9. g. II. censet , non peccare Poenitentem,

sed mereri, si personam Complicis revelet Consessario cum bona intentione , non ut prodat, vel se excuset; sed ut Poenis

rentiarius orer pre eo, vel cum secreta admonitione corrigat.

Mo quum Consessarius sit aeque Medicus & iudex,

in quibusdam casibus, non quidem nomen , sed qualitatem . Complicis investigare iure potest, ut consulat Poenitentis conscientiae, etiamsi ex ea revelatione consequatur cognitio Cominplicis. Se positam in Occasione proxima peccandi accusat Ancilla quaedam, cujus herus, & domus noti Consessario sunt. Consessarius pro debito suo interrogare potest, domesticulnest, an extraneus Complex. Nam ubi domesticum fateatur, is consilium, imo praeceptum dare jubetur, ut quando alia Non sit ratio truncandae pravae conitietudinis, ab ea habit tione 3c famulitio recedat. Itidem si Filius familias Poenitens, in pari casu se positum interrogatus fateatur, poterit Confessarius ab eo rogatus adire illius Ρatrem, & non crimine, sed periculo dumtaxat Filii exposito monere, ut Occasvine aliqua arrepta Ancillam dimittat. Ceterum quod est ad corripiendum directe Complicem sponte a Poenitente x velatum ) utique potior ea sententia videtur, sere numquam immiscere se debere Consessarios in procuranda Complicum emendatione. Primo, quia UasqueZ in 3. Parti Tom. IV. Quaest. 93. Art. 4. Dub. V., &Κellisonius Tom. a. in 3. Par. Quaest. 1 I. Art. I. Dub. a. sentiunt, teneri Consessarium

18쪽

sigillo etiam in favorem Complicis,' ita ut ei minime liceas

revelare Complicem ex venia tantum sibi facta a Poenitente, sed ad hoc etiam requiratur Venia Eomplicis ipsius. Quae quidem opinis, etsi adversarios habeat Suarea, Maiderum, Hurtadum, Iohannem Praepositum, & Dianam, nihilominus probabilis, & tutior esse non desinit. Secundo, quia Correis etionem & Justificationem Poenitentis, ut diximus, non vero aliorum, procurare, Consessarii est munus. Tertio, quia in manu plerumque est Poenitentis resistere tentationibus , Rabscindere telam peccatorum sine ulla correctione Complicis. Quarts, quia variis periculis & scandalis iuvat enim repetere ) obnoxia est Complicum revelatio & correctio, quae ex Sacramentali tantummodo Confessione hauritur . Tanta prosecto est, atque adeo delicata Sigilli Sacramentalis custodia, ut vel ab umbris abstinendum sit, quae illius fracturam olere possint. Timendum, ne postea Poenitens neget, se facultatem revelandi dedisse. Uno verbo, enitendum Apostolo docente a. Cor. VI. 3. ut sive jure sive injuria , non vituperetur miniserium nostrum. Vide Dianana Tom. I. Tract. 8.

An damnatus abusus fuerit Lusitaniae Clero adscribendus. Continuatae turbae, Vel post Pontificiam Decretalem.

CAP. IV.DΙximus, in grave incendium erupisse flammas discor diae per Portugalliae, & Algarbiorum Regna ob disi

minatum ubique rumorem de perniciosa praxi adigentium Poenitentes ad revelationem Complicum, atque inlaper negantium absolutionem revelare nolentibus. Nullus enim eNArchiepiscopis, & Episcopis Lusitaniae fuit, si Ulyssiponensem Eminentissimum Patriarcham excipias , cui imaginarium Vi B a sum

19쪽

sum non fuerit hoc malum, indebitaque ignominia onerarum doluerit Regnorum illorum Clerum tam Saecularem , quam Regularem. Nulla nimirum diligentia ab iisdem Sacris P storibus praetermissa est in investigando , an quisquiam e Co fetariis in ejusmodi excessum abreptus fuisset, aut pernicio,

iam hanc opinionem edoceret sive probaret. At nemo e Saecularibus inventus est, cui id acciderit; neque ex copia tanta piorum Ecclesiae Ministrorum , amorem veritatis 3c zelum Religionis profitentium, ullus repertust, qui accusationes aut querimoniys hac dei re umquam audierit. Una proinde vox fuit in tot Dioecesibus, confictum fuisse a malevolis nonnullis hoc monstrum ; & plerisque persuasum fuit, ne in ipsa

quidem UIyssiponensi Civitate atque Dioecessi vera illiuς vestigia fuisse deprehensa. Origo autem excitati turbinis hae fuisse a non paucis creditur. Sacras Missiones exercent in multivLusitaniae partibus religiosissimi quidam Sacerdotes ex ordine .ancti Francisci, plerique generis nobilitate conspicui, si nempe, qui Seminarium quoddam incolentes, tum Literarum si dio, tum meisitis, , atque observantiae Regularis prosessione ita excellunt , ut ex iis ad Episcopalem Cathedram aliquis saepe adsumatur, & eorum virtus ac zelus in universa Lusitania commendentur. Quod variis in locis scandala complura, curantibus atque adnitentibus piis hisce viris, excisa 1ublataque fuerint; & praecipue quod exsilio aliisve poenis multati fuerint Religiosi nonnulli ad confabulandum cum Sanctimonialibus non sine Sacrorum Canonum, contemtu nimium proclives: factum est, ut homines ad vindictam proni non lotum ad aures Eminentissimorum Patriarchae, & Generalis Inquisitoris detulerint , sed etiam in vulgus disseminare coe- Perint, Missionarios praedictos Sacramentalis Confessionis secreto usos, sive abusos fuisse ad procurandam scandalis medicinam , & ad castigandos Religiosos illos adeo Disciplinae Regularis oblitos. Sed num ad Sacrae Poenitentiae penetralia recurrendum erat, ut Nobilium, aut Plebis, ipsorumque interdum Monachorum publice flagitia rescire, atque eliminare fas esset Attamen accusatoribus hisce, quamquam hac in

20쪽

re non uno nomine side parum dignis, fides est habita; eoa

que processit eorum confidentia , ut etiam scriptis incitarint Eminentissimos Patriarcham, & Generalem Inquisitorem, ad acriter insurgendum adversus novam hanc Sectam, in eorumtamen dumtaxat cerebris natam . Ipsos insuper Episcopos ausi sunt traducere veluti novitatis huius fautores ; imo ex quo ad Pontificem Maximum devoluta fuit controversia, sparia gere per vulgus non erubuerunt, Pestem hanc per univeris Iam serpere Lusitaniam, passimque illius f utores, imo & Do ctores offendi. Diu fluctuarunt Episcoporum animi inter patientiam, &necessitatem propriae tuendae famae, tum ob amorem pacis, tum ob reverentiam erga Sacrum Inquisitionis Lusitanae Trubunal. Denique ad Summum Pontificem , communem Vid

licet Patrem, ipsi quoque suas detulere querelas, contendem do in primis, post solicitam veritatis investigationem se nullum vestigium, imo ne umbram quidem detestandae hujus praxis in Dioecesibus suis invenisse. Excogitatam & diffusam tuisse hujusmodi calumniam a quibusdam hominibus, ut invidia crearetur adversus summe pios utilesque Ecclesiae viros. .

Potissimum vero conquerebantur de Edieto a Sacra Inquisitione promulgato , quod Anathema Poenitentibus indixisset , nisi Consessarios denuntiarent, a quibus interrogati de Complice fuissent. Intolerandum hoc esse onus multis ex titulis clamabant, atque per illud absterreri Fideles a Sacramentali Consessione; seque propterea rogare ac sperare a sapientissimo & Sanctissimo Patre essicax ad haec mala pharmacum , ne venenum latius serperet, atque animorum discordia augeretur. Rescripsit benignissimus Pontifex, se nequivisse de veritate facinoris dubitare, quando fidem de illo faciebant Ed, Ela publica geminorum Cardinalium, eorumque Literae ad se conscriptae ; ceterum se daturum brevi operam , ut quae

emendatione indigebant, ad rectam normam redigerentur. Neque omittendum est, in excessum abiisse nonnullorum conis

fidentiam, quando non solum passim dictitarunt, sed etiam ad Summum Pontificem scripserunt, Episcopos omnes Lusita. B 3- nos

SEARCH

MENU NAVIGATION