Th. Bartholini Dissertatio anatomica de hepate defuncto novis Bilsianorum observationibus opposita

발행: 1661년

분량: 81페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE. HE A TE DEFu- ΤΟ. ετ culter obtinebitis, ex chylo necessario famguinem in venis mesera icis subobscurum cinericeumve effici, quia coloris hujus variae esse possunt causae aliae praeter naturam in compore. Adduxi alias in Spiιilegio, monuiq; fallere judicium ex coloribus desumptum.

Iam superaddo, ut ea quae de variatione humorum tempore consuti animalis dixeram, quoq; illvifrentur, primo admisso aere externo, deinde in mora illa quinq; horarum immutari colorem sanguinis Ac viscerum. Admissum enim aerem externum per apertum canis abdomen, deinde in consuto abdomine retentum, posse corrumpere dc inficere

sanguinis partiumque eblorem nativum, juxta

mecum fateberis, exindeq; nonnunquam sanguinem conspici candidum, nonnunquam atru. De aere res nota, dc pelvi exceptus sanguis post sectam venam docet. Eodem aere 'tra cor pus admisita turbantur interna, ptiesertim vinculo intus relicto, ut corpus universum commoveatur, & vari j ad partem affectam dc dolentem humores amandentur, vel sta tim motu illo violento generentur. De vulneratis Hippocrater inculcat lib, i. de Morbis, si externa quidem parte sanescant, interna vero minime, purulentos fieri. Vulnus

42쪽

vestrum animalibus inflictum eandem aleam subit, quod per futuram quasi sanescit, de . quo ulcere idem porro Cous ibidem pronunciat, dolorem vehementem dc tussim & febrem afferre, ipsumq; ulcus, cum amplius calidum existat, sibi ipsi refrigerationem inducere, de a se caliditatem exhalare, pusq;

expurgare. Mora deinde dc calore accenso putredinali, facile ad nigrorem torretur sanguis, quod in febribus evenit. In hoc tormento, quod ex Bilsiana ligatura aliquot horarum experiuntur miseri canes, insignis calor excitari potest, cujus paroxysimus Omnem febrilem insultum superare videtur. In Hectica venas meseraicas tumentes Zc sanguine atro turgentes, eoq; crasse Scveluti concreto, qui e majoribus venis, coralli instar nigri invicem cohaerens extraheballar, observavit Hateris l. a. Obs Uxori quoq; I. de Bourdenter in venis varicosis sanguis est collectus fusae pici similis, apud Badonium lib. a. Ephem. dc cum dolores essent, detractus est magna copia sanguis atramento similis, quod etiam de Roberto Reuchenio Vesaliense juvene robusto Ac bilioso annotat Io. Rhodius noster Cent. 3. Obs Med. 7 o. Hinc si ut calore interno sanguis, praesertim in

43쪽

Lmesenterio, non tantum nigricat, sed conis

crescit, quod vidit & idem Ballonius in D. duMesinit, Ac Fernelius l. 6. Physiol c. b. Sc laudato loco Platerus: ita dc extra corpus coagulatur, ut exinde pro Billio non sequatur, esie Chylum, quia vel cineri ceus est, subnigricansve, vel coagulatur. Vides tutem et, unde Color varius adveniat, vides etiam, quia satis es Oculatus, quos ex diutina illa ligatura manes sanguis in mesenterio patiatur. MO-ram tamen illam ideo necessariam inducis,

quia lenta est succi hactei ex intestinis percoislatio : Sed concitatior, me judice, est percolatio in violento illo motu animalis sub toris

tuta retenti adeo ut vasa lactea de ductus thoracicus manifeste cito impleantur. Deis inde quanquam tardior esset percolatio, tinge-rct tamen dilueretq; purpureum vasorum me-saraicorum cruorem, vel per celerem raptum ad hepar, expulso sanguine omni, solus chylus relinqueretur in venis, δc clarius ab omnibus videretur. Λliud igitur subesse debet, cur post longas demum moras, cinericeus subnigerq, evadat. Ad reliquias sanguinis confugit Bisus contra claris limum Barbertiam, quae in illis venis pro majori vel minori. sui quantitate luccum illum vel cinericeum vel

44쪽

vel magis fuscum efficiant. Si ea ad aecuratum judici j tui examen revocaveris, quae suis pra hac de re disputavi, credo concessurum Te, vel reliquias nullas sanguinis tot violentis motibus sub longo cruciatu superesse posse, vel non ita accurate arterias esse vinculo in. terceptas, quin aliquid exinde dc vicinis partibus alieni liquoris possit pervadere 3c coloris quamcunq; mutationem inducere. Ex

reliqui js nonnullis rubri sanguinis, quomodo ad nigrorem infici possit copiosior liquor cari dicans, nemo assequitur, dc Tinctores pro impossbili habent. Ad cochlearia quatuor vel quinq; laetis tepidi, unum cochlear sanguinis recentis miscui, visurus quid eveniret. Color iude emersit splendens, minio simili mus , per .aliquot dies constans, hinc separatis ex se liquoribus, subsidente lute, supernatabat purpureus sanguis, quibus invicem iterum concussis&conquassatis, obscurior quidem mistura comparuit, sed puri tincto similior ob vicinam putredinem. Qualis vero tandem evaserit soli exposita Ac igni, post pauea dicturus sum. Reliquiae igitur sanguinis quo parciores, eo candidior liquor cernitur, si candido chylo mi icentur, nunquam cinericeus vel nigricans erit, nisi Ze oculi

45쪽

mittit Billi , in cane robusto rite praeparato, semper cineri ceus sit liquor, idq, quia, ut Tu explicas, languinis' reliquiae e venis e primantur, dic causam, unde cinericeus e surgat color, rationem profer, cur non cani

didus sit ille liquor, reliqui js rubris expulsis, quem lactei coloris esse, nemo vestrum diLfitetur. Tam autem certus sum, quam qui certissimus, nullum unquam tam accurato vinculo ligaturum arterias in ullo molosse, ut exinde lacteus liquor per naturae consuetuis di diem attrahatur vel compareat in venis ruis

bris mesenterii. Id si unquam praestiteritis, habebitis me vobis applaudentem, Hepatisq;

partibus me sine mora aut tergiversatione adjungam. De cinericeo colore monendi praeterea estis, frustra in subsidium a vobis advocari propter candorem, quem comitem habet, non enim a lactis seu chyli majori quantitate repetendus ille est, sicut vobis placet. Serum dc pituitam immutare colorem sanguinis rubeum scripsi, dc id quotidie in pelvi

Observa avis. Non tamen ex intestinis, quod

susipicaris. Vitio sanguinis ipsius in ipso sanis guine generatur quoqi phlegma, dc ex ea- tors

46쪽

1ore colliquante vel resolvente serum, quod in ipso etiam languine antea delituit. Ab

his nonnunqum in chronicis morbis Zc hypochondriacis, sanguis observatur in mesera icis vasis faeculentus, cinericeus, & glandularum excremento per similis. Unde circa mesenterium dc Venam portam frequentius steatomata, scirrhi, & alii tumores oriuntur, quemadmodum praeter alios notat HildaniuCent I. Obs Chir. 7o. Cent. a. Obs 4 . de passim alibi. Et lacti similia reddere alvus visa est in Apollonio cum insigni viscerum imi ventris offensione apud Hippocratem l. 3. Epid.s 3. aegr. II. qualia quoq; non ita pridem in splenetico Illustri post cruentas atrasq; dejectiones vidimus, ex quibus mesenterium apΟ-stemate corruptum vel putridum pancreas divinavimus. Galenus Comm. r. in I. s. Epid. ex sola pituita crassa dc viscida colorem inurinis cinereum deducit. Menoni apud Hippocratem l. 7. Epid. urina ab initio cruda erat, cinerem coisere referens, vel, sicut Gorraeus interpretatur, eX cinereo eolore albicans, qui

color est crudi dc diluti tot ij. Calvus vero per cineres excolatam urinam intellexit de lixivio limitem. si igitur ex sero dc pituita sanguis mesentericus infici potest, cinericeiq, liquo

47쪽

DR HEPATE DEFuNCTO. 49 liquores fieri, quodnam vos pro chylo vestro habebitis subsidium. Cineri ceus color illis

partibus a. pergitur, quae cum chylo nullum habent commercium nisi remoti Ssimum.

Hippocrati l de Corp. Resea pulmo cineri-ceum colorem nactus dicitur, non certe propter chylum, quem illuc ferri ille ignoravit. Rufus i. a. c s. υπολήυκον, subalbum reddit. Hujusq; caodoris rationem Galenus de Util. Resip. ab aere repetit & igne, unde pulmoni, sicut cineri, plurima instraritas. Est enim, teste Hai Abbate i Theor. c. ao. compositus ex fragili carne aerea simillimus sanguis coagulatae spumae. Hunc tamen colorem in aegro pulmone tantum non in sano admittit magnum Hippocraticae scientiae ornamentum Io. Ant. υan der Linden Physiol c s. t. 182. quanquam Vestius i. 6 c. 7. fuscum videritν

non autem candente rubore rubeum colorem. Ex pulmonis abscessibus sputa candida, sipumantia, cum saliva permista, alias cineracea, aut subnigrantat observavit Aretaeus l. i. de sign. dc caus diu t. morb c. Io. Nccid mirum, quum puris colorem nativum cinereum credat Galenus Comm. in l. a. Hipp. de Fraef. ubi & accuratius docet, quo mo

48쪽

ΤΗ. BARTHOLINE 'gatura Bilsiana, vel in candidum corrumpiatur, vel non nihil lactescit, sine chyli commercio manifesto. Efficiens causa praeito est, calor nempe, in hac tortura auctus &constrictus : materialis quoq; , apte s anguis, ex quo vel putrefacto extra Vasa, pus album nascitur, vel fermentato dc per partes ex quibus constat, separato in ipsis vasis, Zc ex

eo floridissimo ί Sanguine enim soridissimo,

mea editio Hainiensis prima nitet, quae semper emendatior candidus liquor, quem pro lacteo chylo aestimamus, quo abundat sanguis etiam maxime Lanus seu floridus, quamquam illi accurate sit permixtus. Non jam amplius locum habet Doctissimi caetera L. Dureti in Coac. commentum, quod materia chylosa nusquam sit nisi in ventriculo & tenuibus intestinis, adeoq;. nec alibi generari lumbricos. In ipso sanguine chylus quoq;,

leviter in corde prima circulatione tanturn immutatus . continetur, qui, si per calorem in ligato cane separetur, cineri ceumq; fanguinem in me sera icis venis conficiat, non utiq; ex intestinis immediata via transit. Cur ea Tibi, Vir acutissime, minus arrideant, non perspicio, quum singula pro se au-ihoritatem magnorum Virorum habeant, Sco peri-

49쪽

experientiam fallere nesciam. Gur sania guis, cum in Vasis diutius moratur, albescat, inquirit Galenus I I . deus. Part. c. Io. dc in libris de Facultatibus Naturalibus. Ex ipsis venis candidum sanguinem fluxisse, pluribus demonstravi in Bist. de Lact. Thor. c, I3. dc in Centuriis Historiarum Idem postea aliis observatum. Ut P. Bcrritum Cent. I. Obs. praeteream, unus jam sufficit Rhodiis cujus gratum mihi semper nomen. Is Cent. i. Obs. 36. in sacerdote vidit c Lm Praυοtio, sanguinem in Tertiana duplici e salvatella secundum extractum plane album. Idem Cent. ι obfris a. annotat Diuatico iubente puellae suppressis mensibus in bynocho sanguinem ter missum semper lacteum comparuisse. Apud eundem Uxori Centurionis in Cantabria puerum lactanti, quum sebre continua laboraret, aperta basilica merum lac effluxisse notavit Petrus a Cino Medicus e erCitatus, quod morbo per sudorem soluto in mammas redij t. La C autem fuisse, non pituitam , Coagulo fuit compertum' Quod natura ipsa secernit in corpore, extra Corpus per tepes Centem aquam Medici efficiunt. Ita Fernelius i. a. Meth. Med. C. i7. sanguinem crassiorem in imo aquae tepentis subsiden-D a tem

50쪽

sα TH. BARTHOLINItem pro euro dc secundum naturam esse judicat, si lucidus, tenuis, subalbidus, ct cohaerens fuerit. Ut de nihilo non sit artificium istius, de quo Cl. Schaeidervi memorat, qui insperso pulvere, sanguinem a lacte s

paravit, ut utrumqῆ seorsum appareret. Quod natura tentati imitatur quandoq; Ars haud infeliciter. Nonnunquam separantur in corpore Vivente, ut nuper diAum, Ac

B moletivi L 4 Meth. de disr. Respis. pari. c. I in pulmonum defectu advertit, quem in Diciterio Secundo c. a. laudavimus. Quo referenda Magni Hippocratis in Pherecyda e sereatio alba, laetea l. 7. Epid. in quo tam impermisti erant humores alimentarij, ut nono die plurimus circa frontem sudor obortus sit colore admodum albo, quem de chylo si interpreteris, nullius, offensas incurres. Multa enim Observavit Hippocrates , quorum rationem temporis injuria ignoravit. Nec manes illius irritabuntur, si ex nostris recentiorumq; inventis illum illustraverimus. Utar in hanc rem similitudine divini Platonis Dial. v I. de Legibus Si quis pulcherrimum animal pingere voluerit, quod non ad pejus, sed ad melius futuro somper tempore progrediatur, nonne vides

SEARCH

MENU NAVIGATION