Schola paupertatis manuducens ad puram observantiam Regulae Fratrum Minorum, juxta declarationes editas à Nicolao 3. Clemente 5. & Innocentio 11. ... Pro praxi aptata a patre f. Augustino Matthaeucci Lucense ..

발행: 1731년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

xΤi T. II. CONS. II. de Ref. ibi: Dimi riar, seu Reverendar, ponitur declarative, ut per Fagnan. in s.

ad east. Inter coetersit de rescript. num. 3 .

sed non litigemus de voce, ubi litera satis aperte loquitur ; & vitentur incommoda superius expressa, quae de necesse haberentur , si vocula illa mei, diversa in textu allegato percuteret. Fateor ordinem in prioribus aetatibus consuevisse denarios a pecuniis distinguere. Tamen non inde novitate notabimur g nam pro nostra scientia sunt Doctores, & consonant Declarationes Pontifi

cum .

Quot sint praecepta in Regula

Fratrum Minorum ZSUMMARIUM.

172쪽

6 Fratribus, an ex vi Regulae si probi bi- , tam bigare t ad Is . . ., Literatis expositio , αξ ad 18. I ae ad equitandum , θύω t ad Io.a a Fratres vilibus indui debent:-de curio fο ,superfluo , pretioso. aa De praecepto jejunii, ad a7.α8-Fratres in jejuniis Regulae teneantur absinere a uesiciniis p ad 29. . so opinio Felieis. II Consuetudo,quaudo censeatur obligatoria sa Fonitur verasententia, ad 34. as Opinio Felicis reprobata , ad 36, is 7 ineio Clericorum , is Laicorum, ad

Alio praecepta aequipollentia . 43-ρο t ad Ordinem recipere ' ad 41.43 Recipiendi ad Ordinem diligenter a De senitorio examinandi , ad 46.47 Provincialisfustrageturfuper idone rate Novitii exsentis in Novitiatu , ad 69.so Definitoribus praesentibus alii non subro

gantur . . ..

s I Fratres Minores non obligantur ad omnia conflia Evangelica.sa Reeipiendus ad Ordisem instruendus da praeceptis Regula.

173쪽

sionem u

s4 Agitur de dispensatione is praeceptis Regulae , ad 66.

norum cum praecepto de non recipiendis pecuniis, nonnulla alia ponuntur graviter obligatoria, ideo priusquam ad peculiares difficultates, quae excitari solent circa eleemosynas pecuniarias descendamus, notitiam donum ero praeceptorum , quae in Regula exprimuntur, praemittimus, utpote Omnibus necessariam. In Regula itaque praeter tria substantialia Religionis vota, alia viginti quinque praescribuntur obligantia ad observantiam, ad eout in eorum transgression peccatum mortale committatur. Sex sunt praecepta sormalia: duo inhibitoria: quinque babentia vim praecepti: & duodecim aequipollentia preceptis, a nonnullis tamen usque ad o. sine utilitate numerantur, cum ad minorem numerum per nos expressum reduci possint. Marchant. qq. proe. is Reg. g. a. s. I

174쪽

Praecepta formalia . 139i I cepta Brmalia sunt. De non reti X piendis denariis , vel pecuniis per se , mei per interposita stersonam,ex cap. Regulae. II. De obedientia praestanda Ministris, '

III. De non babendis suspense confortiis,N eonsiliis eum mulieribur, ex CV. II. a. Suspectum vero consortium appellatur, quod potest suspicionem generare in alio de impudicitia, vel immunditia carnali, etiamsi ipsa consortia, & consilia per se mala non essent, & forent ab impudicitiis aliena . Satis enim est, quod sint

nata suspicionem generare occasionem incontinentiae praebere, ut ex Regula prohiberi censeantur, ad praescriptum Sacrorum Canonum , cap. Pervenit U I. cap. Ddecima I 8. fu La. Quare suspectum consortium etiam divisim reddunt. I. Loeus , ut, si solita - rius, vel obscurus eligatur. II. Tempur, ut nocturnum, alias importunum . III. Modus, ut conversatio cum sola.

175쪽

roo Tin II. CONS. II. s. I. IV. Gesur , ut nimia propinquitas ad

foeminam.

V. Actus, ut verba dissoluta, aspectus fixi, tactus manuum, & joci nimis familiares.

FratriS. . VII. Frequentia conversationis , Acolloquiorum,

VIII. Di amatio, tam Mul ieris, quam Fratris. IX. Acceptio xeniorum,& donorum. X. Admonitio Praelati de abstinendo a conversatione cum Muliere sine fructu, quae probationem complet. Quatenus vero monitus praetendat se purgare, & probare, quod Remina, cum qua habet familiaritatem, est honesta, Mipse non tractat cum ea, nisi de rebus ad salutem pertinentibus, non debet Praelatus purgationem admittere, sed cogere ad obedientiam, & in casu contumacia punire. Canones enim allegati, bc Reg la fundantur in praesumptione, quod talis conversatio indecens sit, & eam inhonestam fingunt propter periculum inconti nentiae , M suspicionem mali. Sciant Fratres se datos in aliorum

176쪽

PRIEcEPTA REGULAE . I Iexemplum, atque adeo ex vi Regulae OpOr- ,

tere, ut abstineant non solum a malis, sed ab his etiam, quae habeant spectent mali, ex Clement. Eximi de verb. Anis. s. Amplius eum, S cap. Cum ab omni de viii. ἐπ honestat. Curic. ac possunt suspicionem immunditiae generare.

. . IV. De non ingrediendis Monasteriis Montalium, ibi. Appellatione Monasterii veniunt claustrum, domus, & ossicinae interiores, in quibus Moniales regulariter

tas, quae ex Regula prohibetur, est illa , quae contrahitur tenendo infantem in Baptismo, vel Confirmatione . Possunt tamen Fratres in casu necessitatis haptigare.. VI. Iguod Minifri 'tant a Sede Apo-

sollea Cardinatem Protectorem, cap. I a. Haec appellantur praecepta formalia, quia apponitur expresse verbum , praecipio, ut constat ex textu si quod esse obligatorium ad observantiam rei praeceptae nullus est, qui dubitet. s. II.

177쪽

1 a Tir. II. ONs. II. s. II. g. II, Fraeeepta inhibitoria. 3 D Raecepta inhibitoria sunt. L I. De non discedendo post professionem

a Religione, cap. 2.

Haec a S. Francisco fuerunt in Regula expressa inhibitorie , & sub inhibitione prohibita s ideo Fratres ex intentione ipsius ad ea observanda graviter tenentur, ut declarat Nicolaus III. in Leap. Exiit s. Ruem inteluctum.

Praecepta habentia vim praecepti. r Raecepta habentia vim praecepti X sunt. I. De parendo Deeessoribur S. Francisci.

II. De recursu Fratrum ad Provincialex pra ab tutione is reservatis in Religione , c. 7. III. De babodo unum Misistrum Geno ratem , cui teneamur obedire , cap. 8.

178쪽

. PRAEc EPTA REGULAE . 243 V. Ruὸd Previnetates , Custodes re-ι neantur ire ad Capitulum Generale. Haec omnia ponuntur in Regula sub verbo teneantur, de cujus natura est obligationem ad actum imponere, prout d clarat Clemens V. Clementina Exivi d. tit. s. Ut autem, haec ibi. Ordo communiter sint, tenet, S tenuit ab antiquo, quod ubi- eumque ponitur in Regula hoc vocabulum , teneantur, obtinet Oim praecepti, S obfer--ri debet is Fratribus scut tale . s. IV. Praecepta AEquipolustia. s D A vero, quae, vel ex vi verbi, vel ad ratione materiae sunt aequi pollentia praeceptis, hic noto ex Clementina β. est. L De non babendo plures tunicar, quam unam cum Capucio, S aliam μὰ Capacio, ex

II. De non portandis calceamentis, ibi. Appellatione calceamenti venit, quidquid totum operit pedem ex alibi dictis, ex In- noe. XI. Constit. Sollicitudo. III. De non equitando eXtra casum necessitatis. Necessitas vero est a Superio-

179쪽

re. probanda j & extenditur , etiam ad infirmitatem, prout ibi Innocentius deis claravit . 6. An autem ex vi verborum Regulae 'in d. cap. 3. sit Fratribus prohibitum bigare, vel quadrigare ὶ Videtur respondendum , negative. Etenim in communi modo loquendi, oc secundum veritatem vocabuli equitare non importat, utcumque equis

trahi, prout bigae, & quadrigae trahuntur 3 alioquin nec Fratres possent vehi navibus, & cymbis , quas in fluminibus - equis trahi experimur, sed equitare in rigore grammaticali dicit equo, vel alio jumento velit, vel illis in sedendo iter fa

cere .

Quotquot sunt pro opinione, quod Fratribus ex vi Regulae, & verbi equitara non sit interdictum bigis , & quadrigis uti ad itinera facienda, adhuc tradunt eis aliis titulis probiberi , nisi rationabilis

necessitas premat , tum ad vitandum scandalum , quod verisimiliter imminet stum ratione expensarum , plo quibuS re currendum est ad pecuniam . H nc S. Bona ventura in addit. ad cast. 3. Regulis , re censito praeceptos quo l Fratres non possint equitare, subdit; S per cursequent ,

180쪽

. Nihilominus putamus , bigantes, . & quadrigantes, nisi necessitas excuset, peccare contra praescriptum de non equi tando s quod ex consequenti, inquit Sera ficus Doctor, instri prohibitam bigationem , & quadrigationem . Quamquam enim attendendo ad sensum grammaticalem equitare, idem non sit, ac bigare, Squadrigare, adhuc tamen respiciendo intentionem S. Institutoris ambiguendum non est, quod bigans, & quadrigans delinquant contra Regulam in transgressione illius praecepti. 8. . Verosimile non est, quod S. Franciscus voluerit Fratribus illud comm dum ad iter opportunum prohibere, vulgaribus etiam hominibus commune, data postea libertate, ut illis instrumentis ut rentur, quae regulariter a Magnatibus, Nobilibus, & Divitibus in usum itineris eliguntur. Equo eos noluit uti, ut quos pauperes , & humiles instituit, pedibus humilium, & pauperum more itinera agerent . Quae hinc occasio praesumendi, quod eorum electioni commiserit rhe-das, currus , & vehicula e Nullus est,

SEARCH

MENU NAVIGATION