Schola paupertatis manuducens ad puram observantiam Regulae Fratrum Minorum, juxta declarationes editas à Nicolao 3. Clemente 5. & Innocentio 11. ... Pro praxi aptata a patre f. Augustino Matthaeucci Lucense ..

발행: 1731년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

,- Tir. II. Coess. II. s. IV. qui de insubsistentia praesumptionis non iudicet. s. Hinc resolutive procedendo, dicimus in sensu a S. Patriarcha intento sub praecepto de non equitando comprehendi,& prohibitionem quadrigandi, & bigandi: & hic sane valet regula a minori ad majus. Minus autem est eo praecepto expresse interdictum s idcirco & majus per

aequipollens vetitum esse censendum.1o. Ponderandum est, prout comm

niter Canonistae, quod legis mens magis est attendenda, quam verba, ut ex Lscire F. de legib. quae vero fuerit mens, & intentio illius praecepti , omnibus constat: quod esto dirigatur expressε ad cohibendam equitationem , interpretandum tamen a fortiori est, etiam quadrigas, & huius generis arte facta esse vetita, ita enim mens, & legis intentio struatur, ut patet

ex terminis.

Dices. Regula communis inter D ctores est, ad sensum regula 49. Dr. is F. quod lex odiosa non sit extendenda , praeceptum allegatum odiosum esse patet, quia inducit peccatum mortale in sequitantes: ideo extendi non debet ad bigan

182쪽

PR EcEPTA REGULAE . 14 ar. Resp. Quamvis regulariter non admittatur extensio legis ultra naturalem verborum proprietatem s tamen extensio tunc est necessaria, quando nisi lex extenderetur 3 redderetur elusoria s ita Doct res, quos allegat, & sequitur Diana coord. rom. s. tr. I. reflui. Ia 8. & constat ex east. Si Civitas de Geom. in 6. In quo interdictum Civitatis , & Castri extenditur ad suburbia , M vilipendi valeat sententia Iu-ier dicti . Ad quod facit illa regula ibi 84. in ordine. Ckm quid una via prohibetur ali- eui , ad id alia non debet admitti. Ubi Gloseia considerat, quod, cum aliquid prohibetur , habito principaliter respectu ad prohibitum , non ad viam, vel modum, quo prohibetur, tunc iussicit prohibitum una via, vel modo, ut ad id in ejus fraudem alia via, vel modo admitti non debeat .

I a. Constat autem, si praeceptum de non equitando, non extenderetur ad pro hibendum iter facere, tum cum rhedis uno, duobus , vel pluribus equis tractis itum super mulis, asinis, vel camelis, talo praeceptum eluderetur, quoniam Fratres in fraudem illius aliis in itinere, equis nerglectis, uterentur . .

183쪽

r48 Tir. II. Coess. II. s.Iv. 13. Ulterius , lex quoque poenalis tunc extendenda est ad alium casum, si eadem ratio in eo, etiam militet, ut notavit Glossa in east. Si postquam de eum is

F. verb. mente. Etenim ubi est eadem ratio , & omnimoda similitudo, debet eadem esse juris dispositio, etiam in poenalia hus s tunc enim non dicitur proprie fieri extensio , sed quaedam declaratio, per Glossam in cap. Sπὸ de tempor. ordi., M. -rb. Italicae, ibi. Concordant Doctores, quos ibi cumulat Diana , asserentes, quod ubi est eadem ratio, ibi idem est casus formalis ex mente juris, licet non sit eadem materia, Eadem vero ratio prohibitionis intrat, sive equo, sive rheda, sive mulo, vel simili animali iter peragatur. 34. Quinimo , dato etiam dictum praeceptum, prout consideratur poenale non esse extendendum, tamen titulo, quo latum est in favorem observantiae Regulae,& animarum, esse extendendum inde patet , quod etiam lex poenalis extenditur, dum in favorem animarum lata est , ut Probant Hostiensis in eap. penult. qui Alii t legitimi. Et Fagnanus in x. ad cap. -

nnitaris debeassit. σαω. aas. Illud autem

Praeceptum esse a Sancto Patriarcha d

184쪽

PancEPTA ERGULAE 1 stum in favorem animae nefas est dubita

re .

Instatur. Ita discurrere , aliud notia est, quam glossare Regulam 1 S. Francisco in suo Testamento Fratribus prohibis

tum .

Instantia non urget: non enim Fratres tenentur sub mortali ad Τestamentum S. Fundatoris, prout declaravit Niscolaus s. Caeterum Sanctae.14. Verum, ut objecto satisfiat, non gravamur adnotare, expositionem aliam esse Grammaticalem, Litteralem alteram .

Grammaticalis aliud non dicit, quam nudum senium verborum , & dictionum, prout verbaliter sonant, quae ab illis appellatur Littera Donati, seu Prisciani, qui Grammaticae Principes fuerunt . SaepE sensus Grammaticaler esse falsos probant Expositores Sacrae Scripturae s ad quos remittimus Lectorem . Et hoc etiam in nostris terminis verificatur: Nam in Regula dicitur: Regula, ἐπ Vita Fratrum Minorum haec est incilicet, D. N.m risi Sas-

fissum Evangelium observare . Haec gramma ticaliter usurpata sunt falsa , quoniam Fratres non tenentur totum Fuangelium

185쪽

a so TiT. II. CONS. II. s.IV. Regulae specificantur , ut idem Nicolaus

declaravit s. Ruem intellectum . 16. Litteratis. vero eli positio praeter sonum , & significatum materiale verborum respicit, seu includit intentionem dicentis: quae proinde describi solet: quae ita verborum, S dictionum significationem attendit, ut a Legislatoris L N Regulae Datoris intentione non recedat, sed potissimum eam respiciat, S declaret. Etenim , ut docenta urisperiti: anima legis est intentio Legislatoris . Et Hieronymus scripsit. Nee putemur in verbir Seripturarum esse Dei Evangelium, sed infensu, non insuperficie, sed in medulla, non fermonum foliis taed in rad

ce rationis.

Hinc expositiones illae, & interpretationes interdicuntur , quibus, Vel pura Aut horis Regulae intelligentia alteratur , vel ejus intentio in distortos sensus . trahitur s reprobaturque eorum conatus, qui intentionem' Fundatoris non attendunt, sed respicientes privilegia relaxa tiva purae observantiae, ea conscribunt parum , vel nihil textui congrua , non vero vetari censentur expositiones Litterales, per quas sincerus verborum Regulae sensus , puraque Fundatoris voluntas, & in

186쪽

ientio simpliciter, & ingenuis manifest

tur . Cujus generis est nostra, de qua hucusque sumus loquuti. 18. Remanet nunc respondere paritati de ratibus, & cymbis equis, 3c aliisve animalibus tractis, cur sub eo praecepto non complectantur, bene vero currus, &rhedae s super quo dicimus patens discrimen reperiri, & non sequari cymbas cum rhedis s quoniam per accidenr est rates, &naves animalibus trahi: Ieκ autem non considerat, quae sun t per occidera, ut communiter dicitur 3 etenim perse remis, &velis moveri petunt 3 quando currus, tarhedae perse animalibus ad motum exercentur , & agitantur.

Haec digressio videbitur prolixior, sed, necessitate premente, factum est, ut quorumdam hallucinatio in hac facti spe

cie ex integro removeretur . . . '

19. Ideo ad alia redeuntes: circa idem de non equitando praeceptum resolvimus , necessitatem ad equitandum , vel alio utendum animali in itinere faciendo, debere esse manifestam. Haec vero suboriri potest. I. Ratione prolixi itineris ex obedientia assumendi . II. Titulo loci , &temporis, ut, si flumen pedibus transiri

187쪽

non valeat s vel copia nivis iter praepediat. III. Occasione negotii urgentis brevi expediendi, adeo ut quis pedester ambulans , vel loco praesens esse nequeat, cum Oportet, vel, nonnisi gravi detrimento . Semper tamen praesupponenda est causa legitima , quae necessitatem inducat. Quare si quis, vel sola recreatione, audex mera libertate se itineri committat, est transgressor praecepti, si equo ut

tura

. Advertendum, quod si necessitas sit urgens , & cogens, nec possit haberi praesentia Superioris pro licentia obtinenda, ex praesumpta illius licentia iter equo peragi potest. Regulariter necessitas debet ex

Innocentio a Praelato approbari. ao. Quantum ad infirmitatem . Causa sumetens, ut infirmus equo ad iter utatur , est, dum ad locum habitationis, vel infirmariam debet accedereo aut reverti, aut, dum debet aerem mutare s vel opus est eκercitio, vel recreatione ad salutem corporalem Conducente. a 3. IV. aeuod Fratres vilibus induamur,

ex cv. a. Iudicium vilitatis Superioribus reservatur , ut dictum est tu. praei. con

188쪽

PE EcEPTA REGULAE .

Distinguendi sunt termini , fuster. suum , curiosum , θ' metiosum. Superfluum , idest, quo jublato, reliquum commode sufficit ad usum moderatum: ut, ubi duo habentur, si unum sussicit, alterum superfluit. Pretiosum est , quod ultra valorem rei sufficientis ad usum moderatum, quaeritur: ita, ubi sufficit lampas

Ramnea, procuratur argentea s & ubi suseficit pannus valens 1 o. quaeritur Valens aQ. Curiosum est, quod fit ad delectationem immoderatam sensuum s ut picturis ornare aedificia , cellas, &c. Vestimentis colorem alium addere, quam lanis natura Iem. Modo. In rebus, quarum usum se nuriosum teneremur habere, ut vilitatem Vestium , tunc , quod excedit a praedicta vilitate , dicitur pretiosum , aut super fluum respectu talis usus stricti . In rebus autem aliis , quarum usum penuriosum non tenemur habere, sed usum modera tum, id solum , quod excedit numerum , qualitatem , aut convenientem quantita tem ad usum moderatum, est superfluum, fretiosum, aut curiosum s non Vero, quod requi-

eXceait numerum, & quantitatem

sivun ad usum penuriosum .

189쪽

r s Ti T. II. Gess. II.MIV. Ut autem usus aliquis respectu nostri sit , & vere censeatur moderatus, sunt considerandae circumstantiae locorum, personarum, & temporum V.g. tempore infirmitatis , aut Festi, vel carni sprivii Iautior , & abundantior usus reputatur. moderatus, qui alio tempore esset super

fluus . - .

. V. Ruod debeant jejunare is Festo omnium Sanctorum, usque ad Nativitatem Domini, S in sextis feriis S cap. 3. . Hic observandum, quod si Nativitas Domini Nostri Jesu Christi occurrat in feria sexta , Fratres non liberantur eo die a praecepto jejunii 3 nam tenentur ex Regula qualibet sexta feria jejunare. Et sequitur ex textu in eap. micari de observatione jejunii, in quo Honorius III. decrevit esse omnibus licitum carnes manducare , si Nativitas, feria sexta occurrit, exceptiS, qui τοverunt, S qui regulari observantia a strictisunt abstinere, ut dixi Caul. Confessiib. I. cap. 16. Num. I9. Ideo relinquendus est Sanctoro comment. instat.stat. 13.co 3ω vers. attamen, aliter sentiens . Petitur. I. in Fratres teneantur Dis

nare sextis feriis, quae funt ab Diρ πω inque ad communem xuadragesimam Z u bium

190쪽

PRAECEPTA REGULAE . Issbium excitatur a nonnullis , ex quo Regula non importet praeceptum jejunii, sed in libertate Fratrum relinquat jejunare Quadragesimam , vulgo denedicta, quae complectitur quadraginta dies ab . Epiphania numerandos s adeoque in sextis feriis in ea occurrentibus jejunium non imponat, sed solum in aliis, quae occurrunt extra tempora ibi enumerata, hoc est extra Adventum, & Quadragesimam communem, quae in Regula cum Benedicta fuerunt expressas prout est sensus verborum et aliis

autem temporibus non teneantur, nise sexta ferio Iejuvare.

as. Resp. Affirmative. Nam licet Fratres non tenentur ad jejunium Bene-di , praecepto. tamen ligantur ad illud in sextis feriis, etiam eo tempore occurrentibus. Ratio est, quia vere continentur sub dictione discretiva aliis: Et sensus est: extra Adventum, & Quadragesimam communem cin quibus, etiam tenentur debent sexta quaque feria, etiamsi Benedictam non servent jejunare. Quinimo si dictio aliis deberet excludere ferias sextas Benedictae, viderentur exclusa , etiam jejunia Quatuor temporum. & Vigilia

SEARCH

MENU NAVIGATION