장음표시 사용
2쪽
de collectas, dc in unum corpus compactas meis Typis excudi curaverim, gratulatus sum mihi, quod nuper ab erudito Viro familiari meo, non Italis modo, sed Exteris quoque . di Gallis potissimum, probatissimas esse cognovi. Trivolsiensia Commentaria, gallice inscripta , Memoires pour i H stoire des Sciences ,-des beaux Ans s Familiaris ille meus avidissime legere solet; quippe in iis doctissimi, & acerrimi Judicii Censores universae Litteraturae opera in flammam redigunt, & de singulis sententiam ferunt. Dum legeret, incidit- in Elogium satis luculentum, quo praedictas P. CHIA-BERGE Orationes & accuratissima brevitate in synopsim contrahunt, & amplissimis laudibus exornant. Advolat statim ad me, & rem mihi A a gra
3쪽
gratissimam facere merito existimans, librum ostendit. Placui, fateor, egomet mihi, quod editum a me orationum Librum sapientissimorum Uirorum testimonio tantopere comprobatum viderem : Cumque ejus Exemplarium , praesertim in hac Urbe, exiguus numerus jam supersit; multo libentius excipiendum credidi, si commendationem exterorum in fronte praeferenS, rursum Pro-ἡiret Quamobrem Gallicum Eneomium, ut iis quoque consiulerem, qui gallice nesciunt, latine redditum, typis mandavi. Fruere Lector, & nova hac luce illustratas Orationes avidius lege.
4쪽
Ater Chiaberge magni famam ingenii , & perfecti Oratoris nomen jamdudum apud Italos obtinet. Εjus eloquentiam,& dicendi vim tum Italice, tum Latine, &in utroque argumento tum sacro, tum profano, celeberrima quaeque Auditoria mirifice probavere. Sane Taurini, quae Patria ejus est, cum per sacros Quadragesimae dies concionaretur, tam insolito plausu, & publica Ordinum omnium gratulatione exceptus est, ut non Vulga- rem a Rege, & ab Aulicis gratiam inierit, &laudem retulerit. Acceptissima prae caeteris Oratio fuit, qua eodem anno, et . Maii mortuam
Regis Matrem, in funebri ejus pompa laudavit: quam proinde Auctoris Amici, non modo seorsum typis excudendam curavere ; sed quibusdam ejusdem Panegyricis hinc inde collectis , & in unum corpus compactis, rursum publica luce do-A 3 na-
5쪽
narunt. Harum praegustatio elucubrationum , cupiditatem accendit reliquarum, quas ajunt plurimas esse, quasque credibile est, ut istae sunt, plenas esse eximii acuminis, probatique saporis. Liber de quo agimus, s. Orationes latinas continet, inter quas eam numero, quam de laudibus Regiae Matris habuit, italicam quidem, sed ex altera parte latine redditam. De singulis pau-Ca. Sed ingenium, methodum, & stylum Oratoris paucis essingere conabimur. Orationem, quae caeteras ordine antecedit, CLEMENTIS XI. panegyricam habuit Auctor in Collegio 'Romano, ubi Pontifex ille prima posuerat optimarum artium rudimenta. Exordium quae, pars orationis suam habet peculiarem v nustatem) ducit a modestia CLEMENTIs, quod ad Pontificatum assumptus fuerit se invito, & r Iuctante. Hanc vero Pontificis modestiam miro artificio adeo attollit, & exaggerat, ut eadem utatur ad excusandam cunctationem, & moram,
qua debitum Illi laudum tributum Musae persol-Vunt. Hujusmodi prooemium mox sequitur &claudit Divisio, quὲ docet, Magnum fuisse CL MENTEM in Pontificatu detrectando ; majorem in accipiendo; Maximum in administrando. Species gloriae blandissima, atque ejus potissimum gloriae, quae a Sede D. Petri plenius emicat &effulget, aliquid habet illecebrosum adeo, &rapax; ut qui tantum honorem respuat, ejus animi fortitudinem, & constantiam nemo satis mirari possit. Caeterum grave adeo onus est huic summo honori adjectum, universa scilicet
6쪽
Orbis Christiani Moles; ut dum illud quam late
patet, intuemur, & expendimus, quemadmodum CLEMENs , nulla habita ratione honoris an- . nexi, qui novum illi onus erat, animum CLEMENTI parem requiramus , fortiorem nimirum ut subeat, ac sustineat, quam ut despiciat, ac dedignetur. Hinc ingeniose Auctor: Animum, inquit, renuendo viceras I eundem iterum jam Di,
H, Iorem jam se ipso Majorem admittendo. atque imposeti oneris triplicem quasi molem, tribus gentilitii semmatis montius ad fragam sustinendo, cisi. Quod ad Regimen attinet, jure maximus dicitur, qui omnia implet Optimi Principis, & Summi Pontificis munia. Prolixior haec duabus reliquis pars singula bonae administrationis capita fuse, & enucleate persequitur: & eL figiem CLEMENTis singulari artificio perficiens, summam Lectoris animo laudati Pontificis venerationem imprimit, & admirationem Lauda
Proxima est Oratio Funebris INNocΕNTii XILDem Pontificem ostendit Orator, Tres Divinae Providentiae dotes in se ipso quodammodo collegisse: Primam quidem , quae ab Infinitate
Naturae oritur, nempe ab omnium rerum procuratione , neque ullum percipere fructum, neque ullam pati jacturam: Alteram Vero , quae ab Immensitate profluit, ita Universitatis bono invigilare, ac si curam singulorum non haberet, atque ita se totam singuin impendere, ac si Universis non consuleret: . Tertiam denique, quae nota quaedam aeternitatis est, Felicitatis publicae
7쪽
perennitati prospicere. INNOCENT Ius XII. ad Pontificiam Tiaram evectus nihil inde utilitatis percepit. Nemo Illo frugalior, simplicior nemor Contemptor sui Maximus, & privato suo censu contentus, Patrimonium D. Petri in usus publicos totum effundebat. Assiduo addictus labori, & negotiorum mole distentus , Omnia
vitae commoda respuebat. Summam Vero honorum despicientiam hauserat a frequenti cogitatione mortis, quam illi perpetuo revocabat in
mentem sepulcralis Urna, quam vel ab ipso sui Pontificatus initio sibi exstrui jusserat. Documento es sepulcralis urna, puam vel ab ipsis Im
perii sui incunabulis Ibi exstrui juss': ut ex ias
non tam peritura mortalitatis pqst funera conderet , quam perempta cupiditatis multo ante funera tumularet. Atque longe pulchrius, & admirabilius illud est, quod & rarius contingit: Suos INNoc ΤIus nequaquam locupletavit. Quid igitur 3 Num ideo tanta ejus moderatio magis inopem fecit 3 Minime vero , reponit orator, immo ditior, immo felicior, immo apud omnes augustior, & cumulatis honoribus major. Testes sunt sinceri amoris, & doloris lacrimae, quibus illum funesto quodam casu in vitae discrimen adductum, Roma universa deflevit. Quae scilicet lacrimae ab Optimo Principe pulcherrimas VOCes expressere: Heus Euid hactenus in publicam utilitatem contulimus, unde hunc casum C itas tam graviter doleat Z Quin nec ipsi Con- sanguinei ab hac Pontificis moderatione aliquid detrimenti accepere. Franciscus Pignatellus ;
8쪽
quae merebatur Purpurati Patris insignia accepith CLEMENTE, eaque ab INNocENTIO accipere de buisset, nisi Purpuram ille , qua erat religione animi affectus, cognationi tribuere Vereretur, quam virtutes, & merita tanti Praesulis postulabant. Reliquae hujus orationis partes duae ampliorem aperiunt campum Eloquentiae Patris
Chiaberge, qui proposita sibi semper Divinar
Providentiae imagine, & imitatione, virtutes heroicas INNocENTII XII. adeo illustrat, essicitque conspicuas, ut radius quidam Divini illius Attriabuti in tanti Pontificis animo emicare Videatur. Anniversaria, quae sequitur, Oratio de laudibus GREGORii XIII. sub hoc ipso Lemmate: Gregorius XIII. Saeculorum Felicitas, parem Caeteris praefert sublimitatem, & dignitatem. Abanno saeculari ITOO. quo conscripta, & publice habita est, occasionem arripit Orator, GREGO- RiuM appellandi, augustius quidem, sed accommodatius, & justius, quam Veteres Romani, suos Caesares, quibus assentatio, & timor hoc uno titulo blandiebatur: Saeculi Felicitas. Enimvero GREGORius Pontifex felicitatem omnium temporum complecti animo Visus est, tum civilem, &humanam; tum sacram, & divinam. Ad primum Felicitatis genus pertinent Pax, opulentia , & ingenuarum Artium cultus, & splendor restitutus. Hinc Summus hic Pontifex non
Europae tantum uniUersae Venerationem conciliavit sibi, quam bellis misere agitatam pacim cavit ; sed Italiae potissimum animos devinxit, quam Parsimoniae suae exemplo, & munerum
9쪽
assidua largitate divitem fecit. Reipublica a Te consultum es Beneficentia , vel Parsimonia tua. Altera opes Mortalium auxit, altera cupiditates compressit , utraque divites fecit. His adde Disciplinarum amplificatam dignitatem : sed quam magnifice 3 Una haec Collegii Romani molitio,
liberalitatis ejus monumentum , & gratae recordationis nostrae materies perennis Gregorianam magnificentiam satis eloquitur. At nequaquam
magnanimo Pontifici hoc satis fuit. Adde Typographicas ossicinas, adde Academias, adde Seminaria, ubique Gentium, & Romae potissimum
condita. Quae omnia verum esse comprobant,
quod merito dixit Orator. Hunc scilicet PontifiCem, providisse, ut Nationes Omnes in hac Urbe, Orbis Christiani principe, non PraeceptΟ- res tantum invenirent, sed Ρarentes, Domos,& Patriam suam: Hesram hic Patriam Germani Bahetis , Ungaris etfram Angli; ves mGraeci; Maronitae veseram. Sed longe altiorem scopum sibi destinaverat GREGORIUs Pontifex. Nam civilis Felicitas, quamvis eximia, quamvis aeterna sit, semen erat quoddam, & quasi primordium plenioris , sublimiorisque felicitatis, quam Posteritati paravit, cultus scilicet Religionis , solidarumque Virtutum. En , quam scite. P. Chiaberge uno veluti oculorum conjectu, longam scriem explicat Christianorum operum, quae Ejus Pontificatum illustrarunt, qui certe inter celeberrimos D. Petri Succetares annumeran
10쪽
Sequens Elogium Regis est, maximorum
Legiam numero accensendi, nempe LUDovicIXIU.ctem illi laudum tributum Principum omnium Dratores persolvere: sed pauci fortasse ea ver-3orum, & sententiarum granditate, qua noster Drator in Lateranensi Basilica, anno III 6. d
umpto themate ab iis verbis, Fuit Magnus δε- unaum nomen suum s Ludovicus, inquit, Animo, Imperio, Religione Magnus, ejus cognomenti amplitudinem, & majestatem re ipsa aequavit: sive illum ut Heroem spectes, sive ut Regem , sive ut Vindicem Religionis. Hoc triplici aspectu totum intuentibus exhibet LuDovicuM ;nempe Magnum Heroem, animo in prospera, adversaque fortuna semper infracto ; Magnum Regem, omnibus Pacis, bellique ornamentis di
tissime, & felicissime imperantem; Magnum d nique Religionis Vindicem, ea scilicet fortissime defensa, & studiosissime propagata. Quod ut ostendat orator, expendit, quid publice, & privatim LUDOVIcus ageret, quid sentiret, quid moliretur , ceteraque enumerat Verae magnitudinis argumenta. Quae ut in unum cogeret, & qua tum satis est, indicaret, omnem artem suam impendisse videtur Orator. Quippe immensi operis esse, ea fusilis evolvere , & quam latissime
Quod attinet ad orationem postremam, ducto ejus argumento ab Evangelico textu: Aui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet, Rogia inquit, Sabauda Mater vivet insculpta in hominum mentibus Virtutum, suarum imagine,