Orationes p. Josephi Ignatii Chiaberge, Societatis Jesu. Prima editio in Germania post secundam in Italia, addito Trivolsiensium litteratorum judicio

발행: 1740년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

nunquam interitura; Vivet iterum in Rege Filio, & universa Familiae suae Posteritate; Vivet denique in tot tantisque operibus Christianae Pietatis. Geminas hujus optimae Principis dotes , licet invicem sibi in speciem adversas, mirabili foedere inter se nectit orator, Majestatem

scilicet, & Popularitatem; atque ex earum foe-Cunda concordia, Velut e fonte rivuli, plurimae ejusdem Virtutes emanant, in memoria Europae universae nunquam interiturae. Altera pars Regis Sardiniae, ejusque Regiae Familiae elogium est, quod perpetuo refertur ad Elogium Princi-PiS, quae argumentum est Orationis. Dissicile est, tum hujus, tum alterius partis dignam speciem, & formam paucis adumbrare: Adeo magnam utraque ab Auctoris ingenio ubertatem accepit i Id unum dixisse sufficiat, Orationem hanc , licet italica lingua primo conscriptam, adeoque a caeterarum stilo, & gustu aliquatenus discedentem , absolutissimum nihilominus hujus Oratoris opus existimari posse. Εjus eloquentiae character est. In operum suorum commentatione , & ordine Ars mira; Eadem proponendi ratio nova, & singularis; In partium harmonia concinnitas; Iisdem mutuo nectendis, evolvendisque solertia; Denique incessus quidam, & Gradatio perpetua ad destinaram metam; & ab initio ad finem crescens semper oratio. Subtilis est, & splendidus Orationis ornatus, quique Panegyricum decet; sed abest longissime ab adulterino fuco, qui aliquan

12쪽

o Ira1is objici solet. Stilus sententiarum poneri Par , integer, robustus, Varius, ad prob

iam eκemplarium normam efformatus; nec tamen iis nimium similis, quod affectationem redolet ; nec nimium similis sibi, quod inopiam sapit.

13쪽

CHRISTOPHORUS FERRERIUS,

SOCIETATIS IESU

IN PROUINCIA MEDIOLANENSI

PRAEPOSITUS PROVINCIALIS

um librum, cui Titulus: Or,

tiones P. IOSEPHI IGNATII CHIABERGE, e Societate IESU, aliquot ejusdem Societatis Theologi, quibus commiς sum fuit, recognoverint, & in lucem edi posse probaverint: Facultate nobis a R. P. MD

CHAELE ANGELO TAMBURΙΝO, PRAEPOSITO

GENER Aia communicata, concedimus, ut Typis mandetur, si ita iis, ad quos pertinet, videbitur. In quorum fidem has litteras manu nostra subscriptas, ct Sigillo Societatis nostrae munitas, dedimus. M diolani Die s. Septembris I 24.

CHRISTOPHORUS FERRERIUS.

REI M P RIMAMUR.

F. Joannes Albertus Alferius Uicarius Generalis Sancti Officii Taurini. V. De Aguirre Reg. Adv. M Stud. Censor. V. Comes Caselettarum de Graveris pro Excelle tissimo Dom. Comite, & P. P. Ricardi Magnae Cancellariae Custode.

14쪽

PONTIFICI MAXlMO

Habita in Aula Maxima Collegii Romani

ANNO MDCCII L

MO PRiNciPI tot nominibus debutam solvimus, excusandam in pra sentia tarditatem arbitrarer , EM NENTIssIMI EccLESIAE PRINCIPES , ar--- gumenti in primis magnitudinem accusiarem: proferrem deinde Romani oratoris I ra in sententiam , negantis videlicet seram gratulatio- tulatio re-nem reprehendendam Videri: quod ea minus in ρ θς iiadulationis suspicionem Vocetur , quod verioreme, ac plenior soleat: cum e contrario lauda- fain. . tio praepropera spei Vulgo plus, quam rei affe- . 7.rat, & Uirum magnum promittat potilis, quam exhibeat. Verum excusationes istas a me nemo vestrum, AUDITOREs, opinor, desiderat, quibus

explorata jampridem est, atque perspecta Sanctis, simi

15쪽

ia CLEMENTI XI.

smi modestia Pontificis , honores , laudesque aVersantis, & generosa quadam ingentis animi indole detrectantis. sed pace Tua dixerim, CLEMENS PONTipΕx MAxiis: Diu satis obsequuti modestiae Tuae sumus. Cedas affectibus nostris,

oportet. Nostrum hoc obsequii, Venerationis, ac si fas dicere , amoris qualecumque tributum tandem eXOratuS, accipias, necesse est. Fuerit

moderationis Tuae, quod tamdiu obstiteris: ejusdem profecto esse debet, quod aliquando vincaris. Quoddam enim genus immanitatis esset; si tam grave nobis silentium, ac pudorem, quo suffundimur , juberes esse perpetuum. Pudet enim, quod tamdiu passi fuerimus silere liberales Artes . hujus Romani Lycei felices incolas, quae primum occupare debuerant gratulandi i cum. Hoc unum illis erat votum: Et quidem quale optabilius, aut aequius Volumi Quam enim decebat praeclarissimas Artes, quae Magnum Te Olim Alumnum exceperant, Patronum deindς studiosissimum, mox Principem senserant, ac Parentem suum; quae ex incremento Dignitatis Tuae tantam suae pariter dignitati accessionem factam esse intellexerant; Quam, inquam, decebat, ut Tibi statim gratularentur ac sibi l AEquissimum erat, ut qui tantopere illas commendas, ab illis

pariter commendareris. Verum ubi sensere, tamdiu Te invitum, obluctantemque, non nisi magna Ui, ac deprecatione multa ad suscipiendum Orbis Catholici Regimen cogi potuisse, nec satis post susceptum, Dignitati acquiescere ; in

genti stupore defixae, dolorisque Tui participes,

, quo

16쪽

o RATIO PANEGIRICA. . 13

quo se verterent, quid consilii caperent, igno rabant. Quid enim facerent λ Gratularentur felicitati Tuae, quam infelicitatem Tuam qu dammodo interpretabaris 3 Dolorem acuit , qui dolenti gratulatur. Gratularentur felicitati nostrae 7 Sed quae poterat esse felicitas nostra, do lente Te 3 Non sectis enim ac Tu sine nobis, ita nos sine Te felices esse non possiimus. Quid itaque reliquum erat, nisi ut erumpere gestientem laetitiam gravi silentio premerent, atque ab omni gratulatione abstinerentὶ Quod cum illae facerent, jacuissent moerore confectae, nisi probe intellexissent, hoc Tibi chariores esse; quod silerent. Quamquam, fidenter dicam, non omnino imperare nobis potuimus , ut sileremus:

sed privatim, ubi dolori, & gaudio libertas, ac

locus major est, certatim invicem gratulabamur:& domesticos intra parietes, ubi nulla fingendi necessitas, sincero gaudio exultabamus. Quinetiam usi, qua licuit, opportunitate dicendi, &scribendi, testatum voluimus, quid Tibi, quid nobis deberemus. Ab hac tamen celebritate hactenus abstinendum putavimus : ne Tibi ingrati essemus, ac molesti , dum grati, & ossiciosi

esse contendimus. Nunc Vero , cum omnium

consensus, & conspiratio vicit, ut Par erat, modestiam Tuam Neque enim omnium Gentium aequissimis votis, & gaudiis obsistere, si Velis, potes; nec si possis, debes) nunc enimvero ferendum non esset, ac nemo nobis ignosceret ; si nostras voces in publico isto quasi concentu desiderari pateremur. Neque esset

17쪽

I4 . CLEMENTI XI. 'Clementiae Tuae; si quod aliis negare non potes, quod omnes etiam Te invito, faciunt, nobis, ad quos praecipue attinet, prohiberes. Persolvimus itaque necessarium ossicii vectigal, quod

si minus Modestite Tute CLEMENS, Tuae fautem aequitati esse gratum debet. Gratissimum certe continget tot sapientissimis, atque omni ex parte ornatissimis Viris, quorum Ego praesentia cohonestor, authoritate commoVeor, eX- spectatione ad dicendum impellor. Qua enim sunt erga Te Veneratione, studio , & amore, gaudent palam audire, quod ipsi privatim saepe gaudentes loquuntur. Adsum igitur , Vestros Omnium sensus ' ut explicem 'non falsus interpres , AUDITOR Es ornatissimi. Dicendi aragumentum a vobis, ipsa prope Verba mutuabor. Mirati estis, quod Pontificatum detrectaverit Hoc primum. GaVisi , quod acceperit 3 Hoc alterum. Gaudetis , quod tanta cum Dignitate, Sapientia, Virtute administreti Hoc tertium erit, atque praeCipuum meae orationis caput. En igitur quibus veluti adumbratam coloribus vobis hodie propono CLEMENTIS

PROPO. imaginem. MAGNUS FUIT IN PONTIFICAS METTu DETRECTANDO: MAIOR IN ACCIPIEN- DIVISIO. Do. MAxIMus EST IN ADMINISTRANDO.

OsTis pro Vestra sapientia, AuDITO

18쪽

ο RATIO PANEI TRICA Is

tilliris inter mortalia bonum est. Sed nec mortale bo- ctando Diam existimaveris,quod homines ornat post funera, Pontilica Consecrat immortalitati. Natura ipsa taCitis qui-UMSdam igniculis , quos nobis inserit, huic ad δ''δ' gloriam ardori quodammodo lenocinatur. Ma- Honoris gnum quiddam Homo est e dignitatis suae sibi Alecebra. Conscius altum quiddam spirat: & honorem, tanquam debitum excellenti Naturae tributum, spectat. Nec illos Veteres miror , qui Honori Templa posuerunt, Aras tamquam primario Numini erexerunt. Quamquam quid aris, quid templis opus, quando huic Numini in illorum animis Heroum ambitio jam pridem aras exstruxerat Z Ibi humano sanguine, Provinciarum Vastitate, Regnorum excidiis Idolum illud colebatur. Hinc factum, ut Philosophia illa vetus, atque adeo vera, & Christiana Philosophia nihil majus ad hominum commendationem excogitare potuerit; quam si quis tam forti, tam invicto esset pectore; ut Honorem contemnere auderet. Hoc eo splendidius laudavit admiratrixHeroum suorum antiquitas; quo paucioribus meminit contigisse. Hoc in CLEMENTE quam multi, quam Vere praedicarunt 3 Quam nemo hactenus tamen lau- .

davit satis ac miratus est Quantum enim, quaeso, illud est, quod repudiavit 3 Illam nimirum Dignitatem, quae Vicariam sustinet Supremi Numinis Majestatem. Quae vota quamlibet ambitiosa Honor iste : non im- Ηγον plet, ac superat 3 Hominem, an DEUM putas, quem in Aris ipsis coronandum locari, quem in Pq' C a Re

19쪽

CLEMENTI XL

Religionis quasi Domicilio , in Orbis Catholici

Arce constitutum vides 3 Inde sacras leges Populis, & sancta jura distribuit. Si Thronum ascendat; strata humi Regum Majestas pedes deosculatur, leges audit, fulmina perhorrescit. Si jubeat , audiunt Nationes universae, Coelum ipsum

Obsecundat, Tartara contremiscunt. Paucis accipite supremi hujus Honoris imaginem. Sublimis Tartara pedibus calcat; altera manu Or- hem Terrarum complectitur; altera Coelum attingit, ac pro libito claudit, reseratque. Quam magni est animi, DEUS immortalisl Honorem

istum obtinere cum possis, non quaerere: cum mereariS, non cupere; cum sponte ab omnibus

deferatur, strenue, ac fortiter detrectare λSed erunt aliqui fortasse, qui Honorem aditu primo respuant, quasi ejus inopinata luce perstricti. Erunt, qui ne ambitiosi videantur, fugiant oblatum decus: sed non procul, non diu,

non constanter: eatenus dumtaxat, ut famae

constuant suae; ut praeter ipsum Honorem, Modestiae quoque laudem assequantur, qui honoris cumulus est, callide ambitiosi, modeste super-CLtMεN- hi, superbe demissi. CLEMENS diu, constan-TIs in m terque talem se praebuit, qualis initio visus erat. Mias ym erat optandum, ut ad Religionis nostrae, iisti 'o splendorem, ac pompam in quodam proponi cinstantia. potuisset universi orbis Theatro speciosum illud, ac triumphale certamen, quod in arcanis Comitiorum penetralibus peractum est : ubi tres integros dies, non ut magnum aliquod pararetur Imperium , sed ut augustissimum in Terris

20쪽

. . I

ORATIO PANES TRICAE IT

Imperium detrectaretur , hinc a PURPURATORUMPATRuM SENATU , inde ab L ius Constantia acerrime pugnatum est, & de regnandi cupiditate utrimque gloriosissime triumphatum ὶ Merebantur qui deferebant, Vel hoc ipso, quod Tanto

pares Imperio, in alterum transferre certarent, reluctantem cogere niterentur: perinde ac 1i beneficium amplissimum ipsi potius accipere viderentur , quam dare. Tu Vero, qui a tot maximis Viris, ac mereri se, quod dabant, consciis dignissimus, atque Optimus deligebaris, CLEMENS, merebare procul dubio jampridem oblatum decus. Iterum, ac magis promeruisti, cum illud constanter adeo, ac magnifice detrectares. Sed iterum, & tunc maxime prome ruisti, cum repudiatam fortiter Dignitatem fortissime suscepisti: ut vere tunc beneficium amplissimum non Tibi datum ab omnibus , sed aTe datum fuisse omnibus, constet Uideas enim interdum homines, qui ab Honore capiendo refugiant , sed cQnscientia imbecillitatis , quia pares oneri splendido non sunt, aut inertia, quia onus horrent.. CLEMENS vero, & onus. Vidit, & humeris non impar vidit , & impositum ut perferret, a se ipso fortiter impetravit. Adeo ut, qui MAGNUM SE PON

SEARCH

MENU NAVIGATION