Orationes p. Josephi Ignatii Chiaberge, Societatis Jesu. Prima editio in Germania post secundam in Italia, addito Trivolsiensium litteratorum judicio

발행: 1740년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

EMENTI XI.

Major in noribuS temperarentur: ut honorum cupidita- accipien- tem onerum molestia Compesceret; onerum gra-d - vitatem honorum jucunditas recrearet Utrisque constant splendida munera, honoribus juvita, & oneribus. Hoc tamen interest, quod honores ostentantur, onera dissimulantur. Blandum quiddam, & insidiosum Honor est: non statim ostentat Onera, quae terreant , sed Digntianitatem, quae placeat. Utramque Honoris, blandi, & severi; laeti, & molesti; placidi foris, i

tus tumultuosi faciem CLEMENS vidit. Detrectavit lucem, blanditias, splendorem: Onera, molestias, tumultum,. & curaS accepit. Ois, a Quam est onerosum , DEUS Immortalis l inini impositam Velut humeris ferre totius Orbis mo- Pontifica- lem: Europam, Asiam, Americae, atque Africae remotissimas gentes paterno sinu complecti: ad mittere in animum omnium curam Populorum: omnium pericula, infortunia, calamitates suscipere: oblitum sui Orbi Christiano vivere: de tot Urbibus , &. Nationibus, & Provinciis in vera Fide, in pace, & concordia continendis diu noctuque cogitare: accipere innumerabiles undique Nuncios, totidemque dimittere: sollicitos dies. ac vigiles noctes pro Omnium salute, ac felici tate transigere: adversus tot haereses, superstitiones, ac vitia contendere: spectaculo esse mort libus universis, quibus rectam praebere vivendi, sentiendique normam, ac regulam tuis ipse legibus, tuis moribus debeas 3 Tot septa laboribus Dignitas an non merito debebat nonnulla honoris pompa circumVestiri: ut honos onera vel dis-

22쪽

ORATIO PANES TRICA. ru

dissimularet, vel solaretur Z Si enim totam repente se proderet curarum haec moles; quem tantae magnitudinis Virum existimamus fore, qui suos supponere humeros Vellet 8 Sapienter itaque

Christiana Respublica, dum dignitate gravissima

Pontifices onerat, honores veluti quoddam Pi latis tributum, atque vectigal, non quidem n cessarium sanctissimis Uiris, aequissimum tamen, persolvendos statuit, ad laborum solatium. onerum levamen, & lenimentum curarum. Verum Concipite animo , AUDITORES, HEROEM aliquem; supra mortalium conditionem excelsitate ingentis animi sic evectum; ut nihil extima captus rerum specie , ac fulgore, Pontia fictae Dignitatis' onera, curaS, ' laboresque omneSpenitus introspiciat, & immensa quadam mentis amplitudine complectatur: Ea insuper sit firmitate, & constantia munitus; ut quantum ad promerendos honores meriti afferat, tantum ad eos contemnendos roboris habeat; nihil ab: eorum specie, ac illecebris permoveri se, aut incitari patiatur. An eum aliquando tantam onerum molem subiturum putamusὶ Si faceret; quem Illum esse , qua magnitudine. animi praeditum putaremus 3

At Quis HERos Ille, quem cogitastis 3 CLE-ACGMENTEM profecto, AuDITOREs , intellexistis a MENTs me sub HEROIs istius imagine rudi adumbratum. Omnes Ille tantae Dignitatis labores, onera, & curas capacissimae solertia mentis deprehenderat. Quin usu ipso, atque experientia, rerum Magistra, tanti honoris jugum, tanti servitutem Imperii, tantae Felicitatis

23쪽

rium tem.

sorum di

e cultates.

Io . CLEMENTI H

aerumnas satis superque didicerat. ' Cum tribus Pontificibus Maximis in sustinendo Ecclesiae Orbe suppetias ferret, tunc oneris gravitatem tanti sensit. Qua enim erat existimatione, authoritate, sapientia, atque in consiliis capiendis dexteritate, nullus incidit nodus, ad quem solven. dum, atque enodandum quaesitus iste non fuerit Alexander. Saepe in rebus dissicillimis , consilium, sententiam, praesidium rogatus , in ea ponetralia introire consueverat, ubi latentes explicat , ingentesque ingenS felicitas. labores, angustias , curaS. '. Adde novum istis pondus: Perturbationes; praesentium temporum , calamitates , bellorum incendia , quae Europae univeris imminere jam tum 'sentiebamus 'omnes , perspicacissimo Ille mentis obtutu intuebatur. Navim regendam conscendit, non cum Coeli serenitas, ventorum favor tranquillitatem , & securitatem promitte rent; sed cum ingentes ubique attolli fluctus, saevissimas circum undique impendere tempest res Videret. Quae nunc non sine dolore cernimus , jam Ille cogitatione praeverterat: Imperia se invicem collidentia ; in mutuam ruenteS Pe niciem armatos Reges, ac Principes; Populorum clades , Urbium solitudines, vastitates agrorum, Regnorum tumultus , Religionis neglectum, metum, Pericula. - . Sed nolo, AUDITORES, Europae faciem tristissimam vestros ob oculos ponere: ne pietati, ac dolori vestro nimium indulgeam.

Quantae, rogo , Magnitudinis fuit, sapientem animum , nullis honorum illecebris delinitum,

tot,

24쪽

ORATIO PANES TRICAE a I

tot , ac tanta hujus Imperii onera plane perspecta suscipere Sed nondum satis de susceptis oneribus dixi.

Postremum addo modestae menti longe graVise onus om-simum Quid illud 3 HONOREM ipsum , quem nium ma- tanto CLEMENS abhorrentis animi nisu pro-ximum, pellere a se, ac deprecari contenderat. Hunc ψηφη subjisse nonne majus, quam repudiasse miti Ut enim repudiares, CLEMENS, repellendae Tibi erant honorum illecebrae: ut exciperes ; ipsa honoris detrectatio, honore ipso splendidior, veluti retractanda ; atque in honore tam fortiter, tam sapienter rejiciendo velut obfirmatus animus expugnandus. Moderanda ibi honoris cupiditas: hic sapientis animi demissio, ac virtutes, quae lucem fugiunt, superandae. Sapientia hortabatur, ut sperneres; Moderatio, ut recusares : hoc ipsum ne acciperes,

Animi tui Magnitudo, Constantia, & Modestia

ipsa suadebant. Modestiam accipiendo super sti, Constantiam vicisti, Magnitudinem cumulasti. Animum renuendo viceras: eumdem iterum , jam sui victorem, jam se ipso majorem admittendo, atque impossiti oneris triplicem qu s molem, tribus Gentilitii stemmatis Montibus adumbratam, sustinendo vicisti. Dicam tamen, AUDITOREs, quod sentio. Parum esset Honorem probe cognitum detrectasese: parum etiam perspecta onera suscepisse : nisi eadem pari cum laude perferrentur. Accedat

hic laudi Tuae cumulus, CLEMENS PONTiPEx

25쪽

cLEMENTI XI.

RENDO , ΕΤ ADMINISTRANDO TE PROBAS. MAXIMUM, inquam, quia Dignitati maximae PAREM. III. RELIQUA munia , Principatus, Imperia suos ORATIO. habent fines, certosque magnitudinis terminos, NM quos mentis, ac virtutis praestantia transilire quo-P ββ dammodo , & praetergredi possis, & suscepto

in admi munere, atque honore major videri. Sed ubinistrando. ad eam Dignitatem deveneris, quae Uicariam

DEI Potestatem apud homines gerens, sublime Coelo inserit caput, nullisque Imperium videtur Maximus, limitibus definire: Huic profecto qui se admini-qμia Ofistrando Parem prohaverit; supremum ille atti-Digvit/t , Magnitudinis apicem dicendus est. Qui enim major excogitari animus possit, quam qui tantum aequaverit Dignitatis fastigium, quo majus excogitari non possit 3 Sed quando Potestatem utramque PRINcIPIs , & PONTIFicis MAXIMI Dignitas ista complectitur; Illum ego administrando Parem existimandum censeo, qui omnia impleat optimi Principis, ac Summi Pontificis munia. Quae quidem quemadmodum CLE-

PAR au-MENS cumulatissime impleat, non vobis, A Ut m, qM AEDITORES, quibus compertissimum est, sed Poste-' ritati universae comprobatum volo. PRINcIPIS

. si .. , subditorum sibi Populorum Felicitati consummi sulere: SUMMI PONTIFicis, immortali mortalium Pontificis omnium Felicitati prospicere. Utrumque ita mμmM CLEMENS praestat, ut omnium vota, spes que imp everit.

Et primo quidem Publica illa Felicitas, quae

Munia Principis munus est, tribus plane conficitur: PA- Priηcipi . cis TRANQUILLITATE : ANNONAE, & ALIARUM IP

26쪽

ORATIO PANES TRICA. 23

Primum enim, ut sine metu vivamus; Alterum, at commode; Postremum, ut honeste, ac lau-

labiliter; Tria haec simul colligata, complexa lue, ut felicissime vivamus, essiciunt. Quam aujus triplicis boni, & felicitatis partem nobis Iptandam reliquit Tanti Principis Virtus, Pr Iidentia, & Felicitast Nimirum inter circumstre- entes bellorum tumultus otio jucundissimo frui- nur: Inter laborantes inopia Populos, omnium erum copia abundamus: & quae plerisque in ocis jacent optimae Artes , apud nos impe-ant, Vigent, triumphant. SATisNE illud mirari, vel potius gratulari nΟ- L. Pacis is possumus, quod Europa universa bellorum conserran-ncendiis aestuante, sola Nostri Principis Ditio

Pacis obtinet securitatem 3. Ejus confinia si prae ereas: late resperis cruore campos intueris: rata passim cadavera exhorrescis; plurimis ubilue imaginibus mortis, ac terroris Occurris. Si edem territus referas, suavissimo frueris Pacisispectu. Circumundique obstrepit armorum In gravitagor, tubarum clangor: praeliantium clamores, fit βαρς norientium gemitus exaudiuntur. Hic silent μ μ t ρης. mnia: & cum praelia, 8c clades nunciantur, luantum de aliena calamitate dolere, tantum de

elicitate nostra gratulari compellimur. Quisantam sibi tranquillitatem polliceri ausus esset, um atram illam, collectis undique nubibus , &iraegnantem fulminibus tempestatem, Italiae in- ubantem videret hic , & illic saevissime det iantem audiret l. Spem quidem ingentem sereni- 'D a talis

27쪽

24 . CL EMENTI XI.

tatis fecerat exortum CLEMENTIS Sidus. Multum praesidii in Authoritate, quam illi suprema

Dignitas fecerat, par Dignitati Virtus cumula verat; multum in ejus Prudentia, qua rerum eventus longe prospicit, & mira dexteritate aniatevertit; multum denique in ea, qua est apud Omnes existimatione, apud Reges, ac Principes Veneratione, & gratia, multum, inquam, in his Omnibus ad tranquillitatem praesidii statuebamus. Sed cum effrenatam belli suapte natura sciremus escte licentiam; sperabamus, non sine aliquo metu, ne in proximo saeviens bellicus furor, &circumvolitans turbo, nos etiam abreptos in partem calamitatis involveret. Ademisti nobis hunc metum, PRINCEPS OPTIME. Spes nostras cumulastu Serenitatem Pacis, tranquillitatem, securitatem tenemus. Iram

belli coercet Authoritas I ua ; frenos imponit licentiae; furori terminos statuit. Tota penebacchatur Italia procellosum Bellum: diras ubique tempestates, horrida parit naufragia. Sed ubi ad Ditionis Tuae fines devenerit; Tuum quodammodo sentit Numens tumentes fluctus con fringit; littora deosculatur; atque in se revolutum, complicatumque decedit. Hanc helli metam, ac legem discordes licet invicem REGEs, ac PRINcIPEs , unanimi tamen consensu statuerunt. Ea nimirum Magnitudinis Tuae admiratione, Virtutis reverentia eorum animos occupasti; vit offensionem Tuam quamcumque pejorem qualibet clade arbitrentur: ea devinxisti henevolentia ; ut amorem Tuum. omni victoria

28쪽

ORATIO PANEGTRICA. as

otiorem putenti Ex hac insigni inter se dissilierati iam Regum , ac Principum in Te uno sin

ere amando concordia, sperare in primis Pacis, ncia fruimur, perpetuitatem jubemur: Tum etiam Confidimus, orituram inde Italiae, atque Europae Universiae optatissimam Pacem, cui procurandae tot Curas impendis, tot preces ad Superos, tot lacrymas fundis. Sed dum illa speratur, quantae felicitatis est, quod nos ea praesente laetamur 3 uanta haec PRINciPIs gloria , qui nobis illam suis ipsius curis, laboribus, sumptibus comparavit λQuis . enim tranquillitatem in hac perturbatione temporum dissicillimam nullo nobis staturam impendio sperasset 3 Praesertim cum videremus, ob. tutandos Imperii fines communiri arces, noVos conduci milites, tot Legatos, ac Nuncios ad Principes mitti, tot denique impe sis a PRINclPE pacis securitatem parari 3 Jam sublevare de nostro aerarii dissicultatem cogitabamus Omnes ; nec inviti: Commune commodum scilicet privato singulorum incommodo he- ne redemptum arbitrati. O nos supra expecta-Ejusdemtionem felicesi Nihil oneris impositum Populos' μ

Nemo jussus est publicam felicitatem detrimen- 'is, ha

to suo sancire. Totam hanc , quam tenemus In paria. Pacis securitatem nobis ΟΡTiMus PRiNCΕΡs suis comparatam laboribus, suis nutritam impendiis liberalissime fruendam donavit. Pacem habemus magnis sumptibus partam: nec tamen inde pauperiores sumus. Unus pauperior factus est, Princeps. Sed ne . ipse quidem. Gratulari

D 3 enim

29쪽

CLEMENTI XI.

Traiani

enim sibi jure potest, Suum esse, quod Οm

nium est.

i JAM QUANTA felicitatis nostrae pars est, quod in hac temporum dissicultate commodissimam nobis annonae amuentiam , & rerum omnium copiam facit 3 Solet Annona, non praesentis modo , sed etiam futuri temporis timore ingraUescere; quin & alienae, ac praesertim proximae sterilitate regionis carior fieri, ac durior. Sed Tua, GLEMENS, Providentia, atque in omnia intentus nostrae felicitatis amor, & cura mature praecavit, ne praesenti obesset futuri temporis metuS; quin ut praesens copia futuri temporis metum depelleret. Nec alienis nos conflictari calamitatibus passus es: sed eam insuper omnium rerum abundantiam , & copiam suppeditasti ; ut CXterorum etiam penuriae Populorum solatio esse possit. Sed non modo Tuorum necessitati. con siilis, verum etiam splendori Urbium, atque O

Testes Trajani Aquaeductus Centumcellis a Te, ingenti opere , ac sumptu, priori magnifi- Centiae , & commodo restituti. Quibus exultasse gaudiis Centumcellanos existimamus, cum tot repente salientes peregrinas aquas Viderent, quae laeto murmure obstrepentes, eo quo poterant modo , pollicebantur illis certissime commodius commercium , frequentiores advenas, foecundiores hortos, uberiores opes, & confirmatam clarissimae Urbis, ac Portus cum dignitate felicitatemὶ Quam festivis acclamationibus tanti Authores muneris salutavere, INNocENTtuM XII.

. quod

30쪽

ORATIO PANES TRICAE a

quod strenue inceperit, CLEMENTEM, quod

onstanter prosequutus absolverit. Uterque enim tb illis, uterque a me in hujus consortiunt lauiis appellandus est Princeps. Neque enim Ve-

endum est, ne quod Alteri adscribimus, invidere alteri videamur. Non eum habemus Principem, qui uas augeri alienis laudibus ferat; sed qui suae pa- iter laudis praedicationem oderit, & alienae siuentium damnet, hoc laudabilior, quod suae laudis negligens laudari Alterum gaudet. Commendandus itaque INNOCENTIUs , quod dignam Principe optimo provinciam susceperit: & licet ile non satis ad rem perficiendam vixerit; satis tamen id beneficii laudem vixit : quod perfecturus, si licuissset, inceperit. ed inde commendabilior es, CLEMENS, quodn egregiis operibus , atque immortalibus nonncipientis gloriam aucuparis: sed si quid ab aliis Principibus ad utilitatem publicam commode, iique magnifice inceptum est ; in id constanternsistis: & alienam laudem negligendo non inUiles, sed amando, ac promovendo Tuam, Velaolens, facis. At quam Tibi peculiaris, in tan-

o persequendo, & absolvendo opere, laus ce-eritatis, atque constantiael Jam enim laboris, acumptus magnitudo in hac aerarii, ac tempo- um dissicultate, Spes nostras, ac Vota in com-

nodius tempus distulerant. Quid a Te jam optare, quid sperare, CLEMENS, non liceat, i quae nobis utilia sunt, licet dissicillima, & maxima, celerius praestas, quam nos optare audeamus 3 Quam de Magnitudine Tua opinionem studiosi advenae induent ὶ cum intelligent, Anno

SEARCH

MENU NAVIGATION