장음표시 사용
161쪽
jor, utrique imperasset. Quamobrem ad hoc animi supremum imperium , sibi , suisque motubus moderantis, quod teste Pelusiota, omnium maximum , atque praecipuum censendum est, duce Pietate conscendit: quodque mirandum magis, ad eum gradum pervenit, humili, DEO Obsequentis animi sensu, ipsique quaecumque haheret charissima , nullo discrimine devoventis. Redeant jam, Auditores, in mentem, quae hactenus audistis: pronumque erit assequi victricis illius . Pietatis indolem , deque omnium impetu affectuum, ac ipsa etiam natura magnifice triumphantis. Verum, vel si caetera desint, omnium instar esto, quod in ipso vitae exitu edidit, Christianae Fortitudinis exemplum, animique, humana omnia , miro quodam imperandi genere
Aderat jam ferme Depositae REGIus PRIN-cEPS, ac Nepos, quem habebat oculis Chariorem, & Regis Filii incommoda per eos dies Ualetudo unicum Illi reliquerat, materni amoris pabulum, doloris levamentum. Et illa quidem
1e ejus conspectu mirifice recreari sentiebat. Uerum cum in eo rerum statu, omnes animi affectus in Christum e Cruce pendentem , quem manu gestabat, unice. referre percuperet; quod unum humani solatii sibi supererat , eidem ex integro sacrare, atque offerre constituit. Ergo Principi bene precata, Ipsum non amplius visura, ab se dimisit. Vix dum Princeps abscesserat , cum severitatem spontanei vulneris sensit, ingemuitque Natura: tantaque fuit doloris vis,
162쪽
atque acerbitas; ut vel invita reluctantis animi constantia, in vultu eruperit, emistisque continenter suspiriis prodiderit sese. Rem subodor tus, qui aderat, Conscientiae Moderator, ac Morientis commiseratione tactus, Author Ipsi fuit, ut ad se Principem rursus acciret. . At Illa, animo supra omnem humanitatis sensum erecto:
Minime gentium, inquit, Redemptori Cruci affixo Qictimam obtuli, haud dubiae placituram, cum Principi etaledixi, ab is jam, ut praeposero parnitentia genere opus resindam, retractem obsequium.
Dolet quidem ; at doleat , ut lubet. Rationi, ac Fidei naturam cedere par est , h/ra nos affectus evanescere, ut quem DEO exhibui, comsans At amor. Quis vester, Oro , de tam illustri victoria sensus est, Auditores Uos haud dubie percellit heroici illius Animi Excelsitas,
cui diuturna licet aegritudine attrito , ac ferme fatiscenti tantum virium fuit; ut geminiS potentissimis hostibus , Amori videlicet, ac Dolori suo reluctaretur intrepidus, palmam uu de iis
eximiam reportaret. Oppugnabat uterque Virtutem : uterque favebat naturae. Tuebatur
Amor jura sanguinis: acerbitatem injuriae Dolor accusabat. Communibus ambo studiis, armis, viribus certabant. Exaggerabat Amor violentiam doloris; ut discessum Principis conquereretur: Utebatur vicissim Dolor illecebris amoris; ut reditum suaderet. Inter utrumque hostem
media imperiosae Pietatis Heroina, pro Uictima, pro Ancilla se gessit, Matrem oblita. Amoris blandimenta, & doloris gemitus, Illius, quod X a ina-
163쪽
inanes causas obtenderet; hujus, quod muliebria ter eiularet, aeque contempsit; ' ac supremam sa crificio imposuit ' manum. O animum seipso
majorem l O Religionem l O constantiam singularem l
Verum, ecquid miramur 3 Iati pridem ejusmodi victoriis assueverat. Uirtutem usu firmatam, Vel in ipso mortis confinio , Vividam esse,
ac Vegetam, compertum est. Non amorem
modo Cognationis, & Sanguinis, sed alium quoque hostem frangere debuit ; eo infestiorem,
molestioremque i, quo magis domesticum, insitumque naturae, & nunquam a bello cessantem: Amorem scilicet sui, studium Vitae, valetudinis, virium tuendarum. Atque hic enimvero , si per tempus liceret, malorum Iliadem recenserem, atque eorum praecipue, quibus in acerbiΩConstans sima aegritudine supra annum exercita est: ac in morbi inter alia longanimitatem, patientiam, demissio- istΠ με, hem, tenerat sensus pietatis efferrem, quibus plures continenter horas, suavissime , & ardentissime DEUM alloquendo transigebat; quin Vel contentionis laborem Ipsa sentiret, vel temporis fugam. ' Atque hinc Animi illius robur , firmitatemque conjicite, quantum sit, reputantes, diu-ttirno affectae, fractaeque senecturis morbo, Vel potius supplicio cruciari ; lento mortis genere interire quotidie, rursum Vivere, rursum mori, vitam in singula momenta defiCientem, mortem vero semper imminentem aspicere, fatalemque ictum, eo crudelius, quo mitius intentatumi
164쪽
Demum quis crederet, eam Principis Pietatem o quam colebant, & venerabantur Subditi, Europaei, irimates Uiri laudibus. efferebant, iracundiae, Calumniae, & livoris assilitibus patuis let Divino prorsus consilio evenisse arbitror, sit haec incredibilia, & paradoxa in unum coalescerent: quo spendidius magnanimum illud pectus, ut invictum honoribus, ita offensis impervium emicaret. Nonnullis sane, quibus animi arcana aperire solebat, ingenue de more fatebatur, eam se cordis indolem divinitus accepisse; ut a quibus odio haberetur odis. se : a quibus vero laederetur, ulcisci plane nesciret. Quid majus dicere potuit Z Quid sublimius 3 Vix ta- quis, omen aliquid dixisse videbitur, si quae fecerit, cogite mlμω mus. Quam tenera, quam mollis sit. ad offen- 79 ς' sunculae levissimae sensum indoles Ρrincipum igno- 'rat nemo. - Quippe illam , non modulo suo, sed laesae Dignitatis comparatione metiantur: .&fere sacrilegum facinus videatur, eorum honorem violare, qui a Populis coluntur, ut Numi- .na. Multo igitur mirabilius, & gloriosius . victrix nostrae Principis Pietas, atque Religio de tot maximis hostibus triumphavit, Natura, Honore, Majestate. Hominem non aversari, non ulcisci, non laedere moderati animi id esse dicebat, non magni. Quisquis ejus gratia excidere meruisset, eum Illa placide accipiebat, amabat stocere,i beneficiis large cumulabat. Parcere maluit non rogata : ne: dedisset aliquid preci bus videreturo Nonnemini veniam de genu de precanti, Surge protinus, inquit, ne plura. auo animo μ, paucis habe. . christiana sum. No-
165쪽
bile tandem Ipsius effatum accipite, nulla oblivione delendum: Pax, ajebat,/Charitas, quase Chrisi disciplina didicimus, non satis animo continentur vultu, Ooce, benefactis exhibendae sunt.
Tam enim improba es odii indoles , ac simultatis; ut ne ipsius umbra quidem , ac suspicione notari
quemquam deceat. Hoc animo conceperat, hoc
ore profitebatur, hoc operibus ipsis implebat. Quis jam, Auditores, Pietatis, & Charitatis tam excelsiae, deque natura ipsa magnifice adeo triumphantis genesim, in hac terrena faece deprehendere se posse confidat 3 Altiori Se Illa jactat Sapient.7. Origine. Coelo debet exortum: Vapor illa est, ut Sapientis utar oraculo, virtutis DEI, F eminnatio quadam est claritatis Omnipotentis, eae Imago Bonitatis illius. Mundi illa insipientem Sapientiam evertit, fortitudini vindictam, infirmitati veniam deputantis. Cum e contrario si parcas, virtute vincas: nec splendiditis, quam hoc Virtutis tri- Themist. umpho, Potentia uiuisci possit: Teste Temistio:
orat. 16I. Virtutis hac et Ioria, etindicta Potentia Jam Uero quantacumque haec num sit germanae Pietatis, atque in tanta Principe heroice dominantis, quam hactenus adumbravi, Imago, . quos Vobis animos, quos sensus ingerit, Auditores 3 Quid enimὶ An huc tantummodo funebris hujus pompae spectatores per Otium futuri, aut orationem meam studiosius audituri conveniastis 3 Sinite jam, ut eo Ecclesiastici epiphonemate, saluberrimo, quo mores omnium erga DEUM instituit, in rem vestram traducto , dicendo fi- Ecdes 43. nem faciam : Exaltantes eum replemini virtute. ,