Orationes p. Josephi Ignatii Chiaberge, Societatis Jesu. Prima editio in Germania post secundam in Italia, addito Trivolsiensium litteratorum judicio

발행: 1740년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

1s CLEMENTI XL ORA TIO se.

caeteris omnibus, CLEMENTEM Supremae huic Dignitati administrandae imparem Dutat, ac prae

dicat. Quis Ille CLEMENS Ipse: CLEMENS

unus CLEMENTEM imparem putat, ac veris lacrymis profitetur. Laudo, CLEMENS, qua vis assentiri non possim. Felix error, qui Te commendabiliorem, nos feliciores facit i Quid enim felicius nobis, quid per se praestabilius, quam Princeps, ita pariter Magnus, ac Moderatus, qui se parem probet, imparem puteit Quae vota de felicitate nostra suscepit. OPTIMus PRiNc s , &SAN ISSIMUS PONTIFEX , qui cum NOS PACIS TRAM QUILLITATE, RERUM OMNIUM COPIA, BONARUM A TtuM cu u felices effecerit: cum tot SAPiENTI Edocumentis, tot VIGILANTIAE Conatibus, tanto AGHORITATIS incitamento, tam studiose tam

sollicite, tam essicaciter immortali Omnium felicitati prospiciat; adhuc tamen non satis, quod suum est, se praestare arbitratur Quo majores nos decet immortali DEO gratias referre: quod talem nobis PMNciPEM, ac SUMMUM PONTIFicEM dederit: illudque enixis precibus flagitandum assidue, ut diu servet, ac de nostris etiam Ipsius annos augeat: Ipsius consilia, & vota secundet, atque impleat: ut Quem Uirtus M AGNUM IN DETRECTANDO: PONTIFICATU, MAIOREM IN ACCIPIENDO ProbaVit; IN ADMINISTRANDO MAxIMUM non Virtus tantummodo , sed Imperii diuturnitas, & cumulatissima,

. quam meretur undecumque felicitas, probent. Diri.

42쪽

PONTIFICIS MAXIMI

PROVIDENTIA.

EeTOREs hominum nulla magis

commendat Virtus, quam Providentia. Est enim isthaec Regalis plane ac divina Virtus , quae publicae Praeses felicitati, reliquas omnes sibi administras habet comitesque virtutes: Adeo ut Una haec Reges, ac Principes imperio dignos, ac regimini pares oste lat. Quamobrem Summus Pontifex , qui W-zariam in terris DEI Majestatem prae se fert, &Satholici Orbis curam, ac regimen suscipit, hac rotissimum laude excellat, oportet: atque ut P em Se tanto Muneri praebeat; parem Dignitati Providentiam exhibeat, necesse est. Id unum lui faciat , Pontificem se vere maXimum Pro-γat. Fecit INNOCENTIUS XII. quem in hac tineris pompa non tam lacrymis prosequi debe-F a mus,

43쪽

mus, quam laudibus. Providentiam Ille, qua nulla excogitari augustior, nulla divinior potest, in Summi Pontificatus administratione, & C tholici Orbis regimine exhibuit: Illius videlicet

Imaginem Providentiae, qua rerum omnium opifex DEUS Orbem universum moderatur, ac regit. Hanc sibi perpetuo contemplandam, imitandamque arbitratus , id tam gloriose ac feliciter praestitit; ut eas ipsas, in se imitando conve terit, sibique peculiares effecerit, Dotes, quae Divinae Providentiae omnino peculiares ac Propriae, totam spirant Divinitatem , atque admira- tionem potius a nobis,' quam imitationem e

poscunt. Nihil de Summo Pontifice, nihil de ImNOCENTIO praedicari majus potest. . Hoc itaque Orationis meae argumentum esto: INNOCENTIUS DuongciMus in Summi Pontificatus pROpο- Regimine Divinae Providentiae Imaginem absolu-SITIO. tissimam praebuit: Cum peculiares ipsas Divinae Providentiae Dotes, peculiares Providentiae suae laudes effecerit. Enimvero, Tria praesertim sibi peculiaria, ac propria vendicat Supremi Numinis Providentia. Primam, quod ita rebus omnibus providet ; ut ab iis utilitatis nihil, aut detrimenti si scipiat. Alterum, quod ita rebus universis intendit, ac si vacet a singulis; atine ita pariter intendit singulis, ac si vacet ab universis. Te tium denique, quod praesentibus intenta in fui rum prospicit, atque omnibus una simul temporibus providet. Primum Divinae Infinitatis est, alterum- Immensitatis , postremum- iEternitatis.

44쪽

Cum enim DEUS per sese infinitus sit omnium ' . bonorum Oceanus , cui nihil addi possit, aut

demi; ut nihil jacturae ex perpetua in res omnes creatas derivatione bonorum, ita nihil utilitatis potest ex earum gubernatione percipere. Et um ea, qua omnia implet, Immensitate , toti Mundo ut cum Romano Philosopho loquar ) sone .nserta, rebus omnibus totus, ac totus singulis intime praesens, atque insertus sit; tam facile providere omnibus, quam singulis potest, seque Ion tam in magnis magnum, quam in minimis maximum exhibere. Denique cum interminabilis vitae tota simul, perfectissimaque possessione perfruatur, & e quadam veluti aeternitatis suae

pecula aetates Omnes , ac tempora unico intuea

rur obtutus Unus simul omnibus providere temis oribus potest. Cum tam peculiares istiusmo- ii sint Divinae Providentiae dotes, cum totam pirent, atque praeseserant Divinitatem; quis un-7uam putasset, inveniri posse tantae magnitudi- ais Virum, qui eas ipsas referre, atque aemulari 'zontenderet: idque ita re ipsa praestaret; ut peculares Providentiae suae laudes eficeretὶ Praestitit

NNOCENTIUS, Qui, Divinar veluti particeps DIVISIO. Infinitatis, nihil sibi utilitatis, sed & detrimenti

nihil ex tam diuturna Catholici Orbis guberna- ione suscepit. Divinae veluti socius Immensita- is, ita universis intendit, ac si vacarit a singulis; itque ita pariter intendit singulis, ac si vacarit ab aniversis. Divinae veluti coaevus aeternitati, dum araesentibus intenderet, in futurum providit, ac .ubsequentium saeculorum folicitati prospexit. 9 '

45쪽

nihil sibi

utilitatis cepit ex Summi Pontifica

Additibus.

INNO CENTII XII.

Uod quidem ne a me temere di

ctum quis putet, singula per suas partes conficiam. ' Ac primum ajo atque

assirmo , nihil sibi utilitatis INNOCENTIUM

ex Summi Pontificatus vel redditibus, vel commodis, vel honoribus suscepisse. Iis contentus opibus, quas secum ad Principatum tulit; quas per tot regiones, cum ' Praefecturas, Legationes, aliaque amplissima munera obiret, circumtulit; quibus apud Reges , ac Principes, ac Caesarem ipsum singularem sibi existimationem , benevolentiam, venerationemque conciliaverat; quibus demum Summi ipsius Pontificatus apicem adeptus est: Innocentia videlicet omni ex parte integerrima, Magnanimitate, Moderatione, Charitate, aliisque omnibus Virtutum praesidiis, atque ornamentis; His, inquam, opibus abunde dives, nihil sibi ex aerario Principis, nihil ex redditibus Pontificiae Dignitatis adscivit. De suo vivere solitus, ac paternae haereditatis sumptibus mensas instruere : Atque ut eos ipsos privatos redditus in publicae utilitatis tributa conVerteret, in quo ridiana vivendi ratione eam sibi frugalitatem i, dixit ; ut privatorum civium mensas Principis mensa non vinceret: Adeo ut nihil inter privatum interesset, ac Principem; nisi quod moderatior Princeps, ac frugalior videretur, atque hoc major, quia melior. Cum tanta Principis abstine tia moderatio in corporis cultu certabat. Moderatio dico an potius, novum in Principe d

cus , Paupertas 3 Vidisses Pontificem Maximum obtritas, ac pene laceras vestes Pontificiae Digni-

istis

46쪽

ORATIO FUNEBRIS. 43

tatis insignibus dissimulantem: Adeo ut dum mast. Festatem Dignitati parem praeseferret exterius; interius Paupertatem foveret Dignitate ipsa chariorem.

Noveras, sapientissime Pontifex, magnas habere opes Parsimoniam Principis, eamque perennem esse publicae utilitatis fontem. Hinc tanta Saeculo tuo annonae copia; ut agris ipsis foecunditatem fons hic attulisse videretur. Uberrimam certe Liberalitati, ac Magnificentiae Tuae materiem suppeditavit. Ut minus jam mirer tot effusas opes, qua in sublevandis pauperibus, qua in redimendis captivis, qua in remittendis oneribus qua denique in extruendis tot elegantissimis fontibus, atque erigendis tot augustissimis molibus, quae antiquitatis memoriam reUO Cant simul, obruuntque. . Cum tot largitiones, ac munera, usque ad vetustatis invidiam, munificentissima a Te liberaliter data perpetuo contemplanda se objiciant; haud satis scio, quid commendare magis, ac demirari universa Posteritas debeat ὶ An tot molitricem operum Magnificentiam 3 An tot i largitricem munerum Parsimo

At enim. Qui nihil sibi ex Pontificii Patri- ω-οι .monii Redditibus, num aliquid ex tantae Dignitatis Commodis sibi usurpandum putavit Z Adeo semper negligens sui, & patiens laboris; ut plane constet, sola onera Imperii ab Eo esse suscepta. Nunquam sibi vacare di assiduam sui co- Conteminpiam adeuntibus facere: somnos brevissimos c P R. vi Pere: tam denique nihil de valetudine, nihil de - subi

47쪽

- INNOCENTII XII.

lablevandis tanti muneris curis, ac laboribus co gitareό. Ut lex quo Principem. induit, se hominem esse, ideretur oblitus, Nunquam, tamen oblitus se esse. mortalem, honestissimam illam, quae ab honore percipitur, animi voluptatem mortis cogitatione, quodam veluti felle aspergebat; ut ne hunc quidem utilitatis fructum, seu potius laborum solatium, ac lenimentum curarum ex tam

onerosa Dignitate susciperet. . . .

Documento est Sepulcralis Urna, quam vel

ab ipsis Imperii sui incunabulis Sibi exstrui jussit:

ut exuviaS, non tam periturae mortalitatis post funera conderet, quam peremptae cupiditatis multo ante funera tumularet. Quam sapientis animi est, in summa fortuna mortis cogitati nem, adeo fortunae honorumque illecebris ataversantem, admitteret In supremo rerum hum narum fastigio, extremas conditionis humanae vices, & fata meditari 3 Inter acclamationes Populorum , quibus Vita nunciatur, ac diuturna Promittitur , , mortem cogitatione praeverteret In ea demum Dignitate, quae proxime ad Divinitatem acCedit, se mortalem agnoscere , n

moriturum dumtaxat, sed jam suis cupiditatibus

mortuum comprobare 3 -

Piget hic Imperatoris Graeci meminisse, qui coenare fictilibus, atque aureis vasis lutea immiscere consueverat: ut Se Patre figulo genitum recordaretur, quo minus Regali Dignitate int mesceret. Quanto sapientitis, Sanctissime Ponti- . DX, cum nihil humile a nobilissimis Parentibus Tuis hauseris, cum nihil non augustum , in re-

48쪽

οRATIO FUNEBRIS. 4s

censendis Avorum tuorum imaginibus, ac prae clarissimis gestis deprehenderes , ut animum tamen, in supremo illo.Dignitatis apice, modera xeris, atque demitteres, in Templo totius Orbis Principe, ubi terrestre DEI solium conscem dis, sepulcralem urnam, Tuis condendis cineritibus sacram statuisti t ut quoties aedem illam augustissimam, ad obeundas DEI vices, ac divinos

excipiendos honores, ingredereris , toties VisenduS ocurreret tumulus , qui Te hominem eine admoneret, atque honorum finem , quo facilius contemneres, praemonstraret Sed non imiucundum erit, opinor, Auditores, molem hanc,

Sibi a munificentissimo Principe exstructam diligenter intueri. : At hoccine, DEUS immorta. lisl Hoccine, inquam , Summo dignum Pontifice, dignum INNOCENTIO Mausoleum 3 Breve,

atque humile saxum, rudi opera levigatum, simplici titulo inscriptum, nullis asiperum signis, nuulis ornamentis conspicuumi Adeo nimirum Te ipsum neglexeras, Sanctissime Pontifex ; ut vel ' ipsa negligi posteritate exoptarest Intantum honores contempseras ; ut eos etiam , qui sequuntur funera, detrectaveris, omnes, si posses, d trectaturus. Pulcrius fortasse existimabas , in Posteris tuis affinibus', quam in lapidibus vivere. Cum enim Nepotes quaedam sint Αvorum suorum Imagines, in quibus superstites vivimus ;eos praecipue curamus felices incere, quo in illis felicius vivamus. Eos idcirco studemus augere opibus, ornare muneribus, insignire titulis:

49쪽

Nihil in

menti pase

sui est.

Quin hoc ditior:

bitramur. Quid ergo INNOCENTIUS , cui

tam uberem copiam, ad locupletandos , extollendosque Nepotes suos, vel Dignitas, vel Parsimonia suppeditabani3 Quid, inquam, illis largiendum, aut impertiendum putavit Z Cito dicam: Nihil. Vbdelicet non sibi satis sui videbatur oblitus, nisi etiam suorum oblivisceretur. Neminem sibi sanguinis assinitate conjunctum, hoC nomine, augendum censibus, aut Dignitatibus praeficiendum existimavit. A que hoc maxime a se haberi ut suos: ostendit: quod ita cum illis agendum putavit, ac secum:& qui profusissime in reliquos liberalitatem, severissime in Suos paupertatem exercuit. Nimirum , ut cum suis dumtaxat commune haberet Decus illud eximium ac suum: Nihil utilitatis ex tanta Dignitate suscipere. Magnum id profecto ac plane Divinum, quod ex tantae Dominati pnis opibus, commodis, honoribusque nihil unquam in Sui, aut Suorum derivaverit utilitatem. Sed non satis divinam imitaretur Infinitatem ; nisi pariter dum nihil utilitatis in se, suosque derivat, detrimenti

nihil passum esse constaret. Quid enim l An ideo pauperior factus est INNOCENTIUS, quod

aerarium Principis .in publicam utilitatem effuderiti Pauperior non est, qui propterea nihil habet, quod donat omnia. Non est fons ullus aquarum egentior, quod eas jugi quodam lapsu, ac celeri perennitate profundit. Nec ulla parte luminis diminutus est Sol , ex quo totus eXplicari mortalibus cepit. Quin hoc maxime dives

INNOCENTIUS, quod Se unum pauperem esse

50쪽

ORATIO FUNEBRIS. 47

Pateretur , ut , Omnes divites faceret. Cum enim ea, qua indigentes charitate complectebatur, Omnium . calamitates in suas converteret,

sibi dabat, quod omnibus dabat. Et cum amore illo, quo invicem. redamabatur ab omnibus, Parentis amantissimi loco haberetur ; gloriari merito poterat, suas essὰ opes omnium, & sing lorum. Quid quod vel ipsi sapientiores veteris Philosophiae Doctores, Eum vere divitem esse

constanter statuebant, non qui haberet multa, seneea. sed qui cuperet nihil: & qui paucis contentus, Socrates. paucis indigeret, eum Diis simillimum nuncupabant , cum Deos nullius rei indigentes , atque Home- adeo H aon a gorias , idest facillime viventes ap- rus. pellare consueverint. Hoc itaque Vere dives

INNOCENTIUS, quod sibi cuperet nihil:. Hoc

DEO simillimus, quod quam paucissimis contentus facillime viveret; quam paucissimis indigeret, ut Omnia indigentibus daret. Sed & hoc etiam Beatior, quo publicis cu uocm ris, & laboribus graVior Se omnino negligeret, rior Qui Se totum in commune bonum impenderet. Magno videlicet, ac sapienti Viro ex ipsis laboribus , pro publica felicitate susceptis, jucundisita ma quaedam promanat Voluptas, quae ad novos suscipiendos labores alacriorem temper, atque in iis perferendis laetum, ac beatum facit. Hinc inexplebilis illa novi semper aliquid ad publicam utilitatem moliendi cupiditas , Aua Vehementius in dies flagrabas, Sanctissime Pontifex: adeo ut,

cum tot, . ac tanta praestiteris, Unus tamen nunquam satis, quod Tuum est, Te praestare arbitra-G a Teris.

SEARCH

MENU NAVIGATION