Orationes p. Josephi Ignatii Chiaberge, Societatis Jesu. Prima editio in Germania post secundam in Italia, addito Trivolsiensium litteratorum judicio

발행: 1740년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

t g MARIAE IOANNAE BAP Ti

i' mul, atque componit. Magna cogitantem, mi' ' in .nima quaeque non fugiunt. Bellicas, ac pacificas. artes complexus animo, noVas Leges condit; Novo . excipit Athenaeo, quae bello deformatae jacuerant, disciplinas; novis denique institutis militares Copias informat, noVo armorum genere milites instruit, novis munimentis, &machinationibus Arces. . . Verum quo rapior 3 Oceanum navigo. Lutus non habet. Vos interim ecquid animo concipitis, Audit res 3 An non eam amplissimae Gloriae Vita superstitem adhuc Parentem dicetis, quae Vel uno Partu, tot, , tantaSque Virtutes Mundo invexit, atque ad Populorum felicitatem effuditi In hanc enim vero gloriam nullum tempori, nullum morti jus est, potestas nulla. Reliqua sane monuismenta , quae . ViVens condidit, moriens reliquit

aetati. cedant ac tempori. Hanc certe gloriam,

Historicorum fastis, Oratorumque laudibus com signatarri, nulla delebit dies , nulla tenebris of- fundet oblivio. Leget, mirabiturque tota, quam late patet, Posteritas novas, & inexpectatas rerum i vicissitudines, atque incredibilem quandam fortunae ludentis inconstantiam, prosperis, adversisque momento contextam, & implicatam,

quae nos ipsos hodie, usque adeo suspensos, &ancipites tenet; ut sicut Olim eXpectationem nostram, ita oculos quoque fefellisse, & quae ce tissime vidimus, fortasse non Vidisse, suspicemur. Equidem audire jam Videor Voces Posteritatis:

Hat c Illa, dicet, Haec , Illa Mater est , Matrum fortunatissima, quae Providentiae munere diu vixit,

152쪽

xit, ut Sobolem suam, Regales Avos Dignitate Auctis supergressam , & augustiore Solio sedentemneret ViVens ; Sabaudos cerneret nova tituloarum, & Diadematum accessione cumulatos; Filium denique Regem videret, suo innutritum sinu .,, Sapientiae & disciplinae suae Alumnum, qui subita licet hostium irruptione Circumventus, licet ab arqmis, a militibus, ab amicis im parati stimus, ta .imen imperterritus stetit, immo bellum minitantibus, ultro bellum indixit: qui parva militum manu, magni Exercitus impetum fregit ; insultantemque fortunam consilio, & virtute delu- ct Ditio: sit; Infelix bellum lucrosa clausit pace; & AD cium , Urbiumque jactura Provincias paravit, & Gloria is- Regna. Hic erit Posterorum sensus, haec. vox. . Adeo Matris gloria perennat in Filio , Thetidis Mai .. in Achille, Olympiadis in Alexandro. 'Huc illud etiam incrementum accedat, quo REGiA CONIO Splendore Sanguinis, Uirtutum, Lusdem Animique concordia, fortunando VI Toms AME- augur i-DEi' Regno, e Gallico solo in hanc Regiam conia lil 'ρες nubiali jure translata, gloriam Excelsae Genetri- reis longe: efficit ampliorem. Accedat insignis Et seriam gloriae Splendor, quo Galliae Hispaniaeque REGES Postero- Maximi Vic TOREM A ME DEUM, atque ANΝAM, Avum, atque AViam exornant, ac proinde PROAviae decus ac famam celebrant, . nomen illustrant. Rata igitur esto clausula. Sapientis: Corona senum flui fluorum. . Haec ea Gloriae vita est, qua in REGE FILIO, qua in tota Re- . .giae Stirpis Propagine, immortalitatem Undequa- que amplissimam consequetur. R et. in Filiis.

153쪽

iso MARIAE IOANNAEE APT

m FATEBOR tamen ingenue, Auditores. OYZm-Gemina haec vitae ratio a mortis jure prorsus, Aa, 'dom est nisiI accedat altera , 'quae culmi, , i, rnen Vel basis est verae Consummataeque immor operibas. talitatis. Quam proinde postremo loco ab An gelico Doctore Commemoratam crediderim , veluti perennis vitae apicem; floremque lectissi. mum , & nullo unquam ' tempore . interiturum. Tertio inquit, quantum ad essectum, suorum op

' Acute ι lac sapienter explicati Philo Divini dicis involuta Mysteria ψ dc iustorum , atque improborum morte diversimode penitus disserentis. Movsis ac Prophetarum Libros per

currite. . Quoties impiorum mortem Veli narrant, Vel denunciam, vel minantur; toties nemPoso, & vivido loquendi genere is ortiti 'Congeminanr Voce : λ Morte morieris G Morte morium tu . Contra vero , ubi de Justorum morte sermo est, non mori dicuntur, sed vivere. . Quae tanti dis Hinis ratio 3 Ideo , inquit Hebraeorum Sapient thus quia Improborum nota una mors est, / Proborum non una est vita. Illis morientibus pariter, ac viventibus gemina mors est: - His viventibus pariter, ac morientibus gemina est vita. Illi Virtutibus mortui, vel Osi Nestoreos dies Vivant,' continenter intereunt: Isti viventes DEO, vel si abscedant a corpore, im Philo lib. mortalitate coronantur: Malos L etiamsi ad extre- ἐς Proset. mum perveniant semum , esse mortuos quod vi tuti non vivant e probos vero etiamsi 3 visu an

154쪽

tur a corpore , sortitos immortalitatem, inMem - 'Π

GALIuM Virtutum excelsis; operibus . . splendidis, RUM que Monumentis. '. Vivit in aniplissimis Isidi V μ μ hus, in Aulae pompa, delemique Aulicorum, in

effusa tum erga Proceres, tum erga inopes largitate. Sublimis ille animi sensus; Illa ingenii acies explicatissima; Incredibilis rerum tum privatim, tum publice gerendarum solarita. ordo ipse, & modus, & compositio vitae: Haec omnia aeterna sunt, quibus Illa Naturae & temporis transilit . metas ; ab exitu ipso vivendi sumit exordium ό quadam pene dixerim sui ipsius haereditate, decedenti Sibi, Ipsa succedit Tot

itaque moralium, politicarum que Virtutum mira complexio, quas diuturno usu comparavit, Ipsam eripit morti, Viventemque. etiamnum, spirantemque constituit : Euantum ad effectum suo rem Operum. . . Atqui medullam in dum attigiamus Auditores. t Sub hoc rudi Virtutis cortice latet anima, latet interius aliquod stabilis vij

tae elementum, quo Vegetatur. . . Quare age, rumquidquid Illa, dum viveret, gessit illustrius, br Epilogus. vi oculorum conjectu percurrite s , Ambitum hujus Urbis amplificatum; Ad populorum alimo niam in summa annonae Caritate derivata Sub- ,sidia , Pacem inter . tumultus bellicos undique i a. circumstrepentes , summa Providentia . ω .sioni Atqui .haec; i illa est perennis, NiTAii supι humanaeticonditionis Vices , assurgens, qua heroiscus ille Spiritus , suo superstes funeri), mortem immortaliter vicit. Vivir ILLA quidem in RE'

155쪽

llo servatam. Adde, quae in sacras Edes , qua exornandas , qua ditandas quae in Pauperum Hospitia tum excitanda , tum alenda ; quae in Carmelitarum Virginum Asteterium, Templum, Sacella, Sacramque Supellectilem contulit. Adde Columnas, Signa , caeteraque tum CXtima, tum . intima Praetorio suo adjecta ornamenta; Denique quidquid Regalium Virtutum , atque amplissimorum operum, oculis patet, memoria suggerit, celebrat fama. Cavete interim , ne vos externa species, excellens licet, atque augusta decipiat, plerumque subdola, & fallax. Nempe haec omnia, nisi Christianae Pietati, unde vim omnem trahunt, solide innitantur, nisi altiore e fonte originem ducant; umbrae sunt evanidae ;& fluxae, languidae imagines, quin potius inter Cone. I 2. mortua penituS simulacra Virtutis. Multa ma. in Ps. 3 8-gna fecerunt , inquit Augustinus, 'qui magni in hoc saeculo nominati sunt. Sed quod int iis vanitatem unice spectarent, non DEUM; quod humanae gloriae avidius captandae velificarentur; inani virtutum fuco decepti , inanem Magnificentiam, caeterasque animi Dotes inanes, & va cuas o stentavere, eam scilicet, quam anhelabant gloriam consequuti, Vani vanam. Juvat igitur magnanimi illius Pectoris reces- . i sus intimos penitus inspicere, & attentius conm templari. . : Qua Voluptate Videbimus , , uti ma- - φ gna, & speciosa opera, quae . profaΠa, Plerumque vanitas inficit, & corrumpit, CHRISTIANAE PIETATIS sensu quodammodo consecraret; ut nihil ageret, aut moliretur, quin Religionis, &Divi-

156쪽

Divini obsequii certa vestigia, & impressam ve luti essigiem prae se ferret. Orabat, opinor, cum Psalte , ejusque vocibus D EUM alloquebatur II 8. Averte oculos meos, ne videant vanitatem in Φia tua vivis a me. Largire vitam, ajebat, Fons vitae. Tu Principium, Tu Via, Tu Meta. Mortuum est, aut mortale quidquid aliunde Oritur ;quidquid alio deflectit, quidquid alia graditur ;quam non ostenderis, Uia.

PIETATEM idcirco hujus Principis Chri-Quid itastianam dixi, Auditores, masculam nimirum, &fit, sinceram. Neque enim eam laudo adulterinae Pietatis larvam, quae melle, & sesamo pascitur, quae scilicet in teneros sensus, ac sterilia tantummodo desideria evanescit; virtutem degustat,

non amat; intuetur eminuS, cominus exhorreis

scit; quin DEO etiam ipsi, verba dare audet: animum , & Obsequium recusare. . Languida hujusmodi faeminarum blandimenta Mulierem hanc Fortem minime decent. Tota mentis acie, totoque animi impetu ferebatur in DEUM: atque haec erat summa Votorum; ut amorem Bli suuin in omnibus testaretur; ejusque gloriae summo Conatu promovendae Se Ipsam impenderet. Eu verae, solidaeque Pietatis formam, quam in hac Principe, nec laudare desinam, nec mirari. Aulicorum artes , moresque paucis, sed graphice describit Salomon: Requirunt, inquit, faciem Prov. 29. Principis: Totus quippe, ut ita dicam, eorum 36. Aulicismus in oculis est: tum ut studia, & UΟ-DDὸumluntates Principum ex ipso Oris gestu, habitu- directa. vestigent, silentia ipsa interpretentur , nutibus

157쪽

m MAERIAE

pareant, vocem, & imperium obsequii celeritate praecurranis Thm ut spes suasu fortunasque omnes ire Principe stas esse; doceant & beneficiis sive promerendis, sive impetrandis oppom Itunum tempus aucupenture rum denique, ut eorum virtutes, immo etiam vitia , ut plerum- que fit, imitando gratiam 'Principum adulatoria similitudine inorum sibi concilient. i Noverat

nas artes Magnanima Princeps, jam dudum a licis obsequiis assiueta. At servilem hunc mo- studium rem dedignata , aulicae Vitae speciem quandam, Deo p. 8t imitationem sanctius ad DEUM retulit, prae-VAE eunte. verba; Sanctissimo Rege. Exquipluit Te δε facies mea : Faciem tuam , Domine, requiram. Hinc pervigili mentis oculo DEO praesens, non modo quae aperte imperaret, sed quae vel tenui intimae vocis amatu innueret, erecto, expeditoque animo exequebatur. Hinc humanis arti

bus, politicisque dissisa consiliis , ' si quid Sibi,

aut Regno, aut Regi, Vel optandum occurre ret, vel timendum; Unum illum bonorum omnium Auctorem, depulsoremque malorum conin

'Ad εum sulebat : imploratoque Deiparae, & Sanctissimi precibus ejus Sponsi Patrocinio, praesentissimam Divini ς' 'ς suminis opem sibi certo affuturam polliceba- tur. Neque vero Spes Illam sua fefellit.' RGgis sospitas, felicitas PaCis, laetissima Ρrincipum Soboles, Gloriae , & Regni incrementa , plera 'que insuper collata divinitus beneficia Regiae M tris precibus, communi populorum sensu acce

158쪽

Sed longe altius eniti, & assurgere vicies est cum Se: ipsam ad Divinitatis exemptur: eringem studuit, ej4sque. Naturae Pulchxitudinem: , . qum' tum mortalibus fas est, usu virtutis imitari. Inde scilicet summum vanitatis . Odium hausit ι Pruria humanaeque gloriae contemptum, cum Fontem flamem illum: immensum bonitatis intellexit, caetera qui- 't , dem omnia rebus a se conditis effuse largiri

iud in gloriae consortium; quam sibi unice seria 'se' Vatam Vellet, nullam prorsus admittere. Quo studio, qua mente, qua fide, nihil operum suo-xum tribueret sibi, laudem omnem, & gloriam DEO redditam vellet, ut caeterR Omittam, quae possiem afferre quamplurima ,' Testis sit dolor. , quem ab augusta didium suarum molitione maiaximum cepit, quod ultra quam animo destina verat, opus, & sumptus. eXcrescerent. . Speci batis avido Cives .l novum Urbis, & Fori, Regalis Praetorii ornamentum; elegantiam, ma gnificentiam laudabatis: Dum illa interim, quod:

Omnes mi abantur, ista despuebat.. AUersaba tur immanem illam substruetionem, quasi mo istrosum abortum , vel ambitioniS, se vel erroris :in quo pompa, & luxuS, undique Occurreret

oculis, nusquam Pietas, nusquam DEU S. O male impensas opes f has tape querelas extorquebat dolor ) Inanissema vanitati datum est, quod . DEO, Pauperisus debebatur. . Et sane parum, abfuit, quin perficiendi operis consilium prorsus abjiceret. . Sed Aulicorum voce, &hortatu confirmata, abstersaque moeroris nube,

tandem intellexit, eam sibi mentem Coelitus in- ditam;

159쪽

rss MARIAE IOANNAE BAEUT

ditam ; ut infinitam artificum, rusticorumque multitudinem aleret, industriam civium acueret inertiam , & otium ablegaret ; Artes foveret: adeoque Ejus quoque operis, ut caeterorum omnium, Numinis . Providentiam Architectam esse, opificem Charitatem. Hinc Videtis, opianor, Auditores, quam pura, quam defaecata eL set nostrae Principis Pietas, Sc quam recto tramite, in DEI gloriam. unice collimaret. Nunc alias ejus Dotes , non minus illustres, atque Conspicuas, paucis accipite.

. Et primo quidem ; Solidam Illa PIETATEM

RusPietas sinceram, omnisque fuci expertem penitus prae M st ferebat, ingenui nempe , candidique animi foetum, abhorrentis ab Omni pompa , atque ostentatione Virtutis, & probitatis. Ea Princia Sincera. Pum , communi opinione, sensuque Conditio est ut Astrorum ad instar perenni luce micantium , omnium Oculis propositi , utcumque se tegant, diu latere non possint. Neque desunt oculi perspicaces, qui vel in Sole maculas deprehendant. Ad haec. Quae in Divina Apocalypsi animalia pinguntur, Solio adstantia M

Ap ς -- -jestatis, plena oculis ante, re retro . . Et intus

γ' plena sunt oculis. Huc adde, quod si quidpiam,& praecipue Virtutem simules; pellucidum ac

tenue, Authore Seneca, Velum obducis, quod si attentius quis inspiciat, ac Perscrutetur, aperit quod tegebat: quodque deterius est, geminum offert dedecus intuenti, Vitium nempe in o culto latens, atque adstititiam formam, speciem- Seneca. Virtutis. Tenue, inquit ille , mendacium est:

160쪽

perlucet, si diligenter inspexeris. Recensete jam

animo. innumeram prope multitudinem Princiapum, Legatorum, Procerum i Matronarum: adindite etiam, si lubet, domesticam turbam Asie- clarum , ac Stipatorum: quotquot vel ossicii, vel obsequii nomine Ejus lateri adhaesere, toti. dem Illa testes assiduos, immo Judices oculatissimos habuit. Ecquis unquam Ejus Pietatem, vel tantisper deviam deprehendit, nec satis sibi

in tota vitae actione constantem Z Ea certe vitae Srabilis, norma, par sibi semper, ac nunquam aberrans; perpetuus ille, atque immobilis sanctorum operum tenor, ad extremam usque senectutem fir- 'ma, constantique lege perductus; exacta illa, ac minutatim concisa partitio temporis, cujus partem prece, piisque aliis exercitationibus, partem sacrorum librorum lectione transigebat, partem adeuntibus, vel rerum tractationi, modestaeve relaxationi dabat; haec, inquam , tota quanta est, quam Sibi indixerat, vitae institutio, qua que a Se ipsa severius exigebat, eam Virtutis in dolem indicant, quae non Varia esset, lubrica, inconstans, atque multicolor, quod virtutis fucatae vitium est, sed firmo , solidoque operum ' 'nexu, inconcusse stabilis, aC perseverans; tam. dem, ut Ambrosius ajebat, defixis alte radicibus nitens. . Euod enim verum, sincerum alta - Lib. 2. Eice fundatur. Utcumque tamen validis hisce Ossic. 23. suffulta firmamentis, nutasset procul dubio Constantia Principis, tot externis adversae fortunae assilitibus , tot insuper intimis perturbationum tumultibus agitata, Nisi fortuna, & natura m

SEARCH

MENU NAVIGATION