장음표시 사용
21쪽
18 VITES. Neglectas vestra si quaeram in vite labruscas.
Felici meditatus agros vestire lyaeo, Ante rudis serro quam tentes viscera terrae, Quaere prids viti faveat quae commoda tellus ,
Quo melior veniat sub H dere , vitibus omne Dat pretium coelo tellus subjecta salubri. Qui populi septem patiuntur acuta trionum Frigora, bacchaeum redimant halece liquorem, Pocula vel pressis imitentur vitea pomis. Vitiseros neque enim sperent assurgere colles, Qua regione minas Aquilonis , & horrida Cauri Flamina , vix pinus rigidis assueta procellis - Ferre potest, niviumque riget sub pondere tellus. At neque Phaebaeo propius quae tunditur igni Torrida gens , curas uvis impendat inanes, Neu Bacchum steriles invitum accersat in agros. Inter utramque plagam, Scytbicum qua mundus, ad axem iConsurgit, melior jacet arcto limite tellus Non euris damnata, siti nec hiulca perenni, Sed Boreae alternis vicibus , Zephirique tepentis Et pluvia , & leni mollita salubriter aestu: Hic Baccho locus , his ultro bonus imperat arvis,
Nec regni ulterius curat protendere fines. Non interjectas uno tamen ordine gentes
Bacchus habet quondam studiis asperrima belli Graecia prae reliquis placuit; Deus inde secutus
22쪽
VITA S. Is Romanos rerum dominos , insigne salernis Fecit nomen agris : lapsa tum mole potentis Imperii , musto sordentia plaustra per alpes Egit, & optatis gallorum constitit oris,
Germanos spernens adversa ex parte vocantes.
Scilicet invictis semper labentia retro Saecula si repetam ) quae natio floruit armis Visa placere Deo est. Tantum ne gallia munus sperne i latet caecis argenti copia venis, Arisque , chalibisque latent , aurique metalla , Parcite sed Baecho loca commo4a parcite, cives, Destruere, & tectas irritamenta malorum Divitias, eisdem ferro scrutare sub agris,
Queis auro melior. vitae solamen amarae Exoritur contra curas & taedia vitis.
Qua levis est tellus , austrisque obversa, nec ullo, Si liceat, lacerum pectus violata ligone , Optimus ille ager est : hic pessimus, uri de furenti
Eruta silva manu regnis excessit avitis Invisura focos : infamem caede recenti
odit humum Bacchus, nec sponte hinc pabula carpes Tristior ingratum degit sine viribus aevum:
Vivit enim sobolem radix ultura revulsam :Et quamvis caput in tenues non efferat auras,1nteriora tamen dominatur , agrumque por omnem
Serpit , & immeritos ad se rapit improba succos. AEquioi est cereris multos quae teria per annos
23쪽
xo VITES. Paruit imperio , & pingues nutrivit aristas. Pendenti male firmat humo vestigia Bacchus Ni paries humilis toto discrimina clivo Crebra facit, limum retinens , ne defluus imber Auserat, & vallem secum deducat ad imam. Quin & vitigeris juga per devexa theatris
Laeta repercusso coquitur vindemia sole, Uvaque vicinis phaebum non eripit uvis. Tales dum rapido Rhodanus petit aequora cursu 'Miratur passim ripis assurgere colles, Et sugiens nutu dextra laeveque talutat. Τ res facies, totidem vulgo sunt nomina viti, Prima Tolosanis late celeberrima campis
Colligit ingentes non longo in stipite vires . Brachiaque huc illuc tendens , media ipsi tenet se
Aspernata trucem boream caelique furores. Altera quae trunco gracilis caput altior esseri r
pondere victa suo jaceat delumbis , arundo Ni teneat ,vinctamque iugo sibi subdat amico. Tertia liberius celsa sese arbore tollit,
Et tenet amplexu , ramosque esseaena per omnes Serpit, & elatum caput inter nubila condens Ostentat curvos pretiose pondere ramos. Omnibus una fere species , genus omnibus unum,
At non vina eadem , melior de vite iugata , Quo propiore solo fruitur , vindemia pendet.
Caudice quae Mevior, telluri proxima , mites
24쪽
Sole repercuta felicius excoquit uvas. Quae nubunt ulmis, Baccho cellaria rumpent Ubere , sed tristi qui torqueat ora sapore. Sive aer uvas summa constringat in ulmo Frigidior , solem sive arbor opaca comanti Impediat fronde , aut succos immittat iniquos Ipsa parens radix tot alendis talibus impar.
Si tamen illa tuis sit consita vinea campis, Mores ne muta patrios, habitumque locorum. Sunt & inexperti metuenda pericula cultus, Atque aliis aliam in faciem felicius arvis Nascuntur vites : longo Burgundia tractus Uvas ne viti et pinguis vapor humidus agri Elatas fixis sudibus., furcaque saligna sustinet , ast humili favet aequa Tolose Lyaeo :Allobrogum vero caecis in vallibus uva Vix fruitur visio nisi summa ex arbore Pharbo.
Itala gens setis quod venerit usus ab annis Non vitio terrar) vites socialibus ulmis Connubio jungit stabili: per longa viarum
Intervalla serens, vitesque ulmosque maritat AEquales aetate ; locum nam stirpibus arbor Anticipans, succum nascenti praeripit uvae, Atque arbor inum vite , pari nisi pubeat aevo ,
Non tolerat sponsae ramos , & pondus iniquum si morbo guivis ulmus obit . vel segnior annis, Connubio tu parce novo, furcaque bicorni
25쪽
Et fixo viduam solare pedamine vitem. Horto etiam vitis decori est, cum proxima tectis Nascitur, & raptim nitens ad sydera , serri Tortilibus nodis muros captiva per Omnes Flectitur , atque jugo primis assuescit ab annis: Tum late intendunt contos , ramoque sequaci Vitem ad vincla vocant: mordacibus illa salignas Claviculis stringit crates , latόque virenti Palmitis obtentu muros , & limina vestit. Saepe per irriguos olitor non inscius hortos , Dum flecti dociles virgae, dum mollior aetas, In testudineum Baccharia semina dorsum Ire jubet, contra aestivos umbracula soles. Plantandi quoscumque modos imi tabere , semen Ipse leges, neque enim est vitium reparabile ; vitis Non habet empta fidem, & quaecumque est fama
Missa loco , nescit peregrinae assuescere terrae. Cum rubet, & torto mitis vindemia collo Extremis fruitur jam solibus , elige vitem Si quae oculos non longa per internodia differt, Educat & plures, quarum sapor optimus , uvas ;Atque ut vere novo , sua cum sarmenta reponet
Vinea, nosse queas quod fertiliore notasti
Semen agro , trunco rubeos inscribe colores.
Quae vero potior satio , quae forma serendi, Omnia divino dudum vulgata Maroni
26쪽
VITES. 23 Dicere n l opus est: at qua ratione recentem A teneris Bacchum informes, doceasque labori Respondere tuo , paucis haec plurima vates Perstrinxit rerum fastigia summa sequutus.
Ac veluti egregia pingendi quisquis in arte Nomen habet, primis habitumque situmque figuris Et quaecumque operi seu vis, seu gratia , postquam Indidit ipse , rudi permittit caetera dextrae :Sic spatiis vatum princeps inclusus iniquis
Et majora movens animo , quae multa parabat Praeterit , atque aliis post commemoranda reliquit. Ergo rudes huc Musa manus, jam pullulat agris, Iam nova primaevo vestit se vinea ramo. Eia agite , Agricolae, rastris , duroque ligone Prima juvare novi partus conamina ; terram Vertite & obliquas radices cogite coecas Ire vias erebi, & meliorem accersere succum :Plura simul primos crescant impune per annos Germina, nec vitis spes tota recumbat in uno
Palmite, post ternas hyemes manifesta vigoris Signa patent, fluxas digitis tunc denique frondes Decuties , neque enim foetus quos parturit, omnes Educat, & justo genitrix alit ubere vitis.
Quae ratio , quae causa rei, qua lege per omnes It succus ramos , & frondes explicat arbor, Imo age nutricis quae tanta potentia terrae
Auget in inimensos sylvestria semina truncos
27쪽
Expediam,neque enim hanc naturae accedere partem Dedecet, & rerum causas tentare latentes. Tota recens nati sub cortice .germinis arbor,
Ut perhibent, latet in tenuem contracta figuram. Ipsum adeo vinclis si vis humana solutis Possit in exiles germen diducere fibras , Continuo teneris ramos miretur & uvas Involvi tunicis ; atque ut puerilia membra Explicat humano decurrens corpore sanguis ;Non aliter pinguis terrae nutritius humor Paulatim insinuat se se radicibus imis , Et sole eductus tepido, venasque per omnes Diffusus, ramis animos vegetumque vigorem Suffcit: at Phaebi cum se vis blanda remittit, Deceditque live mi, tum nec se porrigit ultra , Nec tumet in florem , nec partus educat arbor , Languet iners, cecidere comae, sylvasque per omnes Horrent indecores nudato vertice trunci rQuippe pigrum toto fundit se cortice frigus, Nec via per ramos nativo libera succo. Mota autem tellus, & crebro exercita cultu Arboreosque juvat frutices, & graminis herbam: Molliti seu caeca soli spiramina laxet Assidui labor agricolae, terraque minuta Uberior veniat nascentes humor in herbas, Scu quae terra diu tergo vim pertulit aestus, Versa manu nova det fibris alimenta, supinas Plurimus,
28쪽
VIT E s. gplurimus imprimis glebas si diluat imber.
Ergo vocet pluviam votis , durataque fossor Assiduis discat renovare bidentibus arva , Atque putans vitem durae post frigor rumae. Provideat, matrem ne germina plura fatigent. si quem digna manet lenaei gloria, lunam Consulat; agrestes moderatur luna labores, Illius & vario pendet res rustica nutu. Cum semel amissos falcata recolligit ignes, Si fuerit vitis macie confecta, putetur: Contra operae praesit tumido Latonia vultu Pinguis ubi terra est , ubi vinea laetior aequo Viribus insanis exultat, inutile lignum , Et steriles fundens succoso caudice gemmas. Nec mora , post vitem Saturni falce putatam
Fossor adest , durosque opera ad majora Ia rtos Exerit. Umbroso fagi sub tegmine vestis , Doliolumque , & nigra ceres, vilisque supellex Abjicitur, fidus servat canis omnia ι primus Ιt senior, glebasque movet, subit ordine longa Indistincta cohors, operaque & passibus aequata Ille animos regit, atque interdum lumina flecten
Admonet berbarum versas ostendere caelo R adices, urgere operam , dum nubila pendent. Altius & ferro penetrare in viscera terrie.
Fervet opus , mora nulla viris , allisia bidenti Saxa soliant, levis in cumulos consurgit areua
29쪽
Nudaque, defossa circum tellure, Lyaei Crura patent tepidos melius captantia soles. Testilis interea cepas, & olentia late Ail fert, rapasque viris , discumbitur ulmo Sub satul a , tacit herba thoros, nec restea cessat Amphora perque manus, per& ora calentia serri, Purpureos fundens resupina in guttura fluctus. Coena brevis; revocant fixi tellure ligones . Surgitur , dc vires quas dant sibi pocula, viti
Impendunt, ac vina serat meliora precantur. Sessit ubi , primos vitis rediviva calores,
Continuis lacrymis oculos suffuse tumentes Stillanti rigat imbre solum , noctesque diesque
Collacrimat. Fluidos in vascula cogite fletus, Agricolae , morbos oculorum viteus humor Sanat, & exusti reparat dispendia vultus. Vinea ne properet lacrymis imponere finem , Et teneram soli dubio committere gemmam; Hanc laudem imprudens sibi servet Amigdalus,anno Niscenti primos, spem vanam, ostendere sores. Aries quamvis aurato in vellere, mollespcit Zephiros agat , & veris praesagia PQxtet, Nulla tamen Zephiroque fides , verique tepenti:
Namque ubi cessit hyems glaciales pulsa sub arctos,
Indignata fugam retro vestigia it rquet Interdum ,. lavoquaesurens circum undique flatu
Depopulatur opes quas fuderat ansei 3 xelius.
30쪽
cum regnat caelo Cancer, nascentis & uvae Florea lanugo divinum spirat odorem, Arma manu rursus tractare , levique ligone Aggeribus fractis , tellurem aequare memento.
Proderit, & quae multa virent injussa, nec ullam Germina spem faciunt, digitis rescindere, viti Majores dant plagae animos, totumque relictae Partitur soholi radix uberrima succum. At sitiens ubi torret agros Leo , tollite frondis Luxuriem qua parte Oriens emergitur undis , Quaque suum Titan mollitus in aera cursum Ignipedes agit altus equos ι a sole cadenti
Densior immites defendat pampinus uvas; Nam vespertinum si senserit uva calorem. stibus arescet nimiis, tostique racemi a injucundum referent austera saporem. Praeterea gelidis hyemem revocantibus auris, Longa licet duros tardent sarmenta ligones. Exercete viri terram ; totumque per annum Qui vineta manent tristes avertite casus.
Saepe atrox insurgit hyems, & in intima gliscent Membra gelu , vites interficit, ut quid inanes Vinitor effundis lacrymas, non fletibus istis
Tempus eget: vano mulier terat otia questu , Cura tibi melior , medicas ad vulnera vitis Ferre manus, culpamque omnem compescere ferro,